Table of Contents
Homicidium
Homicidium
"Qui sine aliqua publica administratione malificum interfecerit, uelut homicida iudicabitur, et tanto amplius, quanto sibi potestatem a Deo non concessam usurpare non timuit" Augustinus libro I. de ciuitate Dei.
"Homicida dicitur dyabolus, non gladio armatus, non ferro accinctus; ad hominem uenit, uerbum seminauit et occidit. Noli ergo putare te non esse homicidam, quando fratri tuo mala persuades" Augustinus super Iohannem.
"Qui bonum odit in homine, nunquid homicida poterit appellari? Adhuc uiuit homo, et ille iam reus est mortis eius" Bernardus in sermone quodam.
On this page