Table of Contents
Honor
"Remotis obstaculis insane opinionis scelera nuda pensentur, nuda inspiciantur. Fallacia tegmina et uane laudes et glorie auferantur, et apparebunt miserie peccatorum." Augustinus libro III. de ciuitate Dei.
"Gloriam et honorem non debet sequi uirtus, sed ipsa uirtutem. Vnde honores, quos multi expetunt, Cato petere non debuit, sed eos ciuitas ob eius uirtutem non petenti dare." Augustinus libro V. de ciuitate Dei.
"Rerum gencium nationumque imperium penes reges erat, quos ad fastigium honoris non ambitio popularis, sed spectata inter bonos moderatio prouehebat." Augustinus libro IIII. de ciuitate Dei.
"Vbi honor non est, ibi contemptus est; ubi contemptus, ibi frequens iniuria; ubi autem frequens iniuria, ibi et indignatio; ubi indignatio, ibi quies nulla; ubi quies non est, ibi mens a proposito sepe deicitur; ubi autem per inquietudinem aliquid aufertur ex studio, minus fit ab eo, quod tollitur, et ubi minus est, perfectum dici non potest. Ex hac supputatione illa sentencia nascitur: monachum in patria sua perfectum esse non posse, perfectum autem esse nolle delinquere est." Ieronymus in epistola.
"Deiecisti eos dum alleuarentur. Cum alleuatur, deicitur, qui honoribus proficit et moribus cadit." Gregorius in registro.
"Dum mali prepositi suum contra ueritatem honorem exigunt, ab omni rectitudine sequencium corda subuertunt." Gregorius in moralibus.
"Predicatores boni et honorem propter elationem fugiunt, et honorari tamen propter imitationem uolunt." Gregorius ibidem.
"Differencia dignitatis facta est inter sanctos ut unus sit episcopus, alius minister. Contumacia carnis coegit, et peruersitas mundi et operatio inimici. Honores uidentur esse sed re uera non sunt, immo ministeria." Crisostomus super Mattheum.
"Quicumque desiderat primatum celestem, sequatur humilitatem terrestrem. Non enim qui maior fuerit in honore, ille maior, sed qui iustior, ille maior." Crisostomus ibidem.
"Honor uerus uirtus animi est. Hic honor nec a cesaribus prestatur, neque adulatione conqueritur, neque pecunia preparatur. Nichil fucati in se habet, nichil simulati, nichil oculti. Huius honoris successor nullus est, accusator nullus ingratus." Crisostomus de reparatione lapsi.
"Honoris magnitudo hiis qui non digne uiuunt honore, cumulus incipit esse penarum." Crisostomus super Mattheum.
"Episcopus, si debitum honoris non acceperit a presbytero, aut presbyter, si non acceperit a dyacono, aut dyaconus a lectore, irascitur et turbatur. Si autem uiderit aut episcopus presbyterum, aut presbyter dyaconum, circa obsequium ecclesie non permanentem, aut alias peccantem in Deum, neque irascitur ei, neque curat, quia omnes quidem de suo honore solliciti sunt, de honore autem Dei nullus." Crisostomus super Mattheum.
"Christus ad sanandum filium reguli ire noluit, ne diuicias honorare uideretur, ad seruum uadit, ne seruilem conditionem spreuisse putaretur. In hoc superbia nostra retunditur, qui in hominibus non naturam qua ad ymaginem Dei facti sumus, sed honores et diuicias ueneramur." Beda.
"Qui primatus sui auctoritatem perdit, in despectionem et angustiam se mittit. Qui autem locum suum sapienter custodit, se ac suos ad profectum dirigit." Glossa super illud Ecclesiastici XXIII.: Melius est ut filii tui te rogerit et cetera.
"Quidam honores fugiunt, ut honoribus obuient, fingunt subesse, ut possint preesse. Sepe enim gloria ut acquiratur, contempnitur, et mundus ut obtineatur, relinquitur." Hugo.
"Parati filii hominum ad honores angelicis humeris formidandos. Non tamen uirgula debet esse, cui domus innititur nec uitulus, sed bos ad aratrum ponitur." Hugo.
"Decet quidem cunctos patrie sue augmenta cogitare, sed eos maxime, quos respublica sibi summis honoribus obligauit, quia ratio rerum est, ut eum necesse sit plus debere, qui uisus est maiora suscipere." Cassiodorus libro IIII. epistolarum.
"Dignum enim uidetur, ut qui est sciencia preditus, reddatur honore reuerendus." Cassiodorus ibidem.
"Gloriam et honorem et imperium bonus et ignauus eque sibi exoptat, sed bonus uera uia nititur huic, sed ignauo, quia bone artes desunt, dolis atque fallaciis contendit." Salustius.
"Abstrahunt nos a certo diuicie, honores, potencia et cetera, que in opinione nostra cara sunt, precio suo uilia. Nichil habent magnificum quo mentes nostras in se trahunt preter hoc, quod mirari illa consueuimus. Non enim quia concupiscenda sunt laudantur, sed concupiscuntur quia laudata sunt." Seneca LXXXII. epistola.
"Quecumque uidentur eminere rebus humanis, quamuis pusilla sint et comparatione humilimorum extent, per difficiles tamen arduos tramites adeuntur. Confragosa in fastigium dignitatis uia est, ac succendere hunc uerticem libet, cui fortuna se submisit, omnia quidem sub te que pro excellentissimis habentur aspice, et tunc uenies ad summa per planum." Seneca LXXXV. epistola.
"Cum uelis ueram hominis estimationem habere et scire qualis sit, nudum inspice. Deponat patrimonium, deponat honores et alia fortune mendacia, corpus ipsum exuat, animum intuere, qualis quantusque sit, alieno aut suo magnus." Seneca LXXVII. epistola.
On this page