Quaestio 1
Quaestio 1
(a) Respondeo secundum Dionysium. De bonitate actus moralis. Hic Doctor breviter se expedit, quia alibi prolixe determinat, ut supra patuit distinct.1T. in 2. distinct. 1. distinct. 40.42. et in 3. distinct. 34. 36. et in 4. aliqualiter, dislinct. 44. quast. 2. et diffuse in quodlib. ques'. 18. hoc supposito, scilicet de actu morali, ponit aliquas conclusiones.
Prima: Posito quod voluntas creata eliciat actum, puta amandi proximum, cum omnibus circumstantiis, et quantum ad substantiam et intensionem et circumstantias actus, quantum sibi possibile est, adhuc non oportet quod voluutas creata esset ita bona, sicut voluntas divina, quia non aedem circumstantiae conveniunt volitioni divi- nae et create,quia divina infinite vult, creata vero finite, ut patebit in 3. dist. 32. ubi ostenditur quomodo voluntas divina aequaliter diligit omnia comparando dilectionem divinam ad Deum, sive accipiendo nolitionem divinam in se, differenter tamen quantum ad connotata, loquendo de dilectione effectus, non affectus, quia nemini afficitur.
Secunda conclusio: Posito quod voluntas creata in. actu et objecto conformetur, adhuc non sufficit, nisi in omnibus circumstantiis conformetur ; sed hic non videtur quod voluntas creata non potest elicere actum aliquem conformem actui recto voluntatis divine quoad omnes circumstantias requisitas, aliqua enim circumstanlia est in actu voluntatis divine circa idem objectum, qua non potest esse in actu voluntatis create. Voluntas enim divina diligit A ut omnino prima regula, et nullo modo priori regula determinabilis, quia hoc sonat imper- fectionem, ut supra patuit. 22 prolog. quaest. ult. ae d. 38. Voluntas vero ereata non potest moraliter diligere A, nisi inquantum regulatur ab aliqua superiori regula, quia actus voluntatis creatae non est de se rectus, ut elicitur, ut supra patuit dst. 1. quaest. 1. et dist. 4^4. et in 2. dist. 93. et. alibi. Voluntas etiam divina cum diligit aliquod bonum, puta 4, nullo modo movetur ab illo, imo illud est bonum, quia a voluntate divina volitum, ut patuit supra dist. 41. et in dist. 31. et in 3. dist. 1. 8. et. 19. Voluntas vero creata movetur a bonitate creata, et innumera differenti:? possunt assignari. Et sic patet quod alia est bonitas moralis actus voluntatis divinae, et alia actus voluntatis create. Et sic ad bonitatem actus moralis in voluntate creata non requiritur omnimoda conformitas actui morali voluntatis divine circa idem objectum.
On this page