Table of Contents
Commentarius in Commentarium in Libros Sententiarum Scoti
Liber 1
Prologus
Pars 1
Pars 2
Pars 3
Quaestio 2 (Depreciated; to be deleted) : Utrum theologia sit de Deo sub aliqua speciali ratione
Quaestio 3 (Depreciated; to be deleted) : Utrum theologia sit de omnibus ipsorum ad primum eius subiectum
Pars 4
Quaestio 1 : Utrum theologia in se sit scientia, et utrum subalternans vel subalternata
Pars 5
Quaestio 2 (Depreciated; to be deleted) : Utrum ex ordine ad praxim ut ad finem dicatur per se scientia practica
Distinctio 1
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum obiectum fruitionis per se sit finis ultimus
Quaestio 2 : Utrum finis ultimus habeat tantum unam rationem fruibilis
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum frui sit aliquis actus elicitus a voluntate, vel passio recepta in voluntate
Quaestio 2 : Utrum fine apprehenso per intellectum necesse sit voluntatem frui eo
Pars 3
Quaestio 1 : Utrum Deo conveniat frui
Quaestio 2 : Utrum viator fruatur
Quaestio 3 : Utrum peccator fruatur
Quaestio 4 : Utrum bruta fruantur
Quaestio 5 : Utrum omnia fruantur
Distinctio 2
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum in entibus sit aliquid exsistens actu infinitum
Quaestio 2 : Utrum aliquod infinitum esse sit per se notum
Quaestio 3 : Utrum sit tantum unus Deus
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum possibile sit cum unitate essentiae divinae esse pluralitatem personarum
Quaestio 2 : Utrum sint tantum tres personae in essentia divina
Quaestio 3 : Utrum cum essentia divina possit stare in aliquo ipsum esse productum
Quaestio 4 : Utrum in essentia divina sint tantum duae productiones intrinsecae
Distinctio 3
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum Deus sit naturaliter cognoscibilis ab intellectu viatoris
Quaestio 2 : Utrum Deus sit primum cognitum a nobis naturaliter pro statu isto
Quaestio 3 : Utrum Deus sit primum obiectum naturale adaequatum respectu intellectus viatoris
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum in qualibet creatura sit vestigium Trinitatis
Pars 3
Quaestio 4 : Utrum in mente sit distincte imago Trinitatis
Distinctio 4
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum ista sit vera 'Deus generat alium Deum'
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum ista sit vera 'Deus est Pater et Filius et Spiritus Sanctus'
Distinctio 5
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum essentia divina generet vel generatur
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum Filius generetur de substantia Patris
Distinctio 6
Quaestio 1 : Utrum Deus Pater genuit Deum Filium voluntate
Distinctio 7
Quaestio 1 : Utrum potentia generandi in Patre sit aliquid absolutum vel proprietas Patris
Quaestio 2 : Utrum possint esse plures Filii in divinis
Distinctio 8
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum Deus sit summe simplex
Quaestio 2 : Utrum aliqua creatura sit simplex
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum solus Deus sit immutabilis
Distinctio 9
Quaestio 1 : Utrum generatio Filii in divinis sit aeterna
Distinctio 10
Quaestio 1 : Utrum Spiritus Sanctus producitur per actum et modum voluntatis
Distinctio 11
Quaestio 1 : Utrum Spiritus Sanctus procedat a Patre et Filio
Distinctio 12
Quaestio 2 : Utrum Pater et Filius spirent uniformiter Spiritum Sanctum
Distinctio 13
Distinctiones 14, 15, et 16
Quaestio 1 : Utrum quaelibet persona mittat quamlibet
Distinctio 16
Quaestio 1 : Utrum a conveniat Spiritui sancto visibilis missio?
Distinctio 17
Pars 1
Pars 2
Distinctio 18
Quaestio 1 : Utrum donum dicat proprietatem personalem Spiritus sancti?
Distinctio 19
Quaestio 1 : Utrum personae divinae sint aequales secundum magnitudinem
Quaestio 2 : Utrum quaelibet persona sit in alia
Distinctio 20
Quaestio 1 : Utrum tres personae sint aequales in potentia
Distinctio 21
Quaestio 1 : Utrum haec sit veta 'solus Pater est Deus'
Distinctio 22
Quaestio 2 : Utrum Deus sit nominabilis ab aliqua creatura
Distinctio 23
Distinctio 24
Quaestio 1 : Utrum in divinis sit proprie numerus
Distinctio 25
Quaestio 1 : Utrum persona in divinis dicat substantiam vel relationem
Distinctio 26
Quaestio 1 : Utrum personae constituantur in esse personali per relationes originis
Distinctio 27
Distinctio 28
Quaestio 2 : Utrum innascibilitas sit proprietas constitutiva primae personae in divinis
Distinctio 29
Quaestio 1 : Utrum principium dicatur univoce de principiis ad intra et ad extra in Deo
Distinctio 30
Distinctio 31
Quaestio 1 : Utrum identitas, similitudo et aequalitas sint relationes reales in Deo
Distinctio 32
Quaestiones 1-2 : Utrum Pater et Filius diligant se Spiritu Sancto; Utrum Pater sit sapiens sapientia genita
Distinctio 35
Quaestio 1 : Utrum in Deo sint relationes aeternae ad omnia scibilia ut quiditative cognita
Distinctio 36
Distinctio 37
Quaestio 1 : Utrum Dei omnipotentia necessaria inferat eius immensitatem
Distinctio 38
Quaestio 1 : Utrum scientia Dei respectu factibilium sit practica
Distinctio 39
Quaestio 1 : Utrum Deus habeat notitiam determinatum omnium, quantum ad omnes conditiones existentia
Distinctio 40
Quaestio 1 : Utrum praedestinatus possit damnari
Distinctio 41
Quaestio 1 : Utrum sit aliquod meritum praedestinationis vel reprobationis
Distinctio 42
Quaestio 1 : Utrum Deum esse omnipotentem possit probari naturali ratione
Distinctio 43
Quaestio 1 : Utrum prima ratio impossibilitatis rei fiendae sit ex parte Dei vel rei factibilis
Distinctio 44
Quaestio 1 : Utrum Deus possit aliter facere res quam ab ipso ordinatum est eas fieri
Distinctio 45
Quaestio 1 : Utrum Deus ab aeterno voluit alia a se
Distinctio 46
Quaestio 1 : Utrum voluntas beneplaciti Dei semper impleatur
Distinctio 47
Quaestio 1 : Utrum permissio divina sit aliquis actus voluntatis divinae
Distinctio 48
Quaestio 1 : Utrum voluntas creata sit bona moraliter quandocumque conformatur voluntati increatae
Liber 2
Distinctio 1
Quaestio 1 : Utrum primaria causalitas respectu causabilium de necessitate sit in tribus personis
Quaestio 2 : Utrum Deus possit aliquid creare
Quaestio 3 : Utrum sit possibile Deum producere aliquid 'aliud a se' sine principia
Quaestio 4 : Utrum creatio angeli sit idem angelo
Quaestio 5 : Utrum relatio creaturae ad Deum sit eadem fundamento
Quaestio 6 : Utrum angelus et anima differant specie
Distinctio 2
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum in exsistentia actuali angeli sit aliqua successio formaliter
Quaestio 3 : Utrum omnium aeviternorum sit unum aevum
Quaestio 4 : Utrum operatio angeli mensuretur aevo
Pars 2
Quaestio 2 : Utrum angelus requirat determinatum locum
Quaestio 3 : Utrum angelus posset simul esse in duobus locis
Quaestio 4 : Utrum duo angeli possunt simul esse in eodem loco
Quaestio 5 : Utrum angelus possit moveri de loco ad locum motu continuo
Quaestio 6 : Utrum angelus possit movere se
Quaestio 7 : Utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio 8 : Utrum angelus possit moveri ab extrema in extremum non pertranseundo medium
Distinctio 3
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum substantia materialis ex se sive ex natura sua sit individua vel singularis
Quaestio 2 : Utrum substantia materialis per aliquid positivum intrinsecum sit de se individua
Quaestio 4 : Utrum substantia materialis per quantitatem sit individua vel singularis
Quaestio 5 : Utrum substantia materialis sit haec et individua per materiam
Quaestio 7 : Utrum sit possibile plures angelos esse in eadem specie
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum angelus posset se cognoscere per essentiam suam
Quaestio 2 : Utrum angelus habeat notitiam naturalem distinctam essentiae divinae
Distinctiones 4-5
Quaestio 1 : Utrum inter creationem et beatitudinem angeli boni fuerit aliqua mora
Quaestio 2 : Utrum angelus prius meruerit beatitudinem quam eam acceperit
Distinctio 6
Quaestio 1 : Utrum angelus malus potuerit appetere aequalitatem Dei
Quaestio 2 : Utrum primum peccatum angeli fuerit formaliter superbia
Distinctio 7
Quaestio 1 : Utrum malus angelus necessario velit male
Distinctio 8
Quaestio 1 : Utrum angelus possit assumere corpus in quo exerceat opera vitae
Distinctio 9
Quaestio 2 : Utrum unus angelus possit intellectualiter loqui alteri
Distinctio 10
Quaestio 1 : Utrum omnes angeli mittantur
Distinctio 11
Distinctio 12
Quaestio 1
Quaestio 1
Distinctio 13
Quaestio 1 : Utrum lux gignat lumen tamquam propriam speciem sensibilem sui
Distinctio 14
Quaestio 1 : Utrum corpus caeleste sit essentia simplex
Quaestio 2 : Utrum aliquod sit caelum mobile, aliud a caelo stellato
Quaestio 3 : An colum agat in haec inferiora
Distinctio 15
Quaestio 1
Distinctio 16
Quaestio 1
Distinctio 17
Quaestio 1
Quaestio 2
Distinctio 18
Quaestio 1
Distinctio 19
Quaestio 1
Distinctio 20
Quaestio 1
Quaestio 2
Quaestio 3
Distinctio 26
Quaestio 1 : Utrum gratia sit in essentia animae vel in potentia
Distinctio 27
Quaestio 1 : Utrum gratia sit virtus
Distinctio 28
Quaestio 1 : Utrum liberum arbitrium hominis sine gratia possit cavere omne peccatum mortale
Distinctio 29
Quaestio 1 : Utrum iustitiam originalem in Adam necesse sit ponere aliquod donum supernaturale
Distinctiones 30-32
Quaestio 1 : Utrum quilibet, secundum legem communem propagatus ab Adam, contrahat peccatum originale
Quaestio 2 : Utrum peccatum originale sit carentia originalis iustitiae
Quaestio 3 : Utrum anima contrahat peccatum originale a carne infecta, concupiscibiliter seminata
Quaestio 4 : Utrum in baptismo remittatur peccatum originale
Distinctio 33
Quaestio 1 : Utrum peccato originali debeatur sola carentia visionis divinae pro poena
Distinctiones 34-37
Quaestio 1 : Utrum peccatum sit a nobis sicut a causa
Quaestio 2 : Utrum peccatum sit per se corruptio boni
Quaestio 3 : Utrum peccatum sit poena peccati
Quaestio 4 : Utrum peccatum possit esse a Deo
Quaestio 5 : Utrum voluntas creata sit totalis causa et immediata respectu sui velle, ita quod Deus respectu illius velle non habeat aliquam efficientiam immediatam, sed tantum mediatam
Distinctio 38
Quaestio 1 : Utrum intentio sit solus actus voluntatis
Distinctio 39
Quaestio 1 : Utrum synderesis sit in voluntate
Quaestio 2 : Utrum conscientia sit in voluntate
Distinctio 40
Quaestio 1 : Utrum omnis actus sit bonus ex fine
Distinctio 41
Quaestio 1 : Utrum aliquis actus noster possit esse indifferens
Distinctio 42
Quaestio 1 : Utrum peccata capitalia distinguantur
Distinctio 43
Quaestio 1 : Utrum voluntas creata possit peccare ex malitia
Distinctio 44
Quaestio 1 : Utrum potentia peccandi sit a Deo
Quaestio 1
(a) Circa initium Secundi libri quaerit Doclor: Utrum prima ccausalitas respectu omnium causabilium de necessitate sil in tribus personis, intelligendo semper respectu omnium causabilium in quocumque esse, sive simpliciter, quod est esse existentizde, sive secundum quid, quod est esse cognitum vel esse volilum a Deo. Titulus quaestionis satis clarus est, et magis patebit respondendo ad quaestionem. Argumenta quoque clara sunt.
Deinde alia duo proponit argumenta ad oppositum, quibus probat quod causalilas omnium causabilium, respectu cujuscumque esse, de necessilatle est i1 tribus suppositis. Primum tale est: Persone divine, etc. et patet. Secundum est: Bonitas Dei prasupponiur bonitati creatura, etc. id est, prius communicatur bonitas Dei ad intra per productionem quam producatur creatura, quae est bona per participationem.
(b) Hic dicit Henricus. In ista questione primo recitatur opinio Henrici, quae a Doctore improbatur in pluribus ejus dictis, qua opinio pertractatur in additionibus supersecu ndo Doctoris, vide ibi, in q. 1l. Ut tamen clarius intelligantur improbationes Scoti contra Henricum adduco aliqua dicta Henrici, contra quae Doctor arguit. Henricus ergo primo dicit, quod Verbum et Spiritus sanctus sunt rationes formales agendi ad extra, et proximo, ita quod sicut dicimus, ignis calore calefacit ut principio formali calefaciendi, sic Pater creal Verbo et Spiritu sancto, ut principio formali creandi.
(c) Contra istud primo. Hic Doctor improbat dictum Henrici, et sententia argumenti stat in hoc, quia si Pater creat formaliter Verbo, ut principio formali creativo, sequitur quod Pater erit formaliter in actu Verbo et Spiritu sancto, id est, quod sicut si ignis calore calefacit, ut principio formali calefactivo, ignis erit in actu per calorem inexistentem; in actu dico, ut sil in proxima ratione calefaciendi, sic si Pater creat Verbo, Pater erit in actu per Verbum, id est, quod ratio formalis creandi formaliter et actualiter erit in Patre. Hoc autem est impossibile, quia Verbum non est formaliter in Patre, quia tunc Pater esset formaliter Verbum, quod salis improbatum est in primo dist. 2. parte 2. quasl. 4. et d. 27. quasl. 1. Adverte tamen, quod quando Doctor dicit, quod Pater erit in actu per Verbum, quod principium formale agendi potest esse formaliter in aliquo duobus modis. Primo, quod sit ratio formalis et quidditativa ipsius agentis, sicut dicimus, ignis sua entitate quidditativa et essentiali generat ignem. Secundo, quod sil ratio formalis agendi accidentalis, vel quasi, sicut calor in igne est ratio formalis calefaciendi ipsi igni. Primo modo ignis erit in actu simpliciter per rationem formalem. Secundo modo erit in actu secundum quid, quia per aliquod sibi adveniens; sic in proposito, cum dicitur, quod Verbum est ratio formalis agendi ipsi Patri, si sit ratio primo modo, tunc Pater erit in actu simpliciter per Verbum. Si secundo modo, Pater erit in actu per Verbum, ut per aliquod sibi additum formaliter. Item, quod dicit Doctor quod nihil formaliter agit, quod non sit in actu secundum illud quod est ratio proxima agendi, hoc sic intelligitur, quod omne agens actione reali est ens in actu, et ratio formalis agendi dat sibi, quod actualiter possit agere, tota enim perfectio agendi: est a formali ratione agendi, et hic sensus salis patere potest a Doctore in primo dist. 1. q. 9. et dist. 83. q. 6. et 8. dist. 7. et 96. et alibi sepe.
(d) Et si dicas. Dicit Henricus quod notitia genita sive Verbum, suo modo, recipitur in intellectu puro, ut patuit in primo d. 2. part. 2. q. 4. et d. 27. q. l. Et quia intellectus est. communis tribus personis, ideo dicit quod Verbum in tali a intellectu est commune tribus, licet Vere s bum sil tantum productum a Patre; hoc idem dicit de Spiritu sancto, et sic verum est, quod verbum formaliter creat verbo existenli in intellectu Filii. EL similiter Pater creat verbo existenti in intellectu Patris, hoc idem de Spiritu sancto; et dicil Henricus quod Verbum est produclum a solo Patre dicente vice omnium, id est, quod ex quo Filius habet intellectum formaliter, et similiter Spiritus sanclum possit dicere verbum, quia tamen Pater primo producit Verbum in hoc, supplet vicem omnium; idem intellige de Spiritu sancto.
(e) Contra istud sic arguo. Hic Doctor improbat responsionem Henrici, et sensus litterae talis est, quod si Pater creat Verbo formaliter, Verbum formaliter erit in Patre, ut supra deduxi, et tunc Pater erit formaliter sapiens sapientia genita, quod est contra Augustinum 7. de Trinit. cap. 1. Et cum dicit Henricus quod verbum est in intellectu communi, contra arguit Doctor, quia ex quo intellectus est formaliter in Patre, et verbum formaliter in intellectu, sequitur quod est formaliter in Patre, et sic sapiens sapientia genita, cujus opposium probatum est in primo, d. 2. d. 5. ur Boel. S7. n. 4.
Patre, quia est formaliter in intellectu — Patris, quia certum est, quod essentia divina est formaliter in tribus personis, et tamen proprietates personales fundantur in essentia divina, ut patet a Doctore in 1. d. 2. p. 2. g. 9. in ultimo argumento quo probat productionem esse in divinis, hoc idem probat d. 5. q. 2. et 26. et alibi, et tamen non videtur sequi quod filiatio sit formaliter in Patre.
Respondeo, quod argumentum Doctoris concludit contra Henricum, quia ipse Henricus concedit, quod notitia genita est formaliter in intellectu communi, et formaliter denominat illum, sed non est sic apud Doctorem, quia proprietates relative, etsi immediate sint in essentia divina, non tamen denominant illam, nec proprie formaliter sunt in illa, nec sunt actus, nec quasi actus essentiae divinae, sed sunt tantum, ut quadam rationes subsistendi; et de ista materia vide clare in Doctore in primo d. 5. qg. 1. et 2. et d. 26. et sic patet responsio ad difficultatem.
(f) Videtur etiam ultra sequi. Deinde Doctor arguit contra primum dictum Henrici, probando quod Verbum non sit ratio formalis creandi, et ratio stat in hoc: nihil quod est ratio formalis creandi puta 9 A, potest esse principium quod producens A, ista patet, quia idem respectu ejusdem non potest esse principium quo et quod. Cum ergo Verbum sit principium quo creandi ipsi Patri, cum sit ratio formalis creandi; ergo Verbum non potest creare idem quod Pater creat, quia tunc esset principium quo et quod respectu ejusdem. Et dicit Doctor quod communiter ratio formalis agendi non agit illa actione, respectu cujus dicitur ratio formalis agendi.
Aliqui sic exponunt Doctorem quod anima separata esse quo et quod respectu C intellectionis, deo dicit Doctor communi- e3 ler. Sed salvo meliori judicio firmiter tenerem, quod nihil idem possit esse principium quo et quod respectu ejusdem,quod patet ex rationibus formalibus principii formalis agendi quod habet rationem quo, et principii agentis quod habet rationem quod, quae rationes manifeste sunt apud Doctorem, in primo d. 1l. q. 2. d. 3. q. 6. et vide, quae ibi exposui. Nec reputo verum, quod eadem anima respectu ejusdem intellectionis possit esse quo et quod. Tum quia intellectus, qui saltem ex natura rei distinguitur ab anima, ut patet a Doctore 2. d. 16. erit principium quo, cum sit potentia intellectiva formaliter existens in anima, et ipsa anima erit principium quod. Tum quia posito, quod anima sit immediatum principium intellectionis, adhuc non sequitur quod idem sub eadem ratione sit principium qo et quod respectu ejusdem, quia adhuc in anima producente aliquam intellectionem distinguo principium quo et quod. Nam principium 4uo est natura ipsius animae ut praescindit ab haeceitate, et principium quod est ipsa anima hecceizata, ut posset elici subtiliter a Doctore in primo d. 1.q9. 9. d. 3. d. 6. et q. 8. in Quodl. expresse dicit Doctor quod natura est ratio formalis agendi, et singularitas est conditio agentis.
(e) Etsi dicatur quod Filius creat, et Spiritus sanctus creat. Vult dicere Henricus quod quamvis Verbum et Spiritus sanctus sint rationes formales creandi, sive principium 440 creandi, adhuc tamen stat, quod sint principium quod, et sic Verbum et Spiritus sanctus creant.
Contra hanc responsionem instat Doctor dicens, posito quod Verbum et Spiritus sanctus creent, et quod sint rationes formales creandi, neutra tamen persona videtur proximo creare, quia neutra est in actu per alteram, id est, quod Verbum non potest proximo creare, nisi sit in actu per Spiritum sanctum, cum Spiritus sanctus ponatur perlinere ad rationem formalem creandi, sicut et Verbum ponitur. Si ergo Verbum creat per Spiritum sanclum, ut perlinentem ad rationem formalem creandi, ergo Verbum habet actu formaliter Spiritum sanctum; et similiter si Spiritus sanctus proximo creat, ergo actu habet formaliter Verbum, cum Verbum ponatur pertinere ad rationem formalem creandi, sed hoc est impossibile, ut supra patet. Vult enim Henricus quod Verbum et Spiritus sanctus sunt ratio totalis creandi, quia nec Pater solo Verbo creat, sed Verbo et Spiritu sancto, ut duabus rationibus partialibus integrantibus unam totalem. Et quod sic sint in actu ad hoc ut creent, patet per litteram sequentem de agente per intellectum et voluntatem. Et quod dicitur de ratione proxima creandi, hoc dicit, quia secundum Henricum, ratio remota creandi est intellectio, qua est ratio formalis producendi Verbum secundum ipsuur Henricum, ut supra patuit in primo d. 2. d. 6. et 27. EL quia Verbum habet esse per intellectionem, ideo dicit Henricus quod ratio creandi proxima est Verbum, et remota est intellectio, hoc idem dicit de Spiritu sancto et volitione, et ideo Doctor arguit contra, quia neutra persona est in actu creandi proxime per aliam.
(h) Praeterea secundo. Hic Doctor impro- - bat Henricum quoad aliud dictum de sapientia disponente et amore affectante.. Fuit enim opinio Henrici ( ut patet in additionibus super secundo Doctoris) quod est duplex scientia in Deo, scilicet dispositiva, qua est perfecta ratio formalis creandi, qua dictat ullimate de operabilibus, et scientia universalis et speculativa, quae non sic dictat; similiter apud ipsum es: duplex amor, scilicet amor affectans, et amor simplex sive essentialis, et vult ipse quod scientia disponens sit Verbum, et amor affectans sit Spiritus sanctus.
Contra quam positionem arguit Doctor, specialiter contra sapientiam dispositivam et amorem affectantem, quia ista aut sunt appropriata Verbo et Spiritui sancto, aut propria. Si primo, ergo sunt. communia tribus, et sic duae personae non sunt proxim:e rationes formales creandi. Si secundo, cum dicant respectum rationis ad creaturas, quia secundum Henricum dispositio dicit respectum rationis ad dis- posita, et si sic, sequitur quod aliquis respectus rationis erit proprius alicui persons divinae, quod est improbaltum in primo d. 18. de dono, quae improbatio patet in additionibus primi, et d. 27. primi quaesl. 1. similiter improbabitur in praesenti quaestione.
(i) Praeterea, quod dicit de ideis practicis, etc. Hic nota, quod idea pratica si daretur in Deo nihil aliud esset nisi cognitio de creatura producenda, sive esse cognitum creaturae producendz dictativa in praxim, sed tales ides practicae, quae tantum sunt. de contingentibus non dantur in Deo, ut subtiliter patet in primo d. 35. et 39. et vide quas ibi exposui. Posilo tamen, quod darentur hujusmodi idez, negat Doctor quod ips: ides sive cognitiones practice non sint in intelleciu paterno, quia eadem notitia, quae est in Filio est in Patre et Spiritu sancto, ut satis clare deductum est a Scoto in primo d. 1. 2. 26. 27. et alibi. Hoc idem probat hic per auctoritates, qua clare sunt in littera, aliqualiter tamen expono illam aucloritatem Augustini 15. de Trin. cuni dicit: [deo verbum hoc vere veritas est, quia quidquid est in ea scientia, etc.; accipit ibl scientiam pro memoria fecunda, ut satis patet ex Doctore in 1. dist. 2. pari. 92. et disi. 6. et 27. Vult dicere, quod quidquid est in memoria fecunda, est etiam in Verbo genito a memoria fecunda, ut principio formali productivo. Sequitur: Novit omnia Deus ?n seipso, id est, quod Deus Pater habens essentiam divinam pro objecto adaequato et primario, et alia pro objecto secundario, novit omnia virtute essentiae ut in se existentis. Et quia essentia est communicata Filio, novit etiam omnia in Fitio, non quod notilia Patris dependeai ab essentia ut in Filio, ut supra patuit in 1l. dist. 1. q. 9. Et vide qui» ibi exposui.
(k) Praeterea quod dicitur ibi Verbum esse, etc. in ista litera Doctoris sunt aliqua notanda. Primo, quod intellectio essentialis secundum Henricum, est ratio formalis in Patre producendi Verbum divinum, ut supra patuit in 1l. dist. 2. part. 9, q. ullim. et dist. 6. 13. 26. 27. et alibi. Secundo, rationem formalem perfici actione, potest intelligi vel de actione acla vel de actione respectus. Secundo modo non est difficultas, quia semper actio respectus est in agente vel producente, mediante ratione formali. Primo modo ratio formalis agendi immediate perficitur actione acta immanente, quod patet in nobis, nam homo intelligit mediante intellectu, et intellectio immediate perficit intellectum, cum sit actio acta immanens, ut patet a Doctore 13. .q. Quodl. Sed loquendo de actione acia transeunte, certum est quod ratio formalis producendi hujusmodi actionem, non perficitur illa, et hoc est, quod dicit Doctor, quod supponendo secundum Henricum, quod intellectio Patris sit ratio formalis producendi Verbum, non sequitur, quod talis intellectio perficiatur ipso Verbo, quia productio Verbi passiva non est in illa, sed in Verbo, de qua productione passiva Verbi salis dictum. est en 1l. dist 2. b: 6. 7.96. et 21.
(I) Quod etiam dicit de notitia universali. Pro clariori intellectione hujus littera, vide qua diffuse exposui in ultima q. prologi.
(m) Quod etiam dicit, quod ideo posuerunt Philosophi, etc. Cum dicit Doctor, si voluntas divina de necessitate produceret creaturam, dependeret ab ea, hoc sic debet intelligi, quia relatio realis in Deo est realiter idem quod Deus, et si Deus necessitate natura prodüceret creaturam, necessario haberet relationem ad illam, tanquam ad terminum, et sic per possi- bile vel impossibile, creatura non existente, talis relatio, quae est idem quod Deus non esset, et per consequens Deus non esset, et sic isto modo esse Dei dependeret a creatura. De hoc vide subtiliter Seotum 7n 1. dist. 8. quast. ultim. et specialiter vide, quae ibi exposui, quomodo scilicet illa ratio Philosophi teneat. Et ex iis patet improbatio opinionis Henrici.
(n) Ad solutionem quaestionis tria sunt videnda. |n solutione hujus qusstionis sunt ires articuli principales, quorum primus est: prima causalitas respectu creaturarum quanium ad earum esse existenli:] necessario est in tribus personis. Secundus est, quod causalitas prima respectu omnium creaturarum quantum ad earum esse secundum quid, Scilicet quantum ad esse cognitum et volitum earum, necessario est in tribus. Tertius, si per impossibile, esse! tantum una persona, in ea esset perfecta causalitas respectu omnium causa^5ilium, quantum ad omne esse, sive simpliciter sive secundum quid.
(0) Quantum ad primum dico. Hic Doctor tribus rationibus probat primum articulum, qui talis est, quod prima causalitas respeclu creaturarum est necessario in tribus personis, et hoc quantum ad esse simpliciter, quod est esse existenliw$. Et prima ratio est ibi: primo, quia principium duarum. productionum etc.
Haec ratio est satis clara in littera, tamen pro clariori intelligentia dubitatur, circa hoc quod dicit, quod quando aliquid est principium duarum emanationum, quarum una est necessaria, et altera contingens, necessaria est simpliciter prior.
Contra, quia posito quod voluntas divina in instanti nature 4 sit principium aeque perfectum tam necessarii quam contingentis, videtur quod in instanti A possit producere contingens, et sic productio necessarii non erit de necessitale prior productione contingenlis.
Respondeo et primo dico, quod forte casus est impossibilis. Secundo, quod si casus esset possibilis, forte concluderet de effectu necessario et contingenti diversis in natura a voluntate divina. Sed ubi productum est necessarium, et simpliciter ejusdem nature cum producente, et productum contingens est diversum in natura, tunc productio necessarii est simpliciter prior productione contingentis. Tertio dico, quod quando aliquid perfecte et realiter identificatur cum aliquo, quod ex se tam formaliter quam originatve est simpliciter necesse esse, illud praecedit ex sua ratione formali contingens. Sed emanationes personarum sunt hujusmodi cum essentia divina, ut patet a Doctore in 1l. dist. 9.- p. 2. q. l. in responsione ad ultimum argumentum, et q. 93. in responsione ad primum argumentum principale, et essentia divina est ex se necesse esse lam formaliter quam originative, ut patet a Doctore ubi supra.
Si iterum dicatur, nonne Deus prius vult aliquid contingens esse quam illud producatur ab intellectu divino in esse cognito? et patet, quod sic a Doctore q. ult. prologi. disl. 3. q. 4. disl. 36. primi. et quast. 14. Quodlibet.. Et sic illud prius habet esse volitum contingenter, et post habet esse cognitum de necessilale, quia intellectus divinus quidquid producit de necessitate producit. Essenlia enim divina est ratio producendi omne cognoscibile in esse cognito respectu intellectus divini, ut patet a Do- ctore in dist. 39. et essentia ut essentia, tantum de necessitate movet intellectum divinum, tam respectu sui quam omnium aliorum, ut patet a Doctore 14. g. Quodl. ergo aliquod productum de necessitate praesupponit aliud productum contingenter.
Respondeo primo, quod Doctor loquitur de producto necessario et conlingenli quantum ad esse eorum simpliciter, et similiter quando aliquid habet esse simpliciter de necessitate, et aliquid habet esse secundum quid contigenter, primum de necessitate est prius. Secundo dico, quod sicut Deus vult A contingenter, ita cognoscit illud volitum contingenter, cum talis cognitio sequatur determinationem divine voluntatis, ut. patet a Doctore ?m prolog. q. wultim.. dist. 30. et. 40. primi. et q. 14. Quodlib. ! et sic illud sic cognitum, non est simpliciter et absolute necessarium, quia si Deus aliter determinasset, aliter etiam cognovisset, ut patet a Doctore ut supra. Et de hujusmodi materia, clarius vide qua notavi super 36. d. prim. Doctoris.
Si iterum dicatur quod productio conlingens non necessario prosupponit ! necessariam, quia si per impossibile, non esset aliqua productio ad intra, adhuc tamen esset vel posset esse productio contingens ad extra. Dico, quod Doctor non intelligit absolute,quod productio contingens praesupponat necessariam, sed intelligit quod quando dux productiones comparantur ad idem agens, quarum una est necessaria et alia contingens, contingens praesupponit X necessariam. Tota ergo ratio Doctoris stat in hoc, quod ex quo produelio personarum cum Sit simpliciter necessaria, et simpliciter prior produelione creaturarum respectu cujuscumque esse, et in tali productione communicatur Filio a Patre, et Spiritui sancto a Patre et Filio eadem voluntas, quae est principium formale productivum creature, et sic sequitur, quod ipsas tres persone habentes illud idem principium, de necessitate simul concurrunt ad omne causabile per tale principium causativum. Hoc idem alie du: rationes sequentes intendunt.
(p) Item prius naturaliter. Haec est secunda ratio, qua probat quod productio personarum est simpliciter prior quacumque produelione creature respectu cujuscumque esse. Et pro clariori intelligentia, aliqua sunt notanda in ista littera, Primo, quod objectum primum ut hic loquitur, accipitur primum primitate adaequationis, et hoc in ratione motivi, non autem in ratione terminativi secundum aliquos, qui ponunt quod intellectio divina non tantum terminatur ad essentiam, quando actiu cognoseitur ab intellectu divino, sed quod etiam terminatur ad objecta secundaria, quando actu cognoscuntur ab intellectu divino. Dico tamen, quod hoc est dubium, non enim intellectus divinus cognoscit lapidem in se, sed praecise in essentia divina, et de hoc vide Doctorem in Quodl. q. l4. art. 3. et vide qua ibi exposui. Accipitur etiam primum, a quo actus essentialiter dependel, eli objectum secundum, a quo actus essentialiter non dependet. Sed tendit in illud virtute primi objecti, ut patet a Doctore n primo dist. l. q. 2. et sic primum objectum in proposito de necessitate primo respicitur a potentia, cujus est tale objectum. Patet, quia objectum quod est ratio cognoscendi se et alia, prius de necessitate est ratio cognoscendi se quam alia, et per consequens, ut perfecte praesens pottentiae prius de necessitate respicitur a tali potentia quam secundaria objecta respi- ciantur. Secundo nota, quod aliquod est objectum secundarium respectu, intellectus divini. Et hoc est in duplici: genere, nam quoddam est objectum secundarium respectu intellectus divini, quod est ibi ex natura rei, ut proprietates hypostatice, similitudo et aequalitas in Deo, et de tali objecto secundario loquitur Doctor in primo, dist. ]l. q. 9. et non dicitur objectum secundarium ex hoc quod quasi secundario moveat intellectum divinum ad sui cognitionem, cum Sola essentia divina moveat, tam respectu sui quam respectu aliorum, sed dicitur objectum secundarium, quia actus intelligendi intellectus divini non posset esse respectu talis objecti, nisi prius suo modo dependeret ab objecto primario, et prius terminaretur ad illud, uL patet a Doctore ubi supra. Aliud est secundarium respectu intellectus divini quod nullo modo est ibi ex natura rei, sed fit objectum intelligibile tantum per actum intellectus divini, producentis talia in esse intelligibili, et de tali objecto secundario Doctor loquitur in prwsenti ratione, et in prolog. q. penultim. et dist. 3. q. 4. dist. 35. 39. 49. primi, et in. Quodl. q. 14. et alibi sape.
His praemissis patet ratio Doctoris, quia ex quo essentia divina ex natura rei est perfecte praesens intellectui divino, in ratione primi objecti intelligibilis, et creatur: nullo modo sint prwsentes, ex natura rei in ratione objecti intelligibilis, sed tantum fiant praesentes per actum intellectus divini, sequitur quode intellectus divinus tam in ratione operalivi; quam in ratione productivi prius, respicit essentiam divinam, quam objecta " secundaria, et sic in tali priori erit perfectissima productio Filii in divinis. Hoc idem dico de voluntate divina, quae prius respicit tam in ratione potenti: operative quam productive essentiam divinam perfecte praesentem ex natura rei, et actu. cognitam quam habeat actum circa aliquam creaturam; et sic in illo priori erit perfectissima productio Spiritus sancti, ante omnem productionem cujuscumque creaturae respectu cujuscumque esse. Et quod dicit Doctor de notitia adaequata, sive de Verbo infinito, et de amore infinito, vide claram expositionem, quam feci super rimo Doctoris dist. 10. Et quod. dicit etiam hic, quod essentia prius respicitur ab inlellectu. divino tam in ratione operalvi, quam produelivi, vide qua notavi super distincl. 9. part. 2. quaestion. 3. primi Doctoris.
(q) Praeterea tertio, habitudo matura, etc. H:c est tertia ratio Doctoris, qua probat principale intentum; et stat in hoc quod ex quo natura divina habet prius habitudinem ad suppositum quam ad agere, sequitur quod prius erit in supposito quam sit alicui ratio formalis agendi, et sic prius erit productio suppositorum, quam fproductio creature. Et quia in illo instanti in quo supposita sunt, habent eamdem voluntatem, quae est ratio producendi ad ex!ra, sequitur quod de necessitate simul concurrunt ad productionem cujuscumque creatura.
In ista littera occurrunt aliqua dubia. Primo in hoc quod dicit Doctor, quod habitudo nature ad suppositum, est. prior habitudine ipsius ad. operationem, sive ad actum secundum. Moe non videtur, quia secundum ipsum, in primo dist. l. q. 9. contra Henricum arguendo, dicit quod omnis perfectio essentialis in divinis est prior proprietate suppositali, hoc idem n 26. 98. dist. primi et q. 1l. quodl. Dicit etiam in primo dist. 7. quod licet agere praesupponat esse, non tamen prsaesuppo- nit rationem suppositi. Patet, quia generare Filium in divinis, etsi praesupponat esse memori: fecunde, non tamen praesupponit personam Patris, cum illa constituatur in esse personali per talem generationem, ut patet a Doctore in 1. dist. 28. hoc idem patet in Quodlib. g. 4. Tum etiam, quia Doctor in primo dist. 2. q. 3. vull quod intellectus sit prius operativus quam productivus, et similiter voluntas, et per consequens prius erit actus intelligendi, qus» est operatio quam sit productio, et per productionem activam constituitur Pater in esse personali, et per passivam constituitur Filius; et sic videtur falsum, quod essentia divina prius habeat habitudinem ad suppositum quam ad agere.
Respondeo primo, quod aliud est loqui: de actione immanente, cujusmodi est intellectio et volitio, et aliud est de actione transeunte. Et concedo, quod primo modo natura divina prius habet intellectionem et volitionem quam intelligatur esse in supposito, sed non est sic de actione transeunle, de qua Doctor in proposito loquitur. Dico secundo, quod hoc dictum Socoti sic debet intellizi, quod prior est habitudo nature ad suppositum quam ad actum secundum, quando scilicet natura non potest esse in prima dispositione ad actum secundum nisi sitin supposito, de quo vide Doctorem in primo dist. 7. q. unica.
Adhuc Doctor videtur sibi contradicere, in hoc quod dicit quod habitudo naturae ad agere non est ita essentialis, sicut habitudo nature ad suppositum, quia in primo dist. 4. quast. 2. videtur concedere quod creare primo competat huic Deo et non supposito; ista enim: Deus creat, est vera, ut ly Deus non stat pro aliquo supposito incommunicabili, ergo creare secundum eum videtur immediatius inesse nature divine quam suppositum.
Secundo in quocumque instanti ponitur ratio perfecta formalis agendi, potest poni actio, sed in primo instanti natura divina est ratio formalis creandi et perfectissima; ergo in illo instanti potest agere, sed in illo instanti non intelligitur suppositum. Patet, quia natura divina est prior natura supposito, ut patet hic 2» praesenti quaest. et clarius in primo dist. 8. g. penullim. et in quodlib. q. l. artic. l. Nec valet dicere, quod talis natura non potest agere nisi intelligatur in supposito, quia si per impossibile nullum esset suppositum, adhuc posset creare, ut patet a Doctore ubi supra in primo, distinct. 4. quaest. 2.
Respondeo ad primum, et dico primo, quod dictum Doctoris potest sic intelligi, quod Deus non includit necessario suppositum ad hoc ut creet, quia Deus singulariter existens potest creare sufficienter; tamen ex quo de facto natura divina necessario est in suppositis, prius natura convenit esse in illi, quam agere ad extra. Dico secundo et magis ad propositum, quod licet creare prius verificetur de hoc Deo quam de suppositis, non tamen sequitur quod hoc praedicatum prius insit Deo quam Deus insit suppositis; prius enim Deus est in suppositis, et post convenit h uic Deo creare, et ultimo eonvenit per ipsum Deum suppositis, et sic debet Doctor intelligi.
Ad secundum dico, quod natura divina est perfectissima ratio producendi ad intra et producendi ad extra, tamen non potest esse ratio producendi ad extra, nisi prius sit ratio producendi ad intra, quia productio ad intra est quasi effectus prior productione ad extra, et si per impossibile non esset productio ad intra, esset possibilis ad extra.
Secundo dubitatur in hoc, quod dicit Doctor quod habitudo naturae ad supposi- tum est essentialis et in quid, quia non videtur quod natura praedicetur in quid de supposito. Tum quia suppositum tantum dicit negationem duplicis communicabililatis ut quo et ut quod, ut patet a Doctore in primo distinct. 3. part. 9. quaest. l. distinct. 23. 25. et 98. vel dicit negationem duplicis dependentiae :?n» tertio, distinct. 1l. quaest. 1. in quodlib. quaest. 19. et sic suppositum creatum, ut includit hujusmodi negationem dicit tantum conceplum per accidens. Modo de conceptu per accidens nihil per se, et in quid praedicatur, ut patet a Doctore in primo, distinct. 2. part. 1. quaest. 9. et in 3. et alibi. Si etiam teneatur, quod suppositum constituatur in esse per aliquod positivum, adhucnon recipiet praedicatonem in quid analtura; patet, quia entitas personalis non est ejusdem nature cum natura, ut exposui in 25. dist. primi Doctoris. Tum etiam, quia si teneatur opinio communis, quod supposita divina constituantur in esse per relationes, eaet sic cum relativa, non videtur posse reeipere praedicationem in quid alicujus absoluti.
Responsionem quare. De ista tamen materia scilicet praedicationis in quid natur: de supposito, vide qui? notavi super tertio Doct. 1l. 4. l. et ex his erit facilis responsio ad instantias supradictas.
Posset etiam dubitari, quia si habitudo nature? ad suppositum sit essentialis et in quid, videtur sequi quod absolutum sit de essentia relalivi, quod est falsum et contra Doctorem in pluribus locis; quod autem sequatur, patet, quia Deus prwedicatur de Patre, ut de supposito. Tum etiam, quia si esset hxc in quid, sequeretur quod Pater diceret per se unum conceptum, patet, quia de conceptu non per se nihil praedicatur in quid, ut patet a Doctore in primo, dist. 2. et in tertio, dist. 7. Constitulum enim ex absoluto et respectivo, non dicit unum per se conceptum, ut patet. Tum etiam, si conclusio illa esset vera, sequeretur quod constitutum ex ente posilivo et negatione, reciperet pradicationem in quid entis positivi absoluti, patet, quia suppositum creatum ultimate constituitur in esse suppositali duplici negatione, ut patet a Doctore in primo dist9, part. 9. q. 1. et dist. 28. et in tertio dist. 1l. q. et in. quodlib. q. 19.
Respondeo ad primum, quod hoc est in quid, scilicet Pater est Deus ratione deitalis inclusae in Patre, id est, quod Pater includit in suo esse deitatem, quae dicit quid. Et cum dico Deus praedicatur in quid de Patre, intelligo sic, quod predicatur de supposito includente deitatem, sicut homo praedicatur in quid de Socrate, quia Socrates includit humanitatem, quae dicit quidditatem. Et cum dicitur de conceptu per se, dico quod etsi constitutum ex absoluto et relativo in creaturis non dicat unum per se conceptum, quia nulla relatio est constitutiva suppositi, nec etiam est contractiva nature ad esse individuale; in divinis tamen relatio originis facit unum per se conceptum cum natura divina, cum sit constitutiva suppositi in natura divina subsistentis.
Ad ultimum dico, quod natura dicitur praedicari de supposito creato in quid, ratione singularis per se includentis naturam, quia singulare dicit unum conceptum perse constitutum ex natura et singularitate.
(r) Quantum ad secundum articulum principalem, qui est: an prima causalitas respectu creaturarum, quantum ad esse secundum quid earum, sit de necessitate in tribus suppositis. Quantum ergo ad istum articulum, dicit primo Doctor, quod si in intellectu Patris sint. ideae practicae, sicut argutum est supra contra opinionem Henrici, videtur sequi quod Verbum sit geni- tum de creatura, ut est idea in intellectu Patris, quia natum est de omnibus his, qui sunt in scientia Patris secundum Augustinum 15. de Trinit. cap. 14.
Et nota pro clariori intellectu, quod Doctor hic non asserit ideas practicas esse in intellectu divino, quia supra hoc improbavit. Sed si ponerentur, ut ponit Henricus, Doctor arguit contra, ostendendo quod ex positione tali sequerentur multa inconvenientia.
Secundo nota, pro intellectione trium rationum, quae sunt contra illam positionem, quod si idea, puta lapidis, est in intellectu Patris, tunc lapis in esse intelligibili pertinet ad memoriam Patris, sicut nos dicimus quod lapis praesens intellectui nostro in ratione objecti intelligibilis pertinet ad memoriam nostram, ut patet a Doctore in primo dist. 9. part. 2. d. 3. q.7. d. 6. 27. et. alibi sepe. Etsicut in nobis intellectio lapidis dicitur produci memoria, id est, de intellectu, et lapide existente praesente in ratione objecti intelligibilis, quia talis intellectio est vere expressiva talis memorie, et specialiter est expressiva objecti relucentis in memoria, sic omne objectum intelligibile in intellectu Patris videtur pertinere ad memoriam Patris. Et quia Verbum est de memoria Patris, et per consequens de omni eo quod perlinet ad memoriam Patris, sequitur quod Verbum dicatur Verbum lapidis, sicut etiam dicitur Verbum essenli$, quia expressivum illius, ut patet a Doctore 7n primo dist.2. part.2. quast. 2. d. 97. 2. etc. EL sic contra hanc positionem specialiter arguit Doctor priino0, quia si sic, tunc sequeretur quod sicut Verbum dicitur Verbum lapidis, quia lapis habet esse intelligibile in memoria Patris, de qua producitur, sic videtur sequi quod Spiritus sanctus sit amor lapidis, quia lapis habet esse amabile vel amatum in essentia divina amata, quod videtur inconveniens.
(t) Item non tantum Pater novit formaliter. etc. Cum dicit novit formaliter, id est, quod habet in se formaliter notitiam, qua novit creaturas et Filium, adverte quod Doctor non intendit arguere, quod de creaturis ut notis, etc. quod ly «/ stet reduplicative, quasi creatura sub illa ratione, qua est nota Patri, sit ratio formalis producendi Filium, quia ut sic nullo modo perlinet ad memoriam productivam. Sed si ponuntur pertinere ad memoriam productivam, prius cognoscuntur ab intellectu divino, ut in simili patet a Doctore hic, quod memoria divina prius est operativa quam productiva, et in primo disi. 2. part. 2. q. 9.
(u) Item nulla relatio realis. Haec ratio stat in hoc, quod quando ratio formalis generandi realiter distinguitur a genito; videtur dicere relationem realem ad ipsum genitum. Hoc patet a Doctore £n primo dist. 5. q. 2. ubi vult. quod inter terminum formalem generationis, et rationem formalem generandi, si realiter distinguuntur, sit relatio realis communicantis et communicalti; si vero sola ratione distinguuntur, quod sit tantum relatio rationis. Hoc posito patet, quod creatura distinguitur realiter a Verbo, ergo si Verbum esset genitum de creatura, tunc realiter referretur ad ipsum, quod est impossibile, ut patet. in primo dist. 30.
Adverte tamen, quod duae primae rationes, si intelliguntur de productione Verbi secundum quid, et non secundum ejus esse simpliciter, non videntur false, imo vers. Tertia vero ratio concludit tantum de productione Verbi simpliciter; si ergo ideae practicae ponantur in Deo, ut rationes formales producendi Verbum, secundum esse simpli- citer, tres rationes praedicte concludunt contra tales ideas. Si vero ponantur raLiones formales producendi tantum secundum quid, minime concludunt aliquod inconveniens. Dico ergo, quod si idee ponantur in intellectu divino, non ex natura rei, sed tantum per actum intel- ! lectus divini, ita quod tantum pertineant ' ad memoriam non ex natura rei, sed per! actum intellectus divini producente illas in esse intelligibili, ut sic non pertinent ad memoriam divinam simpliciter, quae est. ratio formalis producendi aliquid in esse. simpliciter; ideo vere perliinent ad memoriam secundum quid, quia de illis non producitur aliquid ad intra simpliciter, sed secundum esse secundum quid, sic intelligendo potest faciliter responderi ad istas tres rationes.
Ad primam dico, quod non est inconveniens, quod Verbum habeat esse a memoria, quae includit simpliciter intelle-: clum et essentiam, habeat dico esse simpliciter, et quod etiam ipsum habeat esse secundum quid ab intelligibili existente in memoria Patris non ex natura rei, sed peractum intellectus divini, quia primo modo Verbum est simpliciter expressivum essentiae divinae, per quam habet esse simpliciter, ut supra patuit per Doctorem in 1. disl.2. et 27. g. 2. Secundo vero modo habet tantum esse secundum quid, et ut sic est suo modo expressivum omnis intelligibilis existentis in memoria Patris, et pariformiter dico de Spiritu sancto.
Ex his etiam patet solutio ad secundum argumentum, et concedo quod non. est inconveniens Verbum esse de seipso secundum quid, ut de intelligibili existentle in memoria Patris.
Patet etiam solutio ad tertium argumentum, quia relatio Verbi ad creaturam pertinentem ad memoriam Patris in esse intelligibili modo praeexposito, non est relatio realis, sed tantum rationis, quia ad ipsum refertur, ut tantum habet esse secundum quid.
Pro clariori intelligentia aliqua sunt premittenda. Primum, quod triplex est ordo prioris et posterioris, videlicet durationis, natur? et originis. Ordo durationis est, quando aliquid est prius alio aliqua duratione. Ordo nature est, quando aliquid secundum suum esse est prius alio natura, ita quod in aliquo instanti natur: habet esse suum perfectum absque omni posteriori, ita quod prius natura potest vere intelligi, non intellecto posteriori natura. Adverle tamen, quod aliquid potest dici prius natura tantum privative, et aliquid positive; quam distinctionem vide a Doctore 7n isto 2. dist. 1. q. 9. et in l1. dist. 8. g. ult. in 3. dist. 3. q. 1. et alibi. Prius vero origine est, quando aliquid est vere originans respectu alterius; et posterius origine, quod est vere originatum ab alio, sic dicimus, quod Pater in divinis est prior origine Filio, et Filius posterior origine, quia quidquid habet Filius, originative habet a Patre; et similiter Spiritus sanclus est posterior origine Patre et Filio, quia quidquid habet Spiritus sanctus, ori ginative habet a Patre et Filio, et tamen dicimus, quod Pater prius origine spirat Spiritum sanctum, quia virtutem spirandi simpliciter habet a semetipso, et Filius posterius origine in respectu ad Patrem spirat Spiritum sanctum, et est prior origine Spiritu sancto. De istis tamen signis originis et nature diversimode loquitur Doctor in diversis locis, et specialiter vide qui» notavi super primo Doctoris d.9. art. 9. ibi: Pater prius origine est bealus. De istis etiam signis vide quie diffuse exposui super primum Doctoris d.6. et 4l .contra Gregorium Ariminensem, Occham, Joannem Anglicum, Bachonem, et multos alios.
Secundum praemittendum est, quod Lotus unus ordo naturae, scilicet prioris et posterioris natura, potest compleri in uno priori durationis, puta in uno instanti temporis, nam in eodem instanti temporis sunt omnia ista instantia nature, quia in primo instanti natur: corpus est perfecte organizatum; in secundo est animatum; in tertio, natura est haecceizata, et hujusmodi, ut patet a Doctore in 3. dist. 2. Similiter in eodem instanti naturae potest compleri totus unus ordo prioris et posterioris origine, quia in uno instanti nature est originatio duarum personarum, ila quod Pater est prior origine Filio, etc. Non tamen dicimus e contra, scilicet quod in uno instanti nature possit compleri unus ordo durationis, prioris et posterioris, nec in uno instanti originis possit compleri unus ordo prioris et posterioris nature, et hoc accipiendo ordinem originis proprie.
Tertium praemittendum est unum dictum Doctoris videlicet, quod in divinis ordo natur: est simpliciter primus, ita quod simpliciter procedendo in primo instanti naturae debet assignari totus primus ordo originis, ut dicit in praesenti questione. Dictum tamen Doctoris sic debet intelligi, quod licet hic ponat duo instantia nature in divinis, supple, et in primo sit tota emanatio personarum, ei Secundo emanatio creaturarum, non tamen secundum ipsum sunt neganda plura alia instantia nature in divinis, propter ista, imo sunt ponenda plura, quod patet, quia essentia divina est simpliciter prior natura proprietatibus hypostaticis, et simpliciter intellectus et voluntas divina sunt prius natura intellectione et volitione, et etiam essentia divina, cum sit quasi productiva intellectionis et volitionis erit simpliciter prior natura eis. Similiter omnis perfectio simpliciter in divinis est prior natura proprietatibus personalibus, sive relativis, sive absolutis, et etiam relationibus communibus, ut. identitate, aequalitate et similitudine, quae omnia possunt esse nota ex diversis dictis Doctoris sparsim in diversis locis. Hic autem Doctor tantum nominat duo instantia naturae, quia hic tantum comparat prius natura, in quo priori sunt omnes emanationes divinarum personarum perfecte ad posterius natura, in quo est emanatio creaturarum, licet in illo priori natura, plura instantia nature assignari possint, ut supra dixi. Et hoc est quod dicit infra, ordo nature accipitur comparando objectum ad intellectum, etc.
In ista littera assignatur duplex ordo originis scilicet. unus simpliciter, qui est in primo instanti nature in quo simpliciler completur tota originatio personarum, ita quod Verbum simpliciter orginatur a Patre mediante memoria fecunda, Spiritus sanctus a Patre et Filio, et mediante voluntate et essentia divina. Et ordo originis secundum quid est, in quo persona, in secundo instanti natur:e originatur secundum quid, nam Filius secundum quid originatur de lapide intelligibili existente in memoria Patris, non ex natura rei, sed tantum per actum intellectus divini, ut supra exposui, et Spiritus sanctus originatur secundum quid de creatura amabi!i a voluntate divina, et hoc est, quod dicit Doctor, si in secundo instanti nature assignetur ordo originis, non est primus ordo originis, in quo scilicet personae originantur simpliciter, sed est secundus, in quo scilicet originantur secundum quid (e) I primo igitur instanti nature. Hanc litteram expono pro junioribus. Cum dicit: in primo igitur instanti nature (comparando scilicet primum instans nature ad instans quo producuntur objecta secundaria, ut supra exposui) siando in illo, habetur persona perfecta, quae scilicet constituitur ex essentia divina et proprietate, Aabens memoriam perfectam, etc. in ratione objecti actu intelligibilis. Dicitur objectum actu intelligibile, quando est in perfecta dispositione ad producendum actum intelligendi, et dicitur actu intelligibile ad differentiam objecti potentia intelligibilis, quale est objectum non perfecte praesens intellectui, et quando est actu intelligibile, tunc est pars memorie perfecte, quia memoria perfecta includit intellectum et objectum perfecte praesens, ut clare exposui 7» primo, dist. 3. q. 7. Objectum vero actu intellectum nullo modo pertinet ad memoriam, cum ut sic habeat tantum esse diminutum, ut patet a Doctore in primo, dist. 8. qQ. penultim. Sequitur: et ?sta persona scilicet Patris, ?ta memoria essentiae divinz, id est, mediante essentia divina pertinente ad perfectam memoriam, potest formaliter operari et formaliter producere. Dicitur Pater formaliter operari ista memoria, quia habet in se formaliter memoriam, qua potest operari scilicet intelligere objeclum, quia principium formaliter productivum intellectionis est memoria. Dicitur etiam ista memoria formaiiter producere, quia, ut est principium formale productivum Verbi, est formaliter in Patre. Sequitur: et prius aliquo modo intelligitur ista persona operari. Sed dubitatur in hoc quod dicit, quod persona Patris prius operatur quam producat, cum per productionem constituatur in esse personali, tenendo communem opinionem de constituentibus personas, et ideo operari praesupponit personam Patris. Dico breviter, quod hoc potest intelligi comparando operari et producere ad invicem, quia operatio puta intellectio est simpliciter prior productione activa Patris, non autem comparando ad personam Patris, ut Pater est. De hoc satis dixi in expositione primi. Et cum dicit, quod intelligitur vere beata in actu intellectus, loquitur tantum de beatitudine pertinente ad intellectum, quia intellectus divinus datur formaliter beatus, intelligendo essentiam divinam, quae est objectum beatificum, sed non loquitur de beatitudine simpliciter et absolute, cum ipse velit quod beatitudo simpliciter consistat in actu voluntatis, ut probat in 4. d. 49. Sequitur: Eadem etiam persona producendo, etc.
Sed occurrit difficultas in hoc quod dicit, quod Pater producit personam formaliter infinitam. Tum quia illud, quod formaliter et ultimate constituitur notitia genita, non est infinitum, patet, quia proprietas personalis nullam perfectionem dicit; ergo nec notitia genita erit formaliler infinita. Tum quia aut sot//ia genita ' accipitur pro notitia essentiali, et illa non est genita, sicut nec essentia, ut patet a Doctore 7n primo, dist. 5. q. 1. Aut accipilur pro proprietate, et illa non est formaliter infinita; aut accipitur pro constituto ex notitia essentiali et proprietate, et tune non erit formaliter infinilum, nisi etiam constituentia sint formaliter infinita, aliter ens infinitum esset constitutum ex ente finito, vel ex ente non infinito. Tum quia sequeretur, quod esset genitum ante genitum, patet, quia primus Lerminus formalis divin:e generationis est essentia divina, ut patet a Doctore in primo dist. 2. part. 9. dist. b. q. 9. et sic essentia et proprietate constituitur secunda persona. Sed si notitia sit genita, terminus formalis erit notitia essentialis, et sic ex tali notitia et proprietate erit aliud genitum.
Respondeo ad primam et secundam instantiam simul, quod ideo dicitur notitia formaliter infinita, eo quod includit formaliter aliquid quod est formaliter infinitum, scilicet ipsam notitiam essentialem, et licet sit ultimate a proprietate, tamen omnem perfectionem habet a natura divina; per proprietatem enim non constituitur in aliqua perfectione, sed tantum in esse incommunicabili. Et posito, quod persona Filii sit constituta ex essentia et proprietate, tamen a sola essentia habet perfectionem infinitam, sicut Socrates habet tantum esse quidditativum a sola natura contracta, et nullo modo a singularitate, quamvis per eam constituatur in esse singulari.
Ad tertiam instantiam dico, quod sola essentia divina est primus terminus formalis generationis, et quidditativus; omnis alia perfectio ut bonitas, notitia essentialis et hujusmodi, est terminus formalis, et quasi denominativus, et concomitans primum terminum formalem, ut patet a Doctore in praemo, dist. 5. q. 9.
Sequitur in textu: //lo autem persone communicatur voluntas, etc. Cum dicit de voluntate, quod est actus primus respectu productionis Spiritus sancti, non excludit essentiam, nam ipsa essentia est etiam actus primus, imo principaliter concurrit ad productionem Spiritus sancti,ut patet a Doctore in Quodlib. quaest. 9. art. 3.et vide qui? ibi exposui, et sic littera sequens debet intelligi, videlicet, quod essentia divina non intelligatur excludi, saltem in productione Spiritus sancti, utrum modo concurrat ad volitionem, an sola voluntas divina? de hoc alias. Sequitur: ?se2 persona producunt amorem adaequatum, etc. Amor hic accipitur pro persona Spiritus sancti, quae dicitur amor spiratus, et dicitur adaequatus essentiae divine amabili, quia talis amor spiritus includit formaliter essentiam, ut terminum formalem spirationis. Nam ipsa essentia cognita et amabilis est partialiter ratio spirandi Spiritum, sanetum. Non dico tamen, quod ipsa sub illa ratione, ut qua formaliter cognita, vel sub illa ratione qua est amabilis, sit ratio producendi Spiritum sanctum simpliciter sub sua perfectissima ratione, licet prius cognoscatur et ametur, quam sit immediata ratio spirandi. Sequitur: et ita producunt amorem infinitum; hoc pariformiter exponatur, sicut supra expositum est de Verbo. Sequitur: quia nihil est. formaliter infinitum, misi quod per identitatem est Deus; hoc sic exponitur scilicet quod nihil est formaliter infinitum, quin etiam per realem identitatem sit Deus, non tamen sequitur e contra, scilicet omne quod est realiter Deus, sit formaliter infinitum, quia proprietas in Deo est realiter Deus, et tamen non est formaliter infinita. Vel potest sic exponi, quod infinitas non potest inesse formaliter, puta bonitati, nisi bonitas illa realiter identificetur Deo, non quod realis identitas sit praecisa causa quare insit, quia tunc paternitas esset formaliter infinita.
(d) Stando igitur praecise in primo instanti, etc. Hxc littera sic debet intelligi, quod tota perfectio, supple ultimata, qua consistit in actu secundo, ut innuit Doctor in primo, dist. 9. part. 1. quast. 1. exponendo actum Philosophi 12. Metap5. nam Pater intellectione perfecte conjungitur essenti:e divine, et similiter volitione, ita quod ultima perfectio persons est in conjunctione fundamentali ipsi objecto ultimate beatificativo, ibi tamen non po- nitur aliqua unio, qua sit relatio, nec realis, nec rationis, ut patet a Doctore in 15. quast. Quodl. sed tantum est ibi unio fundamentalis, in qua est ultimata perfectio persone divinae. Sicut etiam in nobis ponit felicitatem nostram formaliter consistere in conjunctione fundamentali creaturae beatificabilis ipsi objecto beatifico, qua conjunctio fundamentalis est clara visio et fruitio essentiae divinis, in nobis vero ponitur unio formalis, quae est relatio. De hoc vide Doctorem in 4. dist. 49. et in Quodlib. 15. et ideo Doctor dicit in quaest. 13. Quodlib. quod intellectio et volitio sunt entia absoluta, quia his perfecte unimur summo bono. Sic ergo intelligit Doctor quod ultima perfectio personarum esi in intelligendo et volendo essentiam divinam, licet multe sint alie perfectiones ibi, ut bonitas et omnis alia perfectio simpliciter, de quibus satis patet in primo, dist. 8. quaestione penultima.
(e) Sequitur secundum instans natura, ele. In ista littera sunt aliqua notanda. Primum, quod objectum secundarium non est in essentia divina, sive in intellectu divino ex natura rei, loquendo de objecto simpliciter alio, sed fit ibi per actum intellectus divini, ut clare patet a Doctore hic et in primo, dist. 3. quaest. 4. et dist. 35. 39. et 43. Nola tamen, quod quando Doctor loquitur indifferenter de objecto secundario, alio simpliciter ab essentia divina oportet exponere de objecto praecedente actum voluntatis, quia illud tantum habet esse per actum intellectus divini, ut sunt omnes termini simplices et omnes propositiones necessarie, ut patet a Doctore ubi supra. Sed loquendo de objecto contingenti, puta, quod Antichristus est creandus, vel quod Petrus est predestinatus, dico quod talia objecla sunt ibi tantum per actum voluntatis divine, sic vel sic determinantis, ut patet a Doctore quaest. ultima prologi, et dist. 39. primi, et 14. quodl.
Secundum notandum est, quod aliquid esse in memoria ut memoria est, est ipsum esse principium nolilie totale vel parliale, nam memoria proprie, de qua hic loquimur, est principium productivum notitiaae objecti relucentis in memoria, ut salis notum est a Doctore in l. d. 9. part. 2. q. 3.2. d. 3. q. 7. et ult. et dist. 6. et 7. et 27. 1. g. Et hoc modo objecta secundaria non sunt in memoria Patris, ut memoria est, supple ut est principium productivum Verbi, quia talis memoria tantum includit intellectum et essentiam, uL supra visum est, dist. 9. primi, et dist. 7.
EL si dicatur, licet objecta secundaria relucentia ia essentia divina non pertineant ad memoriam, quae est principium productivum Verbi secundum esse simpliciler, saltem videntur pertinere ad memoriam Patris, ut est principium productivum Verbi secundum esse secundum quid, quia sicut dicimus, quod Verbum habet esse simpliciter a memoria Patris, qua est essentia et intellectus, ita videtur habere esse secundum quid de omni alio intelligibili, puta de lapide intelligibili relucente in memoria Patris.
Dico, quod quando producitur Verbum; in esse secundum quid, producitur a tota Trinitate mediante memoria includente tantum intellectum et essentiam, et nullo modo producitur a Trinitate, mediante lapide relucente in memoria, ut principio formali productivo, quia sola memoria primo modo est ratio producendi cognilionem cujuscumque simpliciter intelligibilis, ut satis patet a Doctore quaecstione penultima prologi, et dist. 49. primi. Dicitur tamen verbum produci de lapide pertinente ad memoriam modo praeexposito, videlicet, quia verbum sic productum in esse, secundum quid est expressivum ipsius lapidis intelligibilis relucentis in memoria, et declarativum ejusdem, quod bene nola.
In ista littera Doctoris occurrunt aliquae difficultates. Prima circa hoc, quod dicit quod objecta secundaria fiunt actu intelligibilia actu intelligenti: divina.
Contra, primo, quia quiero, quo actu producuntur talia objecta in esse objectali sive intelligibili, aut actu operativo intellectus divini, aut actu productivo. Non primo, quia illo actu nihil producitur, ut patet a Doctore in primo, dist. 2. part. 3. q. 9. et dist. 3. q. ult. Non secundo, tum quia intellectus divinus non videtur potentia productiva ad extra; tum quia produceret effectum perfectissimum. Patet, quia potentia productiva perfectissima non impedita, agens per modum natura, producit effectum quantum potest, et sic cum sit infinita, produceret effectum infinitum, ut patet per argumentum Doctoris in primo. dist. 8. q. ult. contra Philosophos. Tum terüo, quia necessario produceret infinitos effectus actu, quia non repugnant infinita individua in eadem specie, et sic actu essent infinita objecta intelligibilia, et infiniti homines in esse objectivo et intelligibili,
Tum quarto, quia sequeretur quod produceret ab sterno illa objecta, etiam in esse reali et in existentia, quia agit necessario, et est infinita; ergo producit perfectissime. Sed non esset productio perfectissima, nisi terminaretur ad effectum perfectum in esse reali, et sic omnia ab aeterno fuissent producta in esse reali et necessario.
Tum quinto, quia aut producit omnia ila objecta uniea productione, aut alia et alia. Non primo, quia eadem productio non videtur ad duo producta; licet enim idem agens possit producere plures effe- clus, non tamen eadem productione. Non secundo, quia esset ordo inter illas productiones, sicut et inter producta, et sic oporteret assignare primam productionem, quae non videtur assignabilis, cum non sit major ratio quod producat unum quam aliud.
Tum sexto, quia nullo modo videtur quod possint produci in tali esse, primo, quia antequam producantur in tali esse, aut sunt producibilia, aut non; si non, ergo non possunt produci; si sic, ergo prius sunt possibilia, sed ut sic habent esse objectivum, patet, quia ut sic sunt intelligibilia. Tum etiam, quia illud possibile fundatur non in seipso; ergo in aliquo, et non potest dari nisi esse objectlivum rei possibilis produci.
Septimo arguitur sic: si intellectus divinus producit lapidem in esse intelligibili, aut producit propter finem, aut non propter finem; si sic, quaero propter quem finem producit; si propter se, ordinando illud ad se, igitur intellectus praecognoscit ipsum lapidem. Patet, quia causa non producit aliquid ad finem, non praecognito ilo producibili, et sic lapis fuisset precognitus; ergo prius habuisset esse intelligibile. Tum etiam, quia non posset producere illum propter finem, quod est inconveniens in primo intellectu. Quod autem non possit producere, patet per argumentum Doctoris in primo, dist. 2. q. l. ubi arguit de agente mere naturali, quod si ageret independenter, quod ita ageret, si propter nullum finem ageret, ut patet ibi. Secundo, quod si produceret lapidem non propter finem, igitur producerel frustra; sed agens per se agit propler finem, ut patet 9. PAys?c. et hoc est magis verum de agente cognoscente, ut patet ibi.
Octavo, sequeretur, quod ab «terno fuissent productae omnes secunde inten- tiones, et sic nunc non possunt produci, nisi idem bis producatur, quod est impossibile.
Respondeo et concedo, quod producantur per actum productivum. Et ad primam instantiam contra, dico quod sicut intellectus divinus ad intra, et est Operativus et productivus, ut patet a Doctore in primo d. 2. part. 2. q. 9. et in isto secundo disi. praesenti, ita ad extra est operativus per intelligere objecta secundaria, et est productivus per productionem, quia terminatur ad illa objecta producta.
Ad secundam dico, quod eo modo quo est productivus per modum naturx potest producere effectum perfectum, sed quia est tantum productivus rei in esse diminulo, puta in esse intelligibili vel in esse cognito tantum, ideo producit hominem in tali esse perfecte, quantum potest produci homo ab ipso intellectu; sed ratio Doctoris facta dst. 8. primi, concludit de agenle infinito per modum naturae, quod agens respicit effectum in esse vere reali.
Si dicatur, intellectus creatus est vere realiter productivus alicujus entis realiter, quia est productivus intellectionis habitus, et etiam speciei intelligibilis; ergo a fortiori intellectus divinus.
Dico, quod si intellectio Dei esset realiter distincta, posset illam vere producere, sicut realiter distinguitur ab intellectu erealo. De hoc vide Doctorem in primo d. 9. part. 2. q. ult. dist. 27. et alibi.
Dico secundo, quod intellectui divino repugnat sic posse producere, scilicet esse reali, quia tunc diceret relationem realem ad creaturam, et tandem ad z 02 esse crealura, sequeretur 20a esse ipsius intellectus divini, ut patet per rationem Doctoris /n primo, dist. 8. q. ult. et dist. 30. Sed hoc non sequitur de intellectu creato, quia ad causalum non haberet relationem eamdem sibi realem, sicut haberet intellectus divinus, ut patet a Doctore ubi supra.
Dico tertio, quod quia esse reale rei necessario praesupponit esse intelligibile et possibile ipsius, et tale esse intelligibile et possibile est tantum ab intellectu divino, loquendo de simpliciter primo esse intelligibili. Et quia Deus tantum agit conlingenter ad extra respectu entis realis, ideo intellectus divinus tantum producit in esse secundum quid, sive diminuto, ut patet magis a Doctore in 1. dist. 36.
Ad tertium dico, concludendo quod simul producat infinitos effectus in esse diminuto, patet, quia actu intelligit, et simul infinita objecta, ut probat Doctor dis. 2. q. l. primi, et per consequens actu sunt infinita intelligibilia.
Ad quartam, patet responsio, patet ex dictis ad secundam instantiam, quia non est productivus in esse reali.
Ad quintam dico, quod producit una productione fundamentali, sed pluribus sola ratione distinctis; et concedo quod inter illas non est ordo, quia simul sunt in eodem instanti, etiam forte nunc. Cum dicitur, quod inter producta est ordo prioris et posterioris, dico quod non est ordo, nec temporis, nec natur»; et si est alius ordo forte prioris secundum perfectionem, concedatur etiam in illis productionibus denominatione extrinseca, eo quod una terminatur ad unum productum perfectius, et alia ad imperfectius.
Ad sextam dico, quod sunt producibilia; et cum dicitur quod ut sic habent esse intelligibile, negatur. Imo est implicelio, quod scilicet in tali esse intelligibili sint primo producibilia, et quod ante illud esse sinl intelligibilia, aliter esset processus in infinitum, quia quarerem de illo produeibili in tali esse, si est intelligibile, aut hoc habet a se, aut ab alio; non a se, ut patet; si ab alio, ergo prius fuit pro- ducibile in tali esse, et sic processus in infinitum. Cum ultra qneritur, illud. esse possibile in quo fundatur? Dico, quod tantum in potentia productiva, quia enim illa potest producere in tali esse, ideo est sic producibile, ut alias exposui, et patet etiam aliqualiter in primo, dist. 6. et 43.
Ad septimam, dico simpliciter quod producit illa ex sola necessitate natura, et ita produceret etiamsi ad nullum finem produceret; et concedo, quod producendo ad nullum finem ordinet. Cum dicitur, ergo frustra, negatur, quia illud dicitur produci frustra, quod propter aliquem finem producitur, et non attingit illum finem; sed si propter nullum finem producitur, non dicitur produci frustra, sed ex perfectione naturali. Dico secundo, quod posset forte sustineri quod producit illa propter se amatum amore naturali, sic intelligendo quod intendit communicare eo modo quo potest suam perfectionem creaturis. Cum dicitur, agens naturale agit propter finem, patet responsio in l. dist. 9. quast. 1. in illis preambulis, quod agit propter finem, inquantum regulatur ab agente superiori intelligente. Ad ultimam, dico primo quod omnia objecta secundaria, quibus non repugnat esse realis existentiae, sunt praecise producta ab intellectu divino in esse primo intelligibili; sed hoc dictum Doctoris non intelligitur de entibus rationis, quia multe sunt relationes rationis qui» non fuerunt ab ellerno. Dico secundo, quod forte non esset inconveniens omnes secundas inLentiones fuisse productas ab intellectu divino. Et cum dicitur, quod tunc bis producerentur, dico non asserendo, quod non esset inconveniens in entibus rationis. Dico etiam, quod etsi omnes secunde intentiones sint producte ab intellectu divino in esse primo, et praecise in esse intelligibili tamen ab intellectu creato possunt produci ultra esse intelligibile in aliquo esse sibi competente, ut puta, quod producuntur in subjecto quod denominant, vel in aliquo alio esse.
Secundo principaliter dubitatur in hoc quod dicit, quod in nobis intentiones secunda producuntur per intellectum, et non habent esse in memoria, ut memoria est. Contra, primo quod non producuntur per intellectum, quia quaero per quem actum intellectus; aut per actum intellipgendi, et hoc non, quia illo actu nihil producitur, cum sit finis potentiae, ut patet a Doctore in l. dist. 2. part. 2. q. 3. et in Quodl. quast. 193; aut per actum productivum, etl hoc non, quia intellectus non habet actum productivum, nisi respectu actus intelligendi vel speciei intelligibilis, ut patet a Doctore in 1. d?s(. 3. q. 6. et 7. Si dicatur, quod producitur per actum collativum, quaero an ille actus sit actus intelligendi ? et hoc non, quia actus comparativus non est actus intelligendi. Si etiam poneretur, non esset productivus, ut supra patet; aut est actus productivus, et hoc non, quia non videtur, quod comparatio sola aliquorum cognitorum ad invicem sit productiva alicujus, cum illa sit tantum ens rationis.
Respondeo primo, quod producuntur peractum aliquem, qui nec est actus intellimgendi, nec actus comparalivus, sed per actum productivum. Et cum dicitur, quod tantum est productivus actus intelligendi et speciei intelligibilis, verum est loquendo de ente reali. Sed ultra potest ' producere secundam intenlionem, si dicatur, quod secundum Socotistas producuntur per actum collativum. Dico quod sic debet intelligi, quod non possunt produci, nisi prsaessupposito de necessitate actu comparalivo unius cogniti ad aliud cognitum, nam facta comparatione speciei cognitae ad individua cognita, producit in specie unam intentionem, quae dicitur species, et similiter de individuo. Dico etiam, ut alias exposui in 1. dist. 93. Q. 7. quod secunde intentiones magis dicuntur derelinqui ex comparatione duorum objectorum cognitorum quam causari, de quo alias.
Circa litteram Doctoris occurrunt duae ali difficultates, quarum prima est in hoc quod dicit, quod Verbum gignitur simpliciter de memoria Patris, ut memoria est. Contra, primo, quia sequitur quod Verbum sit bis vel ter productum simpliciter. Probatur, quia essentia divina et intellectus in Patre sunt memoria perfecta, ut patet a Doctore ?n 1. dist. 2. part. 2. q. 3. et sic ab illa, ut principio formali productio accipit esse simpliciter. Sed bonitas divina, ut praesens intellectui divino ita pertinet ad memoriam simpliciter, sicut essentia, patet, quia ita formaliter infinita, et per consequens productiva notitiae infinit:e, et sic essent vel duae notitiae geniae vel una bis genita. Hoc idem dico de aliis perfectionibus.
Secundo, aut enim sola essentia perlinet ad memoriam, aut essentia cum aliis perfectionibus attributalibus. Non primo, quia alia sunt ita objecta formaliter infinita, sicut essentia; ergo aeque pertinent ad memoriam. Non secundo, quia aeque primo esset Verbum a bonitate sicut ab essentia. Sequeretur etiam quod ita bonitas esset v: quae primo terminus formalis, et per se generationis divine, quod est contra Doctorem in 1. dist. 5. q. 2. Quod autem sequeretur patet, quia in Deo, quod est principium formale productivum primo, est primo terminus formalis productionis, ut patet a Doctore, w5 supra.
Tertio, si est de memoria Patris, sequitur quod Filius ita esset constitulus quidditative per bonitatem, cum pertineat ad memoriam, sicut per essentiam, quia Ler- minus formalis generationis divinae ( loquendo de termino formali per se) est constitutivus persone product», ut patet a Doctore in 1l. dist. 2. et dist. 13. et 96.
Quarto, si Filius est de omni perfectione intrinseca, ut de memoria, sequitur quod non erit unum per se constitutum. Patet quia allribula non constituunt in esse essentiali personam.
Respondeo, quod Filius est tantum de essentia divina intellectu, ut de perse et primo memoria, a principio productivo et concomitanter est, de omni perfectione intrinseca, non quod sit de attributis, ut memoria productiva, et sic concedo quod Pater habens essentiam ut perfecte praesentem producit Filium, non autem habet attributa, quia illa non pertinent ad memoriam productivam. Cum dicitur, quod sunt aeque infinito, ut essentia, concedo formaliter, sed non originaliter, et sic non aeque productiva. Potest tamen: concedi, quod est de omnibus realiter et e identice, formaliter vero de sola essentia ut essentia.
Ad tertium dico, quod Filius quidditative et essentialiter est per essentiam, et sic per illam habet esse primo, concomitanter tamen habet omnem perfectionem quam habet essentia, et quasi denominative, ut patet a Doctore in dst. 5. q. 9. et concedo, quod sola essentia est terminus formalis. Attributla vero concomitantur primum terminum formalem. Ad quartum patet ex dictis ad tertium. Secunda difficultas est in hoc quod dicit, quod Verbum — gignitur de objectis secundariis tantum secundum quid. Contra, primo, si gignitur de lapide ut de memoria, et hoc. secundum quid; ergo lapis, ut ibi, perlinet ad memoriam producetivam secundum quid. Patet consequentia, quia ut gignitur simpliciter de essentia, essentia pertinet simpliciter ad memoriam productivam simpliciter; ergo et lapis secundum quid. Consequens est falsum, quia ad intra omnis operatio et omnis actio, sive simpliciter sive secundum quid est tantum a memoria divina, qui sola est ratio formalis producendi Filium, sive secundum esse simpliciter, sive secundum esse secundum quid, quia sola essentia divina est ratio cognoscendi omnia cognoscibilia, et producendi omnia in esse cognito.
Secundo arguitur, quia tunc Filius simul esset de infinitis lapidibus et infinilis hominibus, et sic de aliis, quod videtur inconveniens. Consequentia patet, quia, ut dixi supra, sunt actu infinita objecta secundaria.
Tertio sequitur, quod si esset de infinitis objectis secundariis, productus secundum quid esset infinities productus secundum quid. Patet, quia de lapide esset. productus secundum quid, et de homine secundum quid, alia productione passiva secundum quid, et sic in Filio essent actu infinite productiones passiva secundum quid.
Quarto arguitur, quia Filius producitur de uno lapide secundum quid, et de alio lapide secundum quid, ei non eadem productione, ut patet; ergo alia et alia, et sic infinitum; ergo vel sunt infiniti filii secundum quid, vel idem infiniies productus secundum quid, quorum utrumque est impossibile.
Ad primum dico, quod non dicitur produci de lapide, ut de memoria productiva etiam secundum quid, sed dicitur produci de lapide, pro quanto est declarativus lapidis, et hoc per attributionem. Potest etiam dici produci de lapide, pro quanto memoria divina est productiva notitiae lapidis, quae attribuitur Filio.
Ad secundum, concedo quod est de infinitis objectis necessario, hoc est necessarium, quia memoria divina est ratio producendi infinita objecta actu in esse cognito.
Ad quartum, concedo quod possunt esse infinita Verba secundum quid sola ratione distincta, et hoc non videtur inconveniens, esset bene inconveniens esse plura Verba secunduimn esse simpliciter. Posset etiam concedi, quod tantum esset unum Verbum productum secundum quid, ita quod in ilo Verbo essel tantum alius et alius respectus rationis; sed post non sequitur ad numerationem illorum respectuum numeratio Verbi secundum quid, sicut non sequitur, in homine sunt tres colores secundum quid; ergo sunt tria colorata, ut patet a Doctore in tertio, dist. 8. q. unica.
Dubitatur de ista propositione Doctoris subtilis, quod quando duo effectus sunt ab eadem causa secundum ordinem, ita quod posterior non producitur, priori non producto, si per impossibile non esset productio prioris effectus, adhuc posset esse producto posterioris effectus.
Contra primo, quia sequeretur quod Angelus posset immediate producere velle circa aliquod objectum, circumscripta cognitione ejusdem. Patet, quia volilio est effectus posterior. -
Secundo sequitur, quod si intellectus non esset, saltem quasi productus ab anima, adhuc ipsa anima posset quasi producere voluntatem, quae est posterior intellectu, cum praesupponat ipsum. Et si intellectus et voluntas essent realiter distincta ab anima, essent vere producta; ergo per propositionem Doctoris, qualis est ordo inter aliqua, ubi distinguuntur realiter, talis est, ubi ratione distinguuntur.
Tertio sequitur, quod Pater in divinis posset immediate spirare Spiritum sanctum, Filio non genito, cum Spiritus sanclus sit posterius productus.
Quarto sequitur, quod Pater posset generare Filium, ipsa essentia prius non cognita, quia productio Filii est posterior cognitione essentiae, ut supra patuit, ef primo, dist. 2. Similiter Spiritus sanctus posset immediate spirari, essentia divina prius non amata.
Quinto sequitur, quod Filius in divinis posset esse prior Patre. Patet, quia proprietates personales pullulant ab essentia et in essentia divina, ut patet a Doctore in primo dist. 28. Et ordinate pullulant sic, quod proprietas Patris primo pullulat; secundo proprietas Filii; tertio Spiritus saneti, ergo sequitur, quod si per impossibile proprietas Patris non pullularet, quod adhuc proprietas Filii posset immediate pullulare, et sic Filius esset prima persona. Nec valet dicere, quod proposilio intelligitur de effectibus ordinatis realiter distinctis. Contra, quia qualis est ordo inter aliqua, ubi distinguuntur realiter ?
Respondeo ad primum, primo quod cognitio et volitio non sunt proprie effeetus ordinati dependentes ab eadem causa, sicut ponit conclusio; nam velle est a voluntate immediate, et cognitio ab intellectu, quia potentiae etsi non differunt realiter, differunt tamen formaliter vel sallem ex natura rei. Dico secundo, quod velle posset absolute produci, nulla cognilione praemissa. Si dicatur voluntas non ferlur, nisi in praecognitum, dico quod aliud est loqui de velle absolute, et aliud de velle, prout terminatur ad objectum, sive ut dicit relationem ad objectum. Primo modo non praesupponit necessario cognitionem objecti, sed bene secundo modo. Haec distinctio patet a Doctore in simili, quast. 14. Quodlibet. Dico tertio, quod cognitio objecti, etsi sit. effectus, prior tamen ponitur causa, saltem partialis volitionis, tenendo opinionem illam, dist. 95. secundi. Propositio autem Docloris intelligitur de effectibus, quorum prior nullo modo est causa posterioris.
Ad secundum dico, quod si per impossibile anima non produceret intellectum quod posset producere voluntatem, posito quod nec intellectus, nec voluntas sint de essentia anime, et quod sint quasi effectus ordinati ab eadem causa. Si dicatur, quod tunc voluntas posset elicere actum suum, intellectu non existente, dico quod licet esset in potentia remota ad eliciendum, non tamen in potentia propinqua, quia non elicit actum nisi circa cognitum; requiritur ergo materia circa quam, scilicet objectum cognitum.
Ad tertium dico, quod non apparet aliqua impossibilitas, quin posset spirare Spiritum sanctum Filii generatione non existente, quia illa nullo modo necessario requiritur, ut patet ex mullis dictis Doctoris.
Ad quartum dico, quod si notitia essentialis et notitia genita sint duae noliliae, ut quasi effectus ordinali ejusdem causae, quod non apparet inconveniens, quin possit produci secunda, circumscripta prima. Licet enim prius cognoscatur essentia quam producatur Filius, non tamen talis cognitio in aliquo genere causae requiritur, ut patet a Doctore in primo d. 2. part. 2. q. 3.
Ad ultimum. quod (ad generationem Filii necessario requiritur suppositum Paris, ut principium producens quod, utl exposui in primo dist. 4. quaest. 2. et alibi. Licet enim Filius sit ab essentia, ut principio formali quo, tamen est a Patre, 3 ut a principio quod.
Nota, quod objecta secundaria producuntur in tali esse a memoria fecunda, ut a causa remota, et ab actu intelligentiae divinae, ut a causa proxima. De hoc vide qui exposui in primo d. 3. q. 4. respondendo ad questionem.
(f) In secundo tamen instanti natura, etc. Hic nola, quod tenendo prius origine per se illud, quod est a se et non ab alio, et quidquid habet, habet a se, et posterius origine,quando habet ab alio: si modo quaereratur, an Pater prius origine generet Filium quam spiret Spiritum sanctum ? dico quod non, exponendo prius origine, ut supra, quia lune spiraret Spiritum sanctum ab alio et non a se. Sed loquendo de isto priori originis, dico quod in eodem priori originis generat Filium et spirat Spiritum sanctum, patet, quia a se generat et spirat.
Si iterum quaeratur, nonne Pater in aliquo priori generat Filium, in quo non spirat Spiritum sanctum ? Dico quod sic, et quod est illud prius? non origine ut patuit; non natura, quia in eodem priori natura completa est lota productio, ut patet supra.
Dico, quod non habeo pro inconvenienti, Patrem prius naturam generare Filium; distinguo tamen de pr?ori et posteriori naturae, nam aliquando ordo nature accipitur inter quidditates, ita quod una quidditas ex sua ratione formali praecedit aliam, et potest perfecte intelligi, alia non intellecta. Aliquando accipitur ordo nature, ut est inter aliqua, sic quod unum praesupponit aliud, licet illud aliud non poss intelligi perfecte, alio non intellecto; et hoc modo non habeo pro inconvenientii Patrem dici prius natura Filio. De hoc vide quae exposui n primi d.]1.q. 2. et d. 6. et Al. Tertio modo accipitur ordo naturae, ut est inter aliqua, sic quod unum praesupponitur alteri, et sic prasup- ponitur quod licet secundum rem non possit esse sine posteriori, potest tamen intelligi non intellecto posteriori; et hoc modo possumus dicere quod generatio Filii est prior natura spiratione, cum necessario praesupponitur illi. Et quando Doctor dicit, quod in eodem priori natura completur totas unus ordo originis, debet intelligi de priori nature proprie, et primo modo, quod est, quod in eodem instanli nature, in quo essentia divina est perfecte praesens in ratione objecti intellectui paterno completur tota originatio personarum, et in secundo instanti natur: objecla secundaria, quia essentialiter distinguuntur ab essentia, sunt in intellectu eo modo quo supra dixi.
Sed dubitatur, quia Doctor dixit in primo, quod aliquando ordo natura completur in primo signo originis. Sic debet intelligi; quod ex quo essentia divina est prior natura intellectione et volitione, ut dixi, et sic in primo instanti originis, quo scilicet Pater habet a se quidquid habet, completur talis ordo nature, quia in eodem instanti habet Deitatem et omnem perfectionem simpliciter, et hoc modo tolus unus ordo nature potest compleri in uno signo originis. Sed accipiendo ordinem nature, ut accipit Doctor ubi supra, exponendo se quid intelligat per primum signum nature, et per secundum, in uno signo originis ordo nature scilicet prioris et posterioris natura, modo praeexposito a Doctore, de prioriet posteriori nature, non potest compleri, ut patet ex supradictis, et omnia ista bene nota et pondera.
Primo, quomodo Verbum dicatur notitia infinita genita, hoc expositum est in primo d. 10. ubi exposui quomodo Spiritus sanctus dicitur amor infinitus spiratus.
Secundo est notandum in hoc quod dicit: Verbum dici notitiam infinitam genitam, eo quod infinita notitia infinitae essentiae, hoc potest dupliciter exponi: Primo,ut sit notitia infinita genita, quia est originative a memoria fecunda formaliter infinita, includente essentiam formaliter infinitam. Secundo, quod talis notitia infinita genita sit vere expressiva memoriae fecunde formaliter infinite, et hoc ex vi productionis su:, ut patet a Doctore in primo dist. 27. q. 2. Et non potest esse talis notitia sic infinita, nisi per productionem a Patre mediante memoria fecunda, ut in principio formali productivo, et ut sic accipit esse simpliciter.
Tertio nota, quod Verbum esse notitiam lapidis, vel habere notitiam lapidis a Patre gignente, sic debet intelligi quod aliquando aliquid generatur secundum esse absolutum, ut puta Franciscus secundum humanitatem. Aliquando secundum aliquid sibi adveniens, ut puta cum dicitur generatur Franciscus albus, quia albedo advenit Francisco jam praeexistenti. Sic dico, cum dicitur Filius in divinis est notitia infinita expressiva essentiae divinx formaliter infinitae, est ipsum habere esse simpliciter per productionem, ita quod ex vi talis productionis sit sic notitia expressiva, etc. Cum vero dico, Filius habet notitiam lapidis a Patre, dico ipsum generari secundum quid, quia Filio praeexistenti suo modo advenit nolilia lapidis, et quod sit sic expressivus lapidis existentis in memoria.
(h) Et si arguatur contra stud. Hic Doctor arguit probando, quod Pater possit producere prius origine lapidem in esse cognito, quam Filius illum producat, et probatio clara est.
(i) Respondeo, Pater producit lapidem. Hic Doctor solvit instantiam contra, di: cens quod eadem productione qua Pater; producit lapidem in esse cognoscibili vel in esse cognito, et Filius et Spiritus sanctus producunt, quia ex quo memoria fecunda est ratio formalis producendi lapidem in tali esse, et eadem praeintelligitur in tribus personis ante productionem lapidis, ideo tres personae eadem productione producunt, propter unitatem principii formalis productivi, sicut patet de Patre et Filio, qui dicuntur eadem spiratione spirare Spiritum sanctum, propter unitatem principii formalis spirativi existentis in ultroque anle spirationem Spiritus sancti, ut clare patet a Doctore in primo distinct. 12. quaestione l. Et sicut Pater prius origine spirat, quia a se, et Filius posterius origine, quia virtutem spirativam habet a Patre, sic dico quod Pater eadem productione prius origine producit lapidem in tali esse, quia a se habet principium productivum lapidis, et Filius posterius origine, quia hoc habet a Patre, et sic non sequitur quod lapis sit bis productus, vel postquam sit produelus iterum producatur.
(k) Et si dicas, saltem prius origine praeintelligitur productus a Patre. Vis hujus argumenti stat in hoc, quia ex quo supra diximus quod Filius dicitur generari secundum quid, propter cognitionem lapidis sibi additam, videtur quod Filius generet seipsum. Patet, quia si Filius eadem productione producit lapidem in esse cognito, qua et Pater, ergo eadem productione habet notitiam lapidis; et sic producit seipsum in tali esse, quod videtur inconveniens, quia sicut Filius non. potest producere alium Filium, nec seipsum absolute, cum tamen habeat memoriam fecundam, quia memoria fecunda, ut in Patre prwintellieitur habere terminum adaequatum, sic dico quod ex quo memoria fecunda, qua Pater producit lapidem in tali esse, vel Filius in tali esse secundum quid, in primo instanti originis videtur habere terminum adaequatum, puta Verbum sic productum; ergo Verbum tali productione non potest producere seipsum in (ali esse, et sic patet vis argumenti.
(I) Respondeo et dico. Hic Doctor solvit instantiam, quae solutio est satis clara, et dicit quod licet aliquid non possit producere seipsum in esse simpliciter, potest tamen producere seipsum in esse secundum quid, videlicet producendo aliquid in se quod prius non habuit, et sic licet Filius non possit producere seipsum mediante memoria fecunda secundum esse simpliciter, ut patet, quia tunc esset antequam esset, potest tamen producere seipsum secundum quid, quia secundum aliquod sibi adveniens, et sic eadem productione qua Pater producit Filium in esse secundum quid, et Filius similiter producit seipsum in tali esse, licet. posterius origine; nec habeo pro inconvenienti, quod hoc modo Pater producat seipsum prius origine, quia produeit in se notitiam lapidis.
(m) Respondeo, ista propositio, etc. Adverte, quod haec responsio non vadit contra dicta superius de productione secundum quid, sed contra hoc, quod Filius non possit generare alium filium, ideo dicit Doctor quod illa propositio non est absolute vera nisi addatur. Ad hoc enim quod haec propositio sit vera, scilicet potentia prahabens origine terminum adaequatum antequam sit in alio, non est illi alii principium producendi, requiritur quod addatur, videlicet. quod habens illud principium communicatum non possit esse realiter ante terminum ilum, quia si posset esse, posset eadem productione vere producere. Vel oportet addi, quod ab alio habente illud principium, ille terminus non est
secundo producibilis, quia si terminus ille adaequatus esset secundo producibilis, posset ab habente tale principium vere produci; modo in productione simpliciter Filii ita est, quod Filius habens eamdem memoriam cum Patre non ^ potest esse prius realiter, quam Filius sit productus, sive Verbum, nec etiam est aliquod verbum producibile a Verbo habente memoriam illam. Et quare non possit esse aliud verbum a memoria fecunda, assignatur ratio a Doctore in quodlibet. quast. 2. quia quando aliquid est communicabile in plura ejusdem rationis, quantum est ex se potest esse in infinitis, nisi determinetur aliunde, et sic, si possent esse duo Verba, ita et infinita; et si possent esse de necessitate, actu essent. Et addit Doctor ibi, quod sic generatio Filii est tantum una, quod si impossibile illa non esset, nulla alia posset esse. Vide ibi diffuse.
(n) Sed ista responsio desiruit positionem, etc. Hec littera clara est usque ibi: Quarendo autem ultra, etc. Et ideo Doctor un quast. 2. quodlib. aliter probat quam per terminum ad:quatum, vide ibi.
(a) Quantum ad tertium articulum, qui erat, si per impossibile poneretur una persona absoluta, utrum possit esse in ea perfecla causalitas respectu omnium causabilium. Dicit Doctor quod si hoc poneretur per impossibile, in tali persona esset perfecta causalitas omnium causabilium, et hoc probat, quae probatio est satis clara, et stat in hoc, quod ex quo est essentialior ordo effectus posterioris ad causam quam ad effectum priorem, quia effectus posterior non dependet essentialiter ab effectu priorij sed tantum a causa producente ilos effectus ordinate, sequitur quod si per possibile vel impossibile circumscriberetur effectus prior, adhuc effectus posterior posset immediate produci a tali causa, cum lota ratio formalis producendi sit in tali causa, circumscripto effectu priori; sic erit in proposito, quia cum natura divina sil perfectissima ratio producendi plura ordinate, ita quod per prius est ratio producendi unum, et per poslerius aliud. Per prius enim respicit productum ad intra, et per posterius productum ad extra, sequitur quod si per impossibile nullum esset productum ad intra, adhuc natura divina esset perfectissima ratio producendi ad extra aliquid. Patet, quia per circumscriptionem producti ad intra non tollitur a natura divina, nec ratio formalis producendi ad extra, nec aliquid perlinens ad rationem formalem producendi ad extra; si ergo per possibile vel impossibile natura divina esset tantum in uno supposito, adhuc in illo supposito esset perfecta causalitas respectu omnium causabilium tam in esse simpliciler, quam in esse secundum quid.
(b) Et ideo si arguatur, ista. persona non potest producere intra, supple id est, posito quod tantum sit una persona, 2gitut nec extra. Neganda esset consequentia, etc. videlicet posito, quod aliquis admittat antecedens, secundum quod sit una persona in divinis, quae non posset producere ad intra, adhuc ab illo neganda esset consequentia, quia illa consequentia tantum tenet per hanc propositionem: Potentia ad aliquid producendum extra praesupponit productionem intra, quae tamen propositio destructur per hypothesim, scilicet per concessum, quod illa una persona non producat ad intra. Sequitur: £( ideo videtur quod causalitas perfecta,licet idem fundamentum necessario sit ratio et causa utriusque productionis, quia habitudo ad extra, licet de facto praessupponat habitudinem ad intra, non tamen praesupponit illam, ut simpliciter necessario requisitam ad productionem extra, cum talis habitudo intrinseca non sit aliquo modo ratio formalis, nec aliquid pertinens ad rationem formalem principii productivi ad extra.
(c) Ex hoc videtur quod Philosophi non posuerunt habitudinem in eis. Hic Doctor confirmat quod prius dixit. scilicet si per impossibile non esset productio intra, adhuc esset productio ad extra, quia Philosophi non posuerunt esse necessariam habitudinem productionis extra ad productionem intra; patet, quia licet illi negarent productionem intra, conceperunt tamen productionem extra, ut patet.
(d) Ad quaestionem igitur principalem. Nunc Doctor respondendo ad principalem quaestionem dicit, quod causalitas perfecta respectu omnium causabilium extra de necessitate est in tribus, et hoc respectu omnium causabilium in quocumque esse causabili, sive simpliciter sive secundum quid. Et. ratio formalis assignata est prius in primo articulo, quia productio ad intra necessario est prior productione ad extra, sive productione simpliciter sive secundum quid, et in productione ad intra necessario communicatur personis productis eadem ratio formalis producendi ad extra, quae est in producente.
Occurrit tamen difficultas, videtur enim quod productio objecti secundarii sit simpliciter prior, saltem productione Spiritus, scilicet ad intra, quia actio naturalis in eodem praecedit actionem non naturalem. Hoc patet de intellectu et. voluntate in eodem, quia intellectus cum agat de necessitate nature, est prius operaüvus quam voluntas, et similiter prius productivus quam voluntas sit productiva, ut patet a Doctore in 1. des. 2. p. 2. q. 8. Cum ergo intellectus divinus de necessitale nature producat omnia objecta secundaria in esse intelligibili, sequitur quod prius producet illa quam voluntas divina spiret Spiritum sanctum, cum spiret illum mere libere, licet necessario, non tamen per modum nature, ut probat Doctor in 1. dist. 10.
Respondet Doctor n quodl. q.14. a. 2. dicens sic: Major est vera, loquendo in eodem ordine ex parte termini, hic aulem est alius ordo ex parte prani termini et secundi, et ideo naturalis in uno ordine sequitur non naturalem in alio ordine. Prima enim distinctio ordinum attenditur ez parte terminorum, secunda ex parte principiorum, quantum ad modum prinpiandi. Haec ibi. Vult dicere Doctor quod si intellectus divinus et voluntas divina comparentur ad terminum primum, puta ad essentiam divinam, quae: communicatur. per modum intellectus et nature, ut iu generatione Filii, et per modum voluntalis, et libere, ut in spiratione Spiritus sancti, tunc actio intellectus divini est prior actione voluntatis divine, quia productio Filii est prior productione Spiritus sancti. Similiter si accipiatur primus Lerminus persona producta, productio intellectus divini est simpliciter prior productione Spiritus sancti. Si vero intellectus divinus comparetur ad terminum secundum sive ad objecta secundaria, et voluntasad terminum primum, scilicet ad Spiritum sanctum, tunc non sequitur quod majorsit vera, cum fiat comparatio alterius et alterius ordinis. Si autem intellectus divinus comparetur ad objecta secundaria, et similiter voluntas divina ad ila eadem objecta, tunc actio intellectus divini est prior actione voluntatis divine, quia actio naturalis comparatur ad actionem liberam in eodem ordine, etc. Sunt bene multe alic difficultates in hac materia, quas relinquo exponendas et pertractandas in Quodlibet. quaestione 14. art. 2.
(f) Ad secundum dictum, etc. Respondet quod unitas actionis tantum sumitur ab unitate principii formalis agendi, quia sicut tota perfectio actionis est a ratione formali agendi, ut supra exposui Za primo distinct. 1l. quaestione 2. respondendo ad principalia argumenta, ita et unitas actionis erit ab unitate rationis formalis agendi; et ex hoc probat Doctor in primo, distinct. 12. quod quamvis Pater et Filius sint duo supposita spirantia, tamen in eis est tantum una spiratio numero propter unitatem formalis rationis spirandi, quae est eadem voluntas in Patre et Filio. Cum ergo in proposito ratio formalis producendi ad extra in esse simpliciter sit tantum una in tribus suppositis, sequitur quod tantum una actione agent. [sta etiam unitas actionis, quae sumitur tantum ab unitate principii activi, patet a Doctore in l. distinct. 4. quaestione 9. ubi vult quod hec sib primo vera: Deus creat, utl ly Deus creat, ut ly Deus non includit aliquam rationem — incommunicabilitatis. Hoc idem patere potest ae 20. distinct. primi, ubi probat quomodo omnipotentia sit simpliciter eadem in iribus personis.
(g) Ad tertium dico, etc. Dicit, quod essentiale est principium producendi ad exira tantum remotum, et ad hoc ut sit propinquum et proximum, requiritur ut sit in tribus suppositis; et probat in simili, quia licet voluntas sive anima, sit principium volitionis per voluntatem, non tamen est principium proximum, quia prius de necessitate est principum intellectionis per intellectum, sic est in proposito. Sed an hac responsio concludat vel non, patet ex his, quae supra dixi, respondendo ad illas instantias, quas feci respondendo ad quaestionem principalem.
Deinde Doctor respondet ad duo argumenta facta ad oppositum, et quia videntur concludere in tertio articulo, ubi dixit quod si per impossibile esset tantum una persona, adhuc in ea esset perfectissima — causalitas respectu omnium causabilium.
Respondet ad primum, quod concludit de facto. et littera clara est. Est tamen aliqualis difficultas in hoc quod dicit, quod substantia et virtus minus conveniunt quam (ires persons, quia substantia et virtus sunt idem realiter, et person: sunt distinctae realiter. Dico, quod facilis est responsio, quia est simpliciter major unitas personarum in essentia divina, quam cujuscumque virtutis create sive potenti: activie, cum substantia, cujus est talis potentia activa. Dico secundo, quod forte Doctor loquitur non secundum intentionem propriam, sed secundum opinionem dicentium, quod potentia activa realiter distinguitur a substantia, quia dicunt quod substantia non potest esse immediatum principium alicujus actionis, cujus oppositum probat Doctor in pluribus locis, praecipue in quarto, distinct. 12. Tenet enim ipse, quod substantia sit immediatum principium producendi aliam substantiam, et tunc potentia producendi, et substantia producens essent simpliciter eadem; ideo ad probandum, quod causalitas omnium causabilium sit de necessitate in tribus, sumpsit media evidenLora, patet in primo articulo.
Respondet Doctor ad secundum, quod procedit de facto, quod productio prasupponit productionem, non tamen ut forma-. liter causam suam, sub ratione qua est. productio, id est, quod etsi produelio ad intra praesupponitur productioni ad exira, non tamen jpresupponilur, ut causa formalis productioni ad extra, nec ut aliquid perlinens ad causam formalem, productionis ad extra, accipiendo semper productionem ad intra sub illa ratione formali qua est productio, et non accipiendo productionem pro immediato fundamento, quia illud tale est ratio formalis producendi ad extra, et sic finis quaestionis.
On this page