Table of Contents
Innocentia
"Vera innocencia est, ubi integritas est sine peccato, reddicio est sine debito, flagellum sine merito." Augustinus super Psalmum XXXVIII.
"Quid est innocens? Qui cum aliis non nocet nec sibi nocet. Qui enim et sibi nocet non est innocens." Augustinus super Psalmum XCIX.
"Innocencia et integritas leui sorde aspersa uiolatur et gracie sue munus amittit." Ambrosius in exameron.
"Sicut paruulus non perseuerat in iracundia, non lesus meminit, non uidens pulchram mulierem delectatur, non aliud cogitat et aliud loquitur, sic et uos nisi talem habueritis innocenciam et animi puritatem, regna celorum non poteritis intrare." Ieronymus super illud Matthei: Quicumque humiliauerit se sicut paruulus iste et cetera.
"Innocens inter ipsa tormenta fruitur consciencie bono, et cum de pena metuat, de innocencia gloriatur." Ieronymus ad Demetriadem.
"Non mediocris titulus uirtutis, inter prauos uiuere bene, et inter malignantes innocencie retinere candorem et morum lenitatem." Bernardus super Cantica.
"Gaude de innocencia et exulta! Gaude, inquam, quia ubique illesa es, ubique secura. Si temptaris, proficis; si humiliaris, erigeris; si pugnas, uincis; si occideris, coronaris. Tu in seruitute, libera es; in periculo, tuta; in custodia, leta. Tibi omnis reatus adicitur, tibi uniuersa milicia subiugatur. Te potentes honorant, suscipiunt principes, magnates exquirunt, eciam illi non nunquam te desiderant qui inpugnant. Tibi boni parent, mali inuident, zelant emuli, inimici subcumbunt; nec unquam poteris uictrix non esse, eciam si tibi inter homines iudex iustus defuerit." Crisostomus in omelia.
On this page