Text List

Prev

How to Cite

Next

Infirmitas

1

"Qui ueram ostendit corporis infirmitatem, humane tractandus est; qui autem falsam pretendit et conuinci non potest, Deo dimittendus est." Augustinus de opere monachorum.

2

"Corporis debilitas nimia eciam uires anime frangit, mentis quoque ingenium marcescere facit. Quicquid cum modo et temperamento fit, salutare est." Ieronymus in quadam epistola.

3

"Considerata infirmitas propria, mala nobis excusat aliena." Gregorius libro V. moralium.

4

"Quosdam presciens Deus multa peccare posse, flagellat eos in infirmitate corporis ne peccent, ut eis utilius sit frangi langoribus ad salutem, quam remanere incolumes ad dampnationem." Hugo libro II. de anima.

5

"Quidam pro libito suo uiuunt, et semper sunt uegeti. Quidam a regulis Ypocratis non deuiant, et assidue sunt infirmi." Petrus Rauennas in quadam epistola.

6

"In omni morbo tria grauia sunt: metus mortis, dolor corporis, intermissio uoluptatis." Seneca LXXII. epistola.

7

"Morieris, non quia egrotas, sed quia uiuis. Cum conualueris, non mortem sed ualitudinem effugies." Seneca ibidem.

8

"Nichil eque sanitatem impedit, sicut remediorum crebra mutatio. Non conualescit planta, que sepe transfertur. Nichil magis egris prodest quam ab eo curari, a quo uoluerit." Seneca in epistola II.

9

"Bona ualitudo iocundior est eis, qui de graui morbo recreati sunt, quam qui nunquam egro corpore fuerunt." Seneca in epistola.

10

"Bene dormit, qui non sentit, quando male dormit." Seneca in prouerbiis.

11

Caro ac, ad; Consideratio k; Dolor d; Gaudium e; Gracia b; Gula ai; Medicina; Sanitas; Senectus f.

PrevBack to TopNext

On this page

Infirmitas