Text List

Prev

How to Cite

Next

Honestas

1

"Tanta est probitatis uis et honestatis, ut omnis uel pene omnis eius laude moueatur humana natura, nec usque adeo sit turpitudine uiciosa, ut totum amittat sensum honestatis." Augustinus libro II. de ciuitate Dei.

2

"Tantus splendor honestatis est ut uitam beatam efficiat transquillitas consciencie et securitas innocencie." Ambrosius libro II. de officiis.

3

"Nichil turpe faciendum bono uiro, eciam si ex omni parte lateat, eciam si omnes deos hominesque celare possimus. Nichil tamen in nobis auare, nichil iniuste, nichil libidinose, nichil incontinenter esse faciendum. Sapientis enim est proprium nichil, quod penitere possit facere, nichil iniuste, sed splendide, constanter, grauiter, honeste omnia." Tullius libro III. de officiis.

4

"Ecce torpent ingenia desidiose iuuentutis, nec in unius honestate rei labore uigilatur; sompnus langorque et sompno et langore turpior malarum rerum industria inuasit animos; cantandi saltandique obscena studia effeminatos tenent; et ad muliebres blandicias extenuare uocem, mollicia corporis certare, cum feminis et immundissimis se excolere immundiciis nostrorum adolescencium specimen est, expugnatores aliene pudicicie, negligentes sue." Seneca in rethorica.

5

"Ita uiue ut nichil tibi committas, nisi quod committere eciam inimico tuo possis." Seneca in epistola.

6

"Melius probas honesta quam sequeris. Vides ubi posita sit felicitas, sed ad illam peruenire non audes." Seneca XX. epistola.

7

Clericus a; Consciencia t; Conuersatio; Diuicie l; Doctrina bi; Homo y, z, ac; Lasciuia d, e; Modestia; Temperancia c.

PrevBack to TopNext

On this page

Honestas