Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

COMMENTARIUS.

(a) Respondeo, omnis potentia operativa. Ista littera clara est, et stat in duabus conclusionibus.

Prima, quod voluntas divina est potentia perfecta respectu omnis volibilis, et sic eum ab aeterno;fuerit perfectissima, ab cterno voluit quidquid voluit. Et Doctor vult. quod sicut in- tellectus perfectus est principium omnis intelligibilis, ut supra patuit dist. 35. 36. et 39. quia si producit omnia in esse intelligibili et. in esse coguilo, sic voluntas divina, quae est formaliter infinita, ut supra ostensum est, dist. 2. dist. 1. erit principium omnis volibilis, differenter tamen, quia intelleetus est. principium mere necessarium, voluntas vero tantum liberum. Est etiam differentia, quia intellectus producit omnia in esse cognito et in esse possibili, ub supra patuit dis/. 44. voluntas vero praesupponit de necessitate esse cognitum illorum, et esse possibile. Nunquam enim voluntas divina producit aliqua in esse volibili, sed tantum in esse volito vel in esse simpliciter et reali, prius enim res est volibilis quam voluntas habeat oliquem actum circa illam; antequam enim determinetur Antichristum fore a divina voluntate, prius habet esse possibile et esse volibile. Non sic est de intellectu divino, qui solo suo actu produeit omnia in esse cognito, et per consequens in esse possibili, quod fundatur in esse cognito, et sic anteillum actum nihil est, nec in esse simpliciter nec in esse cognito, nec in esse possibilj, nec in esse intelligibili.

Secunda, voluntas divina non potest velle aliquid de novo, sed quidquid voluit, ab aeterno voluit, licet non pro eterno, quia si posset velle aliquid de novo, tunc mutaretur, quia est impossibile transire a contradictorio in contradictorium sine mutatione, ut supra dzsf. 39. prolixe exposita est ista propositio. Sed ista mutatio non posset esse in objecto, quia tantum habet esse volitum, et nullum esse reale ; ergo si esset aliqua mutatio, illa esset in voluntate divina, quia transiret a privatione alicujus actus ad ipsum actum. Sed an voluntas divina possit velle aliquid de novo, quod prius tamen noluit, et si voluit aliquid ab eterno, an oppositum illius possit nune velle sine sui mutatione, hoc esset diflieile sustinere. Si tamen diceretur quod sicut eodem actu simplieissimo et singularissimo potest praedestinare, reprobare, ereare, etc. Et si eodem modo simpliciter actu potest nunc ereare, et prius non creavit, quare etiam et de novo non potest aliquid eodem simpliciter actu velle, quod prius noluit, et hoc sine mutalione? In ista tamen materia die ut exposui in secundo, semper me submittendo pedibussanclze Romana Ecclesice et peritioribus me. Nec illa dixi asserlive, sed tantum sine assertione, et salvo semper meliori judicio, vide ibi. Deinde addit Doctor quod voluntas divina, qua est perfectum principium volendi ab sterno, non est ratio volendi simul opposita. Licet enim ipsa voluntas sit libera respectu oppositorum, ita quod sicut potest velle A pro instanti 72, ita potest non velle A pro eodem instanti B, non tamen potest simul velle A pro instanti 2, et nolle A pro eodem instanti, quia tunc duo opposita simul verificarentur de eodem. Nee est ratio volendi neutrum, puta quod sit ratio volendi A, nec hoc, nec illud, quia tunc in creaturis nihil causaretur, quia contingentia non polest esse iu Deo, nisi a parte voluntatis, ut supra patuit dst. 39. ergo in seternitate est ratio volendi alterum oppositum in quibuscumque aliis a se, ele.

(b) Ad argumenta respondeo. Doctor facit unum argumentum probando, quod si voluntas divina voluit omnia ab aeterno, quod tunc in ea esset relalio ad creaturam, eujus oppositum probatum est, supra disc. 30. Quare autem haec sequatur, patet, quia prius Deus vult aliquid, quam intelligat se velle illud, ut patet supra qwes/. ult. prolog. et dis. 39. Cerlitudo enim intlellectus divini circa contingentia non est sine certitudine voluntatis ; ergo relatio illa, quae est in voluntate divina, primo ad A praecedit omnem considerationem intellectus de illa volitione, igitur non est in voluntate sive in volitione ut cognita est, sed ut in seest,et per consequens est ibi ex natura rei, et non in cognito ut cognitum est, Modo relatio rationis semper videiur fundari in cognito ut. cogni, tum est, ut supra patuit dZs£. 8. quest. 3. et in Universalibus Doctoris, et omnis relatio, qua? oritur ex natura extremorum, sive ex natura rei, est realis.

Respondet Doctor, et in ista responsione pulehra quedam sunt notanda. Primum, quod voluntas divina eo modo terminat relationem esse voliti, quo modo intellectus terminat relationem esse cogniti ; sed intellectus sive actus intelligendi, terminat sub ratione absoluta, ut supra patuit. disf. 36. ergo et voluntas sive actus volendi sub ratione absoluta terminal relationem voliti ab ipsa; et die conformiler sicut dictum est d. 36. de determinatione actus intellectus divini respecetu relationis cogniti ad ipsum actum.

(c) Sed tunc argues. Doctor arguit probando quod in volito non est talis relatio ad voluntatem divinam, quia illa relatio, aut est realis, aut rationis. Non primum, quia fundamentum non est reale, ut patet, quia tantum esse volitum. Non secundum, quia non est per actum intellectus divini comparantis ipsum objectum volitum ad intellectum suum ; ergo in eo non est relatio rationis, licet enim intellectus divinus prius comparet illud objectum ut eognitum ad intellectum suum quam sit volitum, et in illo priori causet relationem ipsius objecti ut. coenili ad intellectum suum, non tamen videtur causare aliquam relationem ejus ad voluntatem.

(d) Licet hic posset responderi. Respondet dando plures responsiones. Primo, quod in objecto volito potest esse relatio rationis terminata ad voluntatem, quia intellectus divinus potest. prius comparare objectum volitum ad ipsam voluntatem volentem illud quam ad seipsum, et ex tali comparatione causatur in objecto volito, vel saliem derelinquitur quae immediate terminatur ad voluntatem divinam. Potest etiam in ipso subjecto volito causare aliam relationem terminatam ad ipsum intelligentem, quia potest ipsum ut cognitum comparare ad seipsum ut cognoscentem, et sic in illo derelinquitur quadam relatio rationis, et terminatur od actum ' intellectus divini. !

Est tamen advertendum, quod secundum Doctorem non omnis relatio rationis fit ex comparatione unius ad aliud, sicut sunt secundw intentiones, qua semper causantur vel saltem derelinquuntur ex comparatione duorum eognitorum, ut patet a Doctore in suis Universalibus, et in 4. dist. 1. quest. 2. Sunt enim multi relationes rationis, quae nullam praesupponunt comparationem, ut omnis relatio quae fundatur in esse cognito vel in esse volito, inquantum hujusmodi, ut patet a Doctore supra dist. 35. et expressius d. 36. ubi vult quod primo est intellectus divinus ; secundo actus intelligendi; tertio intellectus divinus illo actu intelligendi producit lapidem in esse cognito; et quarto in ipso lapide ut cognito statim fundatur re$1atio , qua terminatur ad actum intellectus divini, et hoc nulla priecedente comparatione, qua ipsum lapidem ut coenitum, comparat ad intellectum divinum, ut cognoscentem. Dico ergo ad mentem Doctoris supra dist. 8. quist. 3. dist. 35. 36. quod omnis relatio qui fundatur in aliquo esse cognilo ut cognito, sive in esse volito ut volito, sive in esse viso, et sic de aliis, potest dici relatio rationis, et nullo modo realis, quia non habet fundamentum reale. Et sic etiam in proposito in esse volito, ut hujusmodi, fundat relatio rationis, quia immediate terminatur ad actum voluntatis divini, et hoc nulla adhuc praecedente comparatione.

(e) Tamen respondeo aliter. Hic Doclor intendit ostendere quod in objecto volito ut volito, potest causari aliqua relatio rationis, etiam per eomparationem alterius potentiae ab intellectu. Sicut enim inteilectus comparare potest unum cognitum ad aliud cognitum, et ex tali ccmparatione derelinquitur aliqua relatio rationis in objecto sic comparato, sic similiter voluntas potest comparare aliquod volitum ad aliud volitum, vel ad seipsum ut volentem, et ex tali comparatione potest derelinqui relatio rationis. El addit Doctor quod hoc non tantum est verum de intellectu et voluntate, sed etiam de omni potentia collativa. llla tamen relatio rationis, qua esset eausala ab aliis potentiis collativis ab in- tellectu, (qui solus proprie dicitur ratio sive rationalis) non diceretur proprie relatio rationis, accipiendo relationem rationis, ut denominatur a ratione proprie sumpta, quia hujusmodi relatio tantum est ab intellectu ; posset tamen improprie dici relatio rationis, vel melius relatio quidam distincta a relatione vere reali. Dico ergo quod in volito a voluntate divina per actum voluntatis divina possunt fundari plures relationes rationis, sive nullo modo reales. Primo est voluntas ; secundo est actus voluntatis ; tertio illo actu ab aeeterno producit lapidem in esse volito; quarto in ipso lapide, ut volito, oritur una relatio rationis, quae terminatur ad actum voluntatis divinae, et hoc nulla adhue praecedente comparatione; quinto ab eterno comparat lapidem volitum ad seipsam volentem, et sic in lapide volito causatur una relatio rationis, et in ipsa voluntate ut volente causaturalia. Similiter comparando unum volitum ad aliud volitum, in utroque volito comparato causatur relatio rationis; et sic breviter ad quot com parat lapidem volitum, tol relationes rationis causat in eo.

Adverte etiam quod non potest causare relationem rationis in se, nec in objecto volito de novo, sive ex tempore, sed tantum ab aeterno. Et dic conformiter de intellectu divino, qui non potest causare relationem novari, rationis, ut supra patuit dist. 30.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1