Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

COMMENTARIUS.

(a) Ad istam quaestionem dico. Suppono unum quod hte accipitur prncipium pro principio productivo, et hoc pro significato tantum, sicut satis supra patet ds. 7. principium enim pro significato dicit relationem . connotando subjectum. Secundo, suppono quod principium personale hic dicitur generans sive spirans ; principium notionale dicitur generatio activa et spiratio activa quae reducuntur ad genus principii, ut patet supra dest. 36. in exponendo opinionem Joannis de Ripa. Principium essentiale accipitur pro respectu ad extra dicens principiationem, sicut creatio, etc. Tertio suppono, quod principium essentiale (quod in proposito dicitur essentiale, quia commune tribus, non quod sit de essentia alicujus, nec quod dicat essentiam nec perfectionem aliquam, sed quia tantum commune, ut patet a Doctore 1. quast. quodlib.) est tantum relatio rationis, quia omnis relatio Dei ad creaturam est tantum rationis, ut patet infra dest. 30. quest. 1. et 2. et supra d. 2. e/ 8. Principium vero nolionale est relatio nature realis, scilicet generatio activa et spi$1atio activa, et personale est ipsa relatio realis sumpta in concreto. Quarto sequitur ex dictis quod principium in com* muni tantum potest se habere uno modo, id est, non potest esse univocum ad hujusmodi prius, quia enti rationis, et enti reali non est commune univoeum, ut patet hic a Doctore, et in quodlib. quast. 3. Quinto nota, quod principium ad intra predicatur univoce de personaliet notionali. Sexto nota, quod primum argumentum faetum in principio quastionis tantum vadit de principio, ut esi commune personali et notionali, non autem essentiali, et sic Doctor respondet quod tale principium potest esse univocum notionali et personali.

(b) Ad argumentum «ad oppositum patet responsio. Creans, ergo principians, etc. Nam cum dico : Deus est creans; ergo principians. Nam sicut ereans dicit respectum $1atio nis, ita et prineipians ; et cum dicit: Pater est generans, ergo principians. Hic generans dicit relationem realem, et similiter praencipians. Et sic patet ista distinctio.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1