Quaestio 3
(a) Respondeo, quod pars intellectiva. etc. Hic Doctor intendit probare per duas rationes, quod intellectus sit principalior causa respectu intellectionis quam objectum, et hoc loquendo de illis objectis, que naturaliter a nobis cognoscuntur. Et prima ratio que fundatur super hoc, quod intellectus est causa illimitatior et universalior quam objectum, patet in littera. Et similiter secunda ratio, que fundatur super hoc quod intellectu nostro agente ad intellectionem objectum in se, vel in sua specie coagit, et non e contra, patet.
In ista tamen littera possunt occurrere alique difficultates. Prima, si Doctor tan- tum intelligitur de objectis, que movent intellectum nostrum pro statu isto, nulla est difficultas, quia objecta motiva intellectus nostri pro statu isto sunt tantum sensibilia, ut supra patuit. Sed si loquatur de intellectu ex natura potentiae, tunc est difficultas, presertim si comparetur ad naturam creatam perfectiorem ipso intellectu. Posito ergo, quod essentia Angeli sit perfecte praesens intellectui nostro in ratione objecti, an talis essentia sit principalior causa? Et videtur quod sic, quia causalitas sequitur entitatem, et quanto entitas est perfectior, tanto causalitas erit perfectior. Cum ergo essentia Angeli sit simpliciter perfectior intellectu nostro, ergo videtur quod sit causa principalior.
Respondeo, quod si principalitas causalitatis accipitur a perfectiori ratione causandi, essentia Angeli in ratione objecti erit principalior causa. Si vero principalitas accipitur ratione majoris illimitationis vel universalitatis, intellectus erit causa principalior, quia partialiter potest concurrere ad cognitionem cujuscumque objecti, non sic essentia Angeli in ratione objecti, ut patet. Si etiam principalitas in causa accipitur ex hoc quod una agente alia coagit, et non e contra, posset dici quod intellectus est causa principalior, nam existente presente essentia Angeli, intellectu causante cognitionem Angeli, essentia Angeli necessario coagit intellectui, non autem e contra, quia voluntas posset avertere intellectum ab essentia Angeli et convertere ad aliud objectum. Sed quidquid sit de hoc, scilicet an voluntas possit impedire sive avertere intellectum ab essentia Angeli ad aliud objectum, prolixius habet videri in 2. d. 9.
Secunda difficultas est de illo textu Aristotelis 2. de Anima, text. com. 5. et 60. quod intelligimus cum volumus, ait enim sic : Ille autem, quia volens possi- bilis est considerare nisi aliquid prohibeat exterius, Est enim in facultate intellectus, habita specie intelligibili objectum ipsum intelligere, sic quod non indiget aliquo exteriori, non sic est de sensu, qui etsi habeat speciem sensibilem in organo, actu tamen sentire non potest nisi objectum sensibile sit in se presens. Nec est intelligendum absolute, quod sit in facultate intellectus intelligere objectum vel non intelligere, posita praesentia objecti in se vel in aliquo representativo, quia tunc Doctor contradiceret sibi ipsi.Vult enim in d. 1. quest. 3. quod intellectus necessario assentiat objecto presenti, hoc idem in q. 4. respondendo ad argumenta, quod intellectus quantum est ex se de necessitate assentit primis principiis et conclusionibus propter illa, hoc idem vult ibidem, ponendo differentiam inter intellectum et voluntatem, dicit quod non est in potestate intellectus dissentire vero. Et in d. 2. parte 2. vult quod intellectus, ut comparatur ad operationem propriam similiter agat per modum naturae, et quod quantum est ex se necessario sit contrariorum, et multa alia possent adduci. Non est ergo intelligenda illa auctoritas sic absolute, quod sit in facultate intellectus intelligere et non intelligere, posita presentia objecti, sed sic debet intelligi, vel quod intelligimus cum volumus, quia habita specie intelligibili possumus intelligere absque presentia objecti exterioris, vel possumus intelligere cum volumus propter libertatem voluntatis, quae non tantum potest sibi imperare et potentiis sensitivis, sed etiam potest imperare intellectui, ut utatur modo una specie intelligibili, modo una alia, praehabita tamen cognitione objecti, ut supra patuit a Doctore in q. 6. presentis d. et hoc idem in d. 9. secundi. Sed hoc clarius vide in 2. d. 42. et vide ibi quee prolixe exposui, quest. 1.
COMMENTARIUS. (a) Ad primum argumentum. Respondet Doctor, et responsio stat in hoc, quia intellectus respectu objectorum, quae non sunt in se presentia, duplicem actum habet, scilicet speciem intelligibilem, et actum intelligendi, et respectu utriusque actus est principalior causa. De specie intelligibili patet, quee causatur a phantasmate et ab intellectu agente, qui intellectus' agens est principalior causa; similiter respectu actus intelligendi et respectu utriusque actus non dicitur moveri ab objecto, sic intelligendo quod in actione sua dependeat ab objecto. Et quando dicitur, quod intellectus non movet nisi motus, sic exponitur : quod non potest movere ad actum secundum, causando illum partialiter, nisi prius sit motus ad actum primum, scilicet recipiendo speciem intelligibilem per quam objectum est praesens, in utraque tamen motione semper est principalior causa. Et quod dicit, quod objectum movet non motum, sic intelligitur : quod licet sit partialis causa speciei intelligibilis, et quantum ad hoc moveat, quia tamen illam non recipit, nec similiter actum intelligendi, ideo non dicitur moveri.
(b) Ad secundum. Respondet primo quod argumentum est magis ad oppositum, quia effectus magis assimilantur causae proxime et minus principali, quam causee remotae et magis principali, ut patet de homine producto ab alio homine, a Sole et a Deo, et sic actus intelligendi magis assimilatur objecto, ut causae proxime et minus principali.
Dat aliam responsionem, dicens quod duplex est assimilatio, scilicet aequivoca et univoca; loquendo de assimilatione aequivoca, principalior causa magis assimilat equivoce, quia perfectius concurrit ad effectum, et magis ad formam qua effectus assimilatur sibi equivoce, non autem univoce, quia hoc esset imperfectionis in causa prima si assimilaret effectum sibi univoce, quia tunc non esset simpliciter perfectior suo effectu. Dicit etiam unum notabile, quod loquendo de assimilatione univoca, principalior causa magis assimilat effectum formaliter, et univoce non sibi, sed cause proxime, quia magis et perfectius dat formam et entitatem, qua effectus est similis univoce cause proxime quam ipsa causa proxima det.
On this page