Table of Contents
Ieiunium
"Ieiunium magnum et generale est, abstinere ab iniquitatibus et illicitis uoluptatibus seculi, quod est perfectum ieiunium." Augustinus super Iohannem.
"Ieiunium purgat mentem, subleuat sensum, carnem spiritui subicit, cor facit contritum et humiliatum, concupiscencie nebulas dispergit, libidinum ardores extinguit, castitatis uero lumen accendit." Augustinus in sermone de ieiunio.
"Ieiunium uerbositatem non amat, diuicias superfluitatem iudicat, superbiam spernit, humilitatem commendat, prestat homini se ipsum intelligere, quod est infirmum et fragile." Augustinus ibidem.
"Quamuis abstineat quis certis diebus, quamuis ciborum dulcia alimenta non sumat, non tamen illius fertur acceptum ieiunium, qui non diebus quadraginta ieiunat. Pudet dicere: senes et anicule quadragesimam faciunt, diuites iuuenesque non faciunt." Ambrosius in sermone de quadragesima.
"Ille quadragesimam facit, qui ieiunando et uigilando ascendit ad pascha. Nam sicut reliquo anno ieiunare premium est, ita in quadragesima non ieiunare peccatum est. Illa enim uoluntaria sunt ieiunia, ista necessaria; illa de arbitrio ueniunt, ista de lege; ad illa inuitamur, ad ista compellimur." Ambrosius ibidem.
"Qui constitutum numerum una die manducando preterit, non ut unius diei uiolator accusatur, sed ut tocius quadragesime transgressor arguitur." Ambrosius ibidem.
"Ieiunium mors culpe, excidium delictorum, remedium salutis, radix gracie, fundamentum est castitatis. Hoc gradu ad Deum cicius peruenitur, hoc gradu antequam curru Helyas ascendit." Ambrosius de Helya et ieiunio.
"Ieiunii labor compensatur mentis placiditate, leuatur usu, sustentatur ocio, aut fallitur negocio." Ambrosius de officiis.
"Non sanat oculum, quod calcaneo adhibetur. Ieiunio passiones corporis, oratione pestes sanande sunt mentis." Ieronymus super Marcum.
"Tantum tibi ieiuniorum impone modum, quantum ferre potes. Sint tibi pura, simplicia, casta, moderata ieiunia, et non superstitiosa. Quid prodest oleo non uesci, et molestias quasdam difficultates ciborum querere?" Ieronymus ad Nepocianum.
"Sic debes ieiunare, ut non palpites et respirare uix possis, et comitum tuarum uel porteris uel traharis manibus, sed ut fracto corporis appetitu nec in lectione, nec in psalmis, nec in uigiliis solito quid minus facias." Ieronymus ad Demetriadem uirginem.
"Ieiunium non solum perfecta uirtus, sed ceterarum uirtutum fundamentum est, et sanctificatio et pudicicia atque prudencia, sine qua nemo uidebit Deum." Ibidem.
"Ardentes dyaboli sagitte ieiuniorum et uigiliarum frigore restringende sunt." Ieronymus ad Cellanciam.
"Sint moderata et sancta in omni mentis humilitate ieiunia, que ita attenuent corpus, non mentem eleuent, ne res humilitatis gignat superbiam, et uicia de uirtute nascantur." Ieronymus in epistolis.
"Prudenter enim Deus sibi uult seruiri, non ut nimietate debiles fiant, et post medicorum suffragia requirant. Temperandum enim est ut, si fieri potest, ceptum obsequium gradatim prouehatur, pocius quam inconsiderancia minuatur." Glossa Ieronymi super illud I. Thimothei V.: Noli aquam bibere sed modico uino utere.
"Sanctificate ieiunium. Ieiunium sanctificare est, adiunctis bonis aliis, dignam Deo carnis abstinenciam ostendere." Gregorius in pastorali.
"Non Deo sed sibi ieiunat, qui ea que uentri ad tempus subtrahit, non inopibus tribuit, sed uentri post modum offerenda custodit." Gregorius ibidem.
"Illud ieiunium Deus approbat ut hoc quod tibi subtrahis alteri largire, ut unde tua caro affligitur, inde egentis proximi caro reparetur." Gregorius in omelia.
"Bene ieiunat, qui alimenta corporis, que sunt communia dona conditoris cum indigentibus percipit, qui ea que sibi ad tempus subtrahit, nequaquam uentri offerenda custodit, sed pauperibus tribuit." Gregorius ibidem.
"Si sola gula peccauit, sola ieiunet et sufficit. Si uero peccauerunt et membra cetera, cur non ieiunent et ipsa? Ieiunet igitur oculus a curiosis aspectibus et omni petulancia, ut bene humiliatus coherceatur in penitencia, qui male liber uagabatur in culpa. Ieiunet auris nequiter pruriens a fabulis et rumoribus, et quecumque ociosa sunt et ad salutem minime pertinencia. Ieiunet lingua a detractione et murmuratione, ab inutilibus, uanis atque scurrilibus uerbis, interdum quoque, ob grauitatem silencii ab ipsis que uideri poterant necessaria. Ieiunet manus ab ociosis signis et ab operibus omnibus, quecumque non sunt imperata. Sed et multo magis anima ipsa ieiunet a uiciis et propria uoluntate sua. Et enim sine ieiunio hec cetera a Domino reprobantur, sicut scriptum est, quia in diebus ieiuniorum uestrorum uoluntates uestre inueniuntur." Bernardus sermone XXXVII.
"Dignum reor aliquatenus exponere, quo fructu et quemadmodum oporteat ieiunare. Primum quidem pro eo quod ab ipsis quoque licitis abstinemus, ea nobis, que prius commisimus, illicita condonantur. Quid est condonari commissa, nisi ieiunio breui ieiunia redimi sempiterna? Gehennam enim meruimus, ubi nullus unquam cibus est, consolatio nulla, terminus nullus, ubi guttam aque diues postulat et accipere non meretur." Bernardus sermone XXXVIII.
"Bonum et salutare ieiunium, quo redimuntur eterna supplicia, dum remittuntur peccata. Non solum autem ablutio est peccatorum, sed et extirpatio uiciorum; non solum optinet ueniam, sed meretur graciam; non solum delet peccata preterita, que commissimus, sed et repellit futura, que committere poteramus." Bernardus ibidem.
"Ieiunium orationi deuotionem et fiduciam donat. Oratio uirtutem impetrat ieiunandi, et ieiunium graciam meretur orandi. Ieiunium orationem roborat, oratio sanctificat ieiunium et representat Domino." Ibidem.
"Oratio iusti, ut ait scriptura, penetrat celos. Sint ergo ieiunio uestro, ut facile celos penetret, ale due, orationis scilicet atque iusticie. Non est magnum si ieiunet cum Christo qui sessurus est ad mensam Patris cum ipso." Bernardus ibidem.
"Qui peccat et ieiunat, non ad gloriam Dei ieiunat, nec se humiliat, sed substancie sue parcit." Crisostomus super Mattheum.
"Non culpatur infirmus ieiunium soluens, a quo cibos accipit pauper esuriens, nec escam sumendo polluitur, que elemosinam imperciendo mundatur." Leo papa de ieiunio septimi mensis.
"Non in sola abstinencia cibi stat nostri summa ieiunii, aut fructuose corpori esca subtrahitur, nisi mens ab iniquitate reuocatur, et ab obtrectationibus lingua cohibeatur." Ibidem.
"Aliis diebus ieiunare aut remedium aut premium est, in quadragesima non ieiunare peccatum est. Alio tempore qui ieiunat, accipiet indulgenciam, in hiis diebus qui potest, et non ieiunat, senciet penam." Cesarius in ammonitione secunda.
"Ieiuniis sic est adhibenda temperies, ut corpus nostrum nec saturitas excitet, nec inedia immoderata debilitet." Fulgencius ad Probam.
"Ieiunium Christiani egentis debet esse refectio; ieiunium pacem debet nutrire non iurgia. Quale illud est autem quod non uesceris carnibus, et de ore tuo omni esca sordidius egreditur maledictum? Quale est quod sanctificatur uenter ieiunio, et polluitur lingua mendacio?" Maximus in natali Domini.
"Non tantum est ieiunii lucrum, quantum ire dispendium, nec tantus fructus lectione capitur, quantum detrimentum contemptu fratris incurritur." In collatione abbatis Moysi.
"Pulcre abbas Macharius cuidam percunctanti: cur fame ab hora tercia pulsaretur, qui in cenobio ebdomadis integris refectionem sepe contempnens non sensisset esuriem? Respondit: quia hic nullus est ieiunii tui testis, qui te suis laudibus nutriat aut sustentat. Ibi autem te digitus hominum et cenodoxie refectio saginabit." In collatione Cerapionis.
"Ieiunium scimus esse Dei arcem, Christi castrum, murum Spiritus Sancti, uexillum fidei, castitatis signum, sanctitatis tropheum." Petrus Rauennas in quodam sermone.
"Ieiunium quamuis auferat uiciorum morbos, carnis amputet passiones, criminum causas propellat, tamen sine misericordie unguento, sine pietatis riuo, sine elemosine sumptu, perfectam salutem mentibus non reponit. Ieiunium sanat uulnera peccatorum, sed cicatrices uulnerum sine misericordia non emundat." Petrus Rauennas ibidem.
On this page