Text List

L. III, D. 6, Quaestio 1

L. III, D. 6, Quaestio 1 [Venice 1719c Transcription]

Quid sit fides et quodnam eius obiectum tam materiale quam formale

Post tractatum de Incarnatione Dominica ad finem tertii Libri sententiarum cum Magistro agunt Sententiarii de Virtutibus Tehologicis, et Moralibus, et primo de Theologicis, tanquam de effectis in nos ex merito Christi collatis, Fide, Spe, et Charitate, quae dicuntur Virtutes Theologicae; quia immediate versantur circa Deum, et sunt per se infusae quare nomen Virtutis Theologicae hic sumitur, ut significat supremas virtutes Christianas, quibus homo ad supernaturalem beatitudinem dirigitur et per se infunduntur a Deo, et inotescunt ex revelatione divina et doctrina Scripturae unde virtus theologica dici potest, non solum eo quod est circa Deum, tanquam obiectum supernaturale

Back to Top