Table of Contents
Haeresis
"Hereticus est qui pro alicuius temporalis commodi, et maxime glorie principatusque sui gracia, falsas ac nouas opiniones gignit uel sequitur" Augustinus de diffinitionibus.
"Scisma est eadem opinantem atque eodem ritu colentem quo ceteri, solo aggregationis delectari dissidio, heresis uero diuersa opinatur ab hiis que catholica credit ecclesia" Augustinus contra Faustum.
"Si qui sentenciam suam, quamuis falsam atque peruersam, nulla pertinaci animositate defendunt, querunt autem tanta sollicitudine ueritatem, corrigi parati cum inuenerint, nequaquam sunt inter hereticos deputandi" Augustinus ibidem.
"Hec est fides, papa beatissime, quam in catholica didicimus ecclesia. In qua si minus perite aut parum caute forte aliquid positum est, emendari cupimus a te qui Petri fidem et sedem tenes. Si autem hec nostra confessio apostolatus tui iudicio comprobatur, quicumque me culpare uoluerit, se imperitum uel maliuolum, uel eciam non catholicum sed hereticum, comprobabit" Ieronymus in epistola.
"Resecande sunt putride carnes, et scabiosa ouis a caulis repellenda, ne tota domus, massa et peccora ardeat, corrumpatur, putrescat, intereat. Arcius in Alexandria una scintilla fuit, sed quoniam non statim oppressus est, totum orbem eius flamma populata est" Ieronymus.
"Quicumque aliter scripturam intelligit, quam sensus Spiritus Sancti efflagitat, a quo scripta est, licet ab ecclesia non recesserit, tamen hereticus appellari potest" Ieronymus.
"De intelligencia heresis non de scriptura est; sensus et non sermo fit crimen" Ylarius II. de trinitate.
On this page