Table of Contents
Ignorancia
"Melius est nescire quam errare. Melior est fidelis ignorancia quam temeraria sciencia." Augustinus de uerbis apostoli.
"Pessime matris ignorancie, pessime itidem due filie sunt: falsitas et dubietas; illa miserior, ista miserabilior; perniciosior illa, ista molestior." Augustinus ibidem.
"Ordinis ignorancia conturbat negociorum naturam formamque meritorum. Statutis facere contraria non est intelligere, sed ignorare." Ambrosius super Beati immaculati.
"Qui enim lucem uidet, scit quid de tenebris estimet. Nam qui candorem lucis ignorat, eciam obscura pro lucidis approbat." Gregorius in moralibus.
"Cum nostram ignoranciam cognoscimus, leuius aliena onera toleramus. Nunquam Deus mentem deserit, que in peccatis se ueraciter cognoscit." Gregorius libro I. moralium.
"Non est parum scire, quod nescias. Frustra sibi de infirmitate uel ignorancia blandiuntur, qui ut liberius peccent, libenter ignorant uel infirmantur." Bernardus de duodecim gradibus humilitatis.
"Multa scienda nesciuntur, aut sciendi incuria, aut discendi desidia, aut inquirendi uerecundia. Et quidem huius ignorancia non habet excusationem." Bernardus in epistola.
"Vtraque cognitio, Dei scilicet et tui, tibi est necessaria ad salutem, ita neutra carere ualeas cum salute, quia sicut ex noticia tui uenit in te timor Dei, atque ex Dei noticia itidem amor, sic econtra de ignorancia tui superbia, ac de Dei ignorancia uenit desperatio." Bernardus super Cantica.
On this page