Table of Contents
Infernus
"Melius est dubitare de occultis quam litigare de incertis. Illum quippe diuitem in ardore penarum et illum pauperem in refrigerio gaudiorum esse intelligendos non dubito. Sed quomodo intelligenda sit illa flamma inferni, ille sinus Abrahe, illa diuitis lingua, ille digitus pauperis, illa sitis tormenti, illa stilla refrigerii, uix fortasse a mansuete querentibus, contenciose autem certantibus nunquam inuenitur." Augustinus de Genesi libro VIII.
"Neque enim fatigare nos debet incerta eorum pulcritudo, quorum erit certa et sempiterna dampnacio."
"In inferno et si erit stimulus penitudinis, nulla erit ibi correctio uoluntatis, a quibus ita culpabitur iniquitas sua, ut nullatenus ab eis possit diligi uel desiderari iusticia." Augustinus de fide ad Petrum.
"Ita diuiti illi, qui apud inferos torquebatur, fuit cura de uiuis, quamuis quid agerent omnino nesciret, quemadmodum est nobis cura de mortuis, quamuis quid agant utique nesciamus." Augustinus de cura pro mortuis agenda.
"Illa ultrix flamma uiciorum concremacionem habet et lumen non habet quia quo illos gehenne flamma deuorat, a uisione ueri luminis cecat; ut et foras eos dolor combustionis cruciet et intus pena cecitatis obscuret, quatenus qui auctori suo corpore et corde deliquerunt, simul et corpore et corde puniantur. Et utrobique penas senciant, qui dum hic uiuerent prauis suis delectacionibus ex utroque seruiebant." Gregorius libro IX. moralium.
"Vnus gehenne ignis credendus est, sed non uno modo omnes cruciat peccatores. Vniuscuiusque enim quantum exigit culpa, tantum illic senciet penam." Gregorius libro IIII. dyalogorum.
"Gehenne ignis cum sit corporeus, ut in se missos reprobos corporaliter exurat, nec studio humano succenditur nec lignis nutritur, sed creatus semel durat inextinguibilis, et succensione non indiget, et ardore non caret." Gregorius libro XX. moralium.
"Quisquis ad toleranda inferni mala descenderit, nequaquam ulterius ad lucem redibit, quia nequaquam ultra misericordia parcentis liberat, quos semel in locis penalibus iusticia iudicantis dampnat." Gregorius IX. moralium.
"Tunc edax flamma comburit, quos nunc carnalis delectacio polluit, tunc infinitum patens inferni baratrum deuorat, quos inanis elacio nunc exaltat; atque qui quolibet ex uicio uoluntatem hic callidi persuasoris expleuerunt, tunc cum duce suo reprobi ad tormenta perueniunt." Gregorius ibidem.
"Iuxta modum culpe pena distinguitur, et secundum modum criminis unusquisque dampnatus in inferni igne cruciabitur." Gregorius libro XX. moralium.
"Sicut in hoc mundo multi sub uno sole consistunt, nec tamen eiusdem solis ardorem equanimiter senciunt, quia alius plus estuat atque alius minus, ita illic uno igne non unus est modus incendii, quia quod hic diuersitas corporum, hoc illic agit diuersitas peccatorum, ut et ignem non dissimilem habeant, et tamen eosdem singulos dissimiliter exurat." Gregorius libro IIII. dyalogorum.
"Eicientur in tenebras exteriores, ut illic dentes strideant, qui hic de edacitate gaudebant. Nam fletus de ardore stridor solet excitari de frigore. Vbi duplex ostenditur esse gehenna, scilicet nimii frigoris et intollerabilis feruoris." Gregorius super illud Matthei VIII.: Eicientur et cetera.
"In inferno erit frigus intollerabile, ignis inextinguibilis, uermis inmortalis, fetor intollerabilis, tenebre palpabiles, flagella cedencium, horrida uisio demonum, confusio peccatorum, desperacio omnium bonorum. Erit enim miseris mors sine morte, defectus sine defectu, quia mors ibi semper incipit, et deficere nescit." Gregorius ibidem.
"Ibi clamabit pilosus ad pilosum, unus ad alium, demon ad demonem; percute, dilacera, interfice, uelociter spolia detrahe, cito predare, infer prunas et ebulientibus impone lepotibus." Bernardus in quodam sermone.
"Prius benedicti uocabuntur in regnum, quam maledicti in caminum ignis deiciantur eterni, quo uidelicet acrius doleant, uidentes quod amiserint et iusti uidebunt et letabuntur, considerantes quid euaserint." Bernardus in sermone.
"Ibi erit fletus et stridor dencium: fletus quidem ob ignem qui non extinguitur, stridor ob uermen qui non moritur; plane fletus ex dolore, stridor dencium ex furore." Bernardus in sermone.
"Intollerabilis res est gehenna. Quis nesciat et supplicium horribile? Tamen si mille aliquis ponat gehennas, nichil est tale dicturus, quale est a beate illius glorie honore propelli, exosum esse Christo et audire ab illo: non noui uos." Crisostomus super Mattheum omelia XXIII.
"Ignis gehenne et lucebit miseris ad augmentum, ut uideant unde doleant, et non lucebit ad consolacionem, ne uideant unde gaudeant." Ysidorus libro I. de summo bono.
On this page