Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

COMMENTARIUS.

(a) Respondeo voluntas Dez, etc. Pro intelligentia hujus praemittenda sunt aliqua. Primo, quod voluntas in proposito non accipitur pro voluntate absoluta, sive pro ipsa potentia volitiva, patet, quia ut sic, nullum actum habet, nec ut sic, est ibi aliquid beneplaeitum. Sed acciptur hic voluntas pro aetu voluntatis, secundum quem po- test voluntas diversimode nominari, videlicet vel voluntas beneplaciti vel voluntas signi, nam propter hujusmodi acetum insunt sibi plura predieala. Secundo, idem actus voluntatis est tantum unus et simplicissimus in se, elex parte rei nullo modo diversificatus ; potest tamen dici alius et alius secundum alium et alium respectum secundum quod diversimode transit super diversa objecta. Ut enim transit super essentiam divinam, sive ut respicit illam, necessario vult illam, ut supra patuit d. 10. g. unica. Ut vero transit super creaturas, tune contingenter vult illas; dico ergo quod idem actus potest dici actus beneplacili, et tunc dicitur beneplaciti, quando transit efficaciter super objecelum. Exemplum, ut velle transit super Petrum, ut glorificandum efficaciter, ille actus dicitur actus beneplacili, sive actus efficax, quia tunc voluntas divina illo actu vult Petrum efficaciter beatifieari. Et. voluntas ef-. ficax, voluntas. beneplaciti, voluntas . consequens, idem penitus important ;- ista enim forte solo nomine differunt. Cum vero ille actus transit super objectum non efficaciter, dicetur actus non efficax, actus absolutus, actus antecedens, quia idem important. Potest enim voluntasimaginari aliquid velle multiplieiter, ut infra patet a Doctore distinctione immediate sequenti. Primo, quod aliquid fiat, et sic est praeceptum. Secundo, ne aliquid fiat, et sie est. prohibitio. Tertio, nec fieri, nec non fieri absolute, sed si fiat, expedit, vel bonum est, et sic est consilium. Quarto, nec absolute fieri, nec. non fieri, sed nolle prohibere vel licere fieri, et sic est permisso. Quinto, velle fieri, et sic est impletio, et coincidit cum voluntate efficaci sive beneplaciti. Et de ista voluntate est praesens questio.

Et probat Doctor, quod voluntas beneplaciti Dei semper adimpletur, quia sicut omnipotens potest omne possibile, ita quando voluntas divina determinatur ad volendum aliquid esse ultima determinatione, illud erit. Velle autem illud voluntate beneplaeii est ultima determinatio, qua» potest poni ex parte voluntatis omnipolentis volenti ponere effectum in esse, et sic tale volitum de necessitate erit, scilicet necessitate consequentis; licet enim voluntas in eodem instanti, quo vult Petrum praedestinari, possit non velle, tamen posita volitione in esse, qua vult Petrum esse de numero salvandorum, tunc Petrus necessario salvabitur. Et de hoc prolixe tractatum est supra d. 39.

(b) Ad primum. Ad argumentum principale, quod fundatur in dicto Pauli, dat duas solutiones. Prima, quod potest dictum Pauli exponi de distributione aecommoda, scilicet pro omnibus qui salvi fient. Seeunda et melior, quod potest exponi de voluntate antecedente, et littera est nota. De ista tamen voluntate antecedente et consequente, vide aliqua qua. exposui secundo dist. 31.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1