Text List

Prev

How to Cite

Next

Hospitalitas

1

"Discite, Christiani, sine discretione exhibere hospitalitatem ne forte cui domum clauseritis, cui humanitatem negaueritis, ipse sit Deus." Augustinus contra V. hereses.

2

"Obsecutus Loth angelis tanquam peregrinis consuetudine hospitalitatis, liberatus a periculo ciuitatis et temporale, euasit incendium, et eternum consecutus est premium." Augustinus ibidem.

3

"Tanta est apud Deum hospitalitatis gracia, ut ne potus quidem aque frigide a premiis remunerationis immunis sit. Vides quia Abraham Deum recipit hospitio dum hospites querit. Vides quia Loth angelos recipit. Vnde scis an et tu cum suscipis hominem, suscipias Christum? Licet in hospite Christus sit quia Christus in paupere est, sicut ipse ait: Hospes fui et cetera." Ambrosius libro de officiis.

4

"Est publica species humanitatis, ut peregrinus hospitio non egeat, susciapitur officiose, pateat aduenienti ianua." Ibidem.

5

"Vt humanitatis intuitu hospitio recipiat non habentes hospicium, et egenum sine tecto inducat in domum suam, nec solus deuoret bona Christi, que ei largita est bonitas Christi, et ut ylarem datorem diligat Christus, sine murmure contribuat pauperibus Christi." Ambrosius in suo pastorali super illud ad Tytum I.: Hospitalitatem.

6

"Hospes per famam eligendus est populi et iudicio uicinorum, ne predicationis dignitas suscipientis infamia deturpetur." Ieronymus super Mattheum X.

7

"Qualem mercedem habet, qui propter Deum peregrinatur, talem habet, qui suscipit peregrinantem. Et fiunt ambo equales, et qui propter Deum refrigerat, et qui propter Deum laborat." Crisostomus super Mattheum XI.

8

"Socrates, cum hospites suos satis tenui cena suscipere pararet, et amicus eius hoc ei uituperaret, respondit: Si boni uiri sunt, equanimiter ferent; si mali, non curabuntur. Si res tua tibi non sufficit, tu parcendo fac, ut rei sufficias tue." Seneca.

9

Sapiencia g; Christianus c.

PrevBack to TopNext

On this page

Hospitalitas