Quaestio 4
Quaestio 4 (8)
(a) Arguit esse simpliciter impossibile plures Angelos posse esse simul in eodem loco per quamcumque potentiam. Primum argumentum est S. Thome : Duce causc totales non possunt esse respectu ejusdem effectus, quia tunc idem effectus posset simul esse et non esse, ut deducit Doctor in 1. dist. 1. p. 1. q. ult. et alibi. Sed Angelus existens in uno loco est totalis causa respectu operationis in tali loco, propterquam dicitur esse ibi, puta movendo aliquod corpus, tunc Angelus dicitur esse ibi per talem motum, secundum opinionem S. Thom:z 1. p. q. 52. art. 1. Ergo si alius Angelus simul esset in eodem loco, tunc esset causa totalis ejusdem operationis, scilicet movendo illud corpus, cum non sit in loco nisi per operationem transeuntem in corpus circa quod operatur, ut supra patet a S. Thoma. Nec videtur habere aliam operationem circa corpus, quia Angelus non transmutat corpus causando ibi aliquam formam. Argumentum secundum clarum est.
Primo, quod ?n ista questione non est veritas ita certa. et clara de facto, sicut est in. praesenti questione, patet, quia in praecedenti questione certum est de facto, eumdem Angelum simul non esse in pluribus locis, ut ibi patuit, sed in ista non est ita certum de facto, quod plures Angeli sint in eodem loco, velne ; videtur enim de facto plures Angelos fuisse in eodem loco, et patet auctoritate Richardi, de Trinit. ubi arguit deemones non habere corpora per hoc, quod legio fuit in corpore unius obsessi, ut patet Luce 8. et Marci 5. Non enim potuisset legio fuisse in aliquo, si illi Angeli mali habuissent corpora, ideo videtur arguere, quod si habuissent corpora, fuissent eorum corpora simul in eodem loco ; igitur modo quando non habent corpora, videtur quod simul fuerunt in eodem loco.
(c) Ad primum. Respondet Doctor, primo negando suppositum, videlicet quod Angelus tantum sit in loco per operationem, ut improbatum fuit supra quest. 6. Secundo dicit, quod si etiam illud suppositum admitteretur, scilicet quod Angelus tantum sit in loco per operationem, adhuc unus Angelus posset operari circa idem corpus una operatione, et alius alia operatione, et sic uterque esset in eodem loco per operationem. Et si dicas, quod non potest operari circa corpus, nisi corporaliter movendo, modo idem corpus non potest simul moveri a duobus moventibus totalibus ; dicit Doctor quod hoc non obviat, et responsio stat in hoc, non est necesse Angelum movere illud corpus secundum ultimum potentiae suc, imo potest citra ultimum su: potentia. movere cum sit agens mere liberum, pono ergo quod unus moveat libere circa ultimum potentiae suse, tunc alius potest sibi cooperari ad eumdem motum. Sicut si aliquis haberet virtutem, qua posset ferre quatuor lapides secundum ultimum .potentite suse, et potest citra ulimum potentiae sucze tantum portare duos, et tunc potest habere alium cooperantem portantem secum alios duos lapides.
(d) Ad secundum. Respondet quod illa major, qua est famosa in multis materiis, non est rationabilis, nam esse 7n nullam habitudinem essentialem dicit, patet quia esse in loco, non dicit dependentiam essentialem locati a loco; patet, quia esse in loco non dicit dependentiam essentialem locati a loco, esse tamen ah dicit habitudinem essentialem, quia communiter dicit dependentiam essentialem causati ad causam.
Arguit ergo Doctor a fortiori, si plura possunt esse ab eodem et eodem modo, quae essentialiter dependent ab illo, multo fortius plura possunt esse in eodem loco et eodem modo essendi in loco, cum talia locata tantum dicant habitudinem accidentalem ad locum, ut patet, ideo illa propositio famosa non est multum rationabilis. Similiter habent temporalia eumdem respectum ad tempus, sicut locata ad locum ; ex hoc ergo videtur sequi quod non possunt plura temporalia esse in eodem tempore.
On this page