Table of Contents
Commentarius in Commentarium in Libros Sententiarum Scoti
Liber 1
Prologus
Pars 1
Pars 2
Pars 3
Quaestio 2 (Depreciated; to be deleted) : Utrum theologia sit de Deo sub aliqua speciali ratione
Quaestio 3 (Depreciated; to be deleted) : Utrum theologia sit de omnibus ipsorum ad primum eius subiectum
Pars 4
Quaestio 1 : Utrum theologia in se sit scientia, et utrum subalternans vel subalternata
Pars 5
Quaestio 2 (Depreciated; to be deleted) : Utrum ex ordine ad praxim ut ad finem dicatur per se scientia practica
Distinctio 1
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum obiectum fruitionis per se sit finis ultimus
Quaestio 2 : Utrum finis ultimus habeat tantum unam rationem fruibilis
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum frui sit aliquis actus elicitus a voluntate, vel passio recepta in voluntate
Quaestio 2 : Utrum fine apprehenso per intellectum necesse sit voluntatem frui eo
Pars 3
Quaestio 1 : Utrum Deo conveniat frui
Quaestio 2 : Utrum viator fruatur
Quaestio 3 : Utrum peccator fruatur
Quaestio 4 : Utrum bruta fruantur
Quaestio 5 : Utrum omnia fruantur
Distinctio 2
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum in entibus sit aliquid exsistens actu infinitum
Quaestio 2 : Utrum aliquod infinitum esse sit per se notum
Quaestio 3 : Utrum sit tantum unus Deus
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum possibile sit cum unitate essentiae divinae esse pluralitatem personarum
Quaestio 2 : Utrum sint tantum tres personae in essentia divina
Quaestio 3 : Utrum cum essentia divina possit stare in aliquo ipsum esse productum
Quaestio 4 : Utrum in essentia divina sint tantum duae productiones intrinsecae
Distinctio 3
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum Deus sit naturaliter cognoscibilis ab intellectu viatoris
Quaestio 2 : Utrum Deus sit primum cognitum a nobis naturaliter pro statu isto
Quaestio 3 : Utrum Deus sit primum obiectum naturale adaequatum respectu intellectus viatoris
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum in qualibet creatura sit vestigium Trinitatis
Pars 3
Quaestio 4 : Utrum in mente sit distincte imago Trinitatis
Distinctio 4
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum ista sit vera 'Deus generat alium Deum'
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum ista sit vera 'Deus est Pater et Filius et Spiritus Sanctus'
Distinctio 5
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum essentia divina generet vel generatur
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum Filius generetur de substantia Patris
Distinctio 6
Quaestio 1 : Utrum Deus Pater genuit Deum Filium voluntate
Distinctio 7
Quaestio 1 : Utrum potentia generandi in Patre sit aliquid absolutum vel proprietas Patris
Quaestio 2 : Utrum possint esse plures Filii in divinis
Distinctio 8
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum Deus sit summe simplex
Quaestio 2 : Utrum aliqua creatura sit simplex
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum solus Deus sit immutabilis
Distinctio 9
Quaestio 1 : Utrum generatio Filii in divinis sit aeterna
Distinctio 10
Quaestio 1 : Utrum Spiritus Sanctus producitur per actum et modum voluntatis
Distinctio 11
Quaestio 1 : Utrum Spiritus Sanctus procedat a Patre et Filio
Distinctio 12
Quaestio 2 : Utrum Pater et Filius spirent uniformiter Spiritum Sanctum
Distinctio 13
Distinctiones 14, 15, et 16
Quaestio 1 : Utrum quaelibet persona mittat quamlibet
Distinctio 17
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum necesse sit ponere caritatem creatam, formaliter inhaerentem naturae beatificabili
Quaestio 2 : Utrum necesse sit ponere in habitu rationem principii activi respectu actus
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum tota caritas praeexsistens corrumpatur ita quod nulla realitas eadem numero maneat in caritate maiore et minore
Quaestio 2 : Utrum illud positivum caritatis praeexsistentis quod manet in augmento, sit tota essentia caritatis intensae
Distinctio 19
Quaestio 1 : Utrum personae divinae sint aequales secundum magnitudinem
Quaestio 2 : Utrum quaelibet persona sit in alia
Distinctio 20
Quaestio 1 : Utrum tres personae sint aequales in potentia
Distinctio 21
Quaestio 1 : Utrum haec sit veta 'solus Pater est Deus'
Distinctio 22
Quaestio 1 : Utrum Deus sit nominabilis a nobis aliquo nomine significante essentiam divinam in se, ut est 'haec'
Distinctio 23
Quaestio 1 : Utrum persona secundum quod dicit aliquid commune Patri et Filio et Spiritui Sancto, dicat praecise aliquid secundae intentionis
Distinctio 24
Quaestio 1 : Utrum in divinis sit proprie numerus
Distinctio 25
Quaestio 1 : Utrum persona in divinis dicat substantiam vel relationem
Distinctio 26
Quaestio 1 : Utrum personae constituantur in esse personali per relationes originis
Distinctio 27
Quaestio 1 : Utrum verbum creatum sit actualis intellectio
Quaestio 2 : Utrum verbum in divinis dicat proprium personae genitae
Quaestio 3 : Utrum verbum divinum dicat respectum ad creaturam
Distinctio 28
Quaestio 1 : Utrum 'ingenitum' sit proprietas ipsius Patris
Quaestio 2 : Utrum innascibilitas sit proprietas constitutiva primae personae in divinis
Quaestio 3 : Utrum personae prima divina constituatur in esse personali aliqua relatione positiva ad secundam personam
Distinctio 29
Quaestio 1 : Utrum principium dicatur univoce de principiis ad intra et ad extra in Deo
Distinctio 30
Quaestio 1 : Utrum de Deo dicatur aliqua relatio ex tempore
Quaestio 2 : Utrum Dei ad creaturam possit esse aliqua relatio realis
Distinctio 31
Quaestio 1 : Utrum identitas, similitudo et aequalitas sint relationes reales in Deo
Distinctio 32
Quaestio 1 : Utrum Pater et Filius diligant se Spiritu Sancto
Quaestio 2 : Utrum Pater sit sapiens sapientia genita
Distinctiones 33 et 34
Quaestiones 1-3 : Utrum proprietas sit idem cum persona, utrum sit idem cum essentia, et utrum persona sit idem cum essentia
Distinctio 35
Quaestio 1 : Utrum in Deo sint relationes aeternae ad omnia scibilia ut quiditative cognita
Distinctio 36
Quaestio 1 : Utrum fundamentum relationis aeternae ad Deum ut cognoscentem habeat vere esse essentiae ex hoc quod est sub tali respectu
Distinctio 37
Distinctio 38
Quaestio 1 : Utrum scientia Dei respectu factibilium sit practica
Distinctio 40
Quaestio 1 : Utrum praedestinatus possit damnari
Distinctio 41
Quaestio 1 : Utrum sit aliquod meritum praedestinationis vel reprobationis
Distinctio 42
Quaestio 1 : Utrum Deum esse omnipotentem possit probari naturali ratione
Distinctio 43
Quaestio 1 : Utrum prima ratio impossibilitatis rei fiendae sit ex parte Dei vel rei factibilis
Distinctio 44
Quaestio 1 : Utrum Deus possit aliter facere res quam ab ipso ordinatum est eas fieri
Distinctio 45
Quaestio 1 : Utrum Deus ab aeterno voluit alia a se
Distinctio 46
Quaestio 1 : Utrum voluntas beneplaciti Dei semper impleatur
Distinctio 47
Quaestio 1 : Utrum permissio divina sit aliquis actus voluntatis divinae
Distinctio 48
Quaestio 1 : Utrum voluntas creata sit bona moraliter quandocumque conformatur voluntati increatae
Liber 2
Distinctio 1
Quaestio 1 : Utrum primaria causalitas respectu causabilium de necessitate sit in tribus personis
Quaestio 2 : Utrum Deus possit aliquid creare
Quaestio 3 : Utrum sit possibile Deum producere aliquid 'aliud a se' sine principia
Quaestio 4 : Utrum creatio angeli sit idem angelo
Quaestio 5 : Utrum relatio creaturae ad Deum sit eadem fundamento
Quaestio 6 : Utrum angelus et anima differant specie
Distinctio 2
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum in exsistentia actuali angeli sit aliqua successio formaliter
Quaestio 2 : Utrum in angelo actualiter exsistente necesse sit ponere aliquid mensurans exsistentiam eius aliud ab ipsa exsistentia
Quaestio 3 : Utrum omnium aeviternorum sit unum aevum
Quaestio 4 : Utrum operatio angeli mensuretur aevo
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum angelus sit in loco
Quaestio 2 : Utrum angelus requirat determinatum locum
Quaestio 3 : Utrum angelus posset simul esse in duobus locis
Quaestio 4 : Utrum duo angeli possunt simul esse in eodem loco
Quaestio 5 : Utrum angelus possit moveri de loco ad locum motu continuo
Quaestio 6 : Utrum angelus possit movere se
Quaestio 7 : Utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio 8 : Utrum angelus possit moveri ab extrema in extremum non pertranseundo medium
Distinctio 3
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum substantia materialis ex se sive ex natura sua sit individua vel singularis
Quaestio 2 : Utrum substantia materialis per aliquid positivum intrinsecum sit de se individua
Quaestio 3 : Utrum substantia materialis per actualem exsistentiam sit individua vel ratio individuandi aliud
Quaestio 4 : Utrum substantia materialis per quantitatem sit individua vel singularis
Quaestio 5 : Utrum substantia materialis sit haec et individua per materiam
Quaestio 6 : Utrum substantia materialis sit individua per aliquam entitatem per se determinantem naturam ad singularitatem
Quaestio 7 : Utrum sit possibile plures angelos esse in eadem specie
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum angelus posset se cognoscere per essentiam suam
Quaestio 2 : Utrum angelus habeat notitiam naturalem distinctam essentiae divinae
Quaestio 3 : Utrum ad hoc quod angelus distincte cognoscat quiditates creatas requiratur quod habeat distinctas rationes cognoscendi eas
Distinctiones 4-5
Quaestio 1 : Utrum inter creationem et beatitudinem angeli boni fuerit aliqua mora
Quaestio 2 : Utrum angelus prius meruerit beatitudinem quam eam acceperit
Distinctio 6
Quaestio 1 : Utrum angelus malus potuerit appetere aequalitatem Dei
Quaestio 2 : Utrum primum peccatum angeli fuerit formaliter superbia
Distinctio 7
Quaestio 1 : Utrum malus angelus neccessario velit male
Distinctio 8
Quaestio 1 : Utrum angelus possit assumere corpus in quo exerceat opera vitae
Distinctio 9
Quaestio 1 : Utrum angelus superior possit illuminare inferiorem
Quaestio 2 : Utrum unus angelus possit intellectualiter loqui alteri
Distinctio 10
Quaestio 1 : Utrum omnes angeli mittantur
Distinctio 11
Quaestio 1 : Utrum angelus custodiens possit effective aliquid causare in intellectu hominis custoditi
Distinctio 13
Quaestio 1 : Utrum lux gignat lumen tamquam propriam speciem sensibilem sui
Distinctio 14
Quaestio 1 : Utrum corpus caeleste sit essentia simplex
Quaestio 2 : Utrum aliquod sit caelum mobile, aliud a caelo stellato
Distinctio 26
Quaestio 1 : Utrum gratia sit in essentia animae vel in potentia
Distinctio 27
Quaestio 1 : Utrum gratia sit virtus
Distinctio 28
Quaestio 1 : Utrum liberum arbitrium hominis sine gratia possit cavere omne peccatum mortale
Distinctio 29
Quaestio 1 : Utrum iustitiam originalem in Adam necesse sit ponere aliquod donum supernaturale
Distinctiones 30-32
Quaestio 1 : Utrum quilibet, secundum legem communem propagatus ab Adam, contrahat peccatum originale
Quaestio 2 : Utrum peccatum originale sit carentia originalis iustitiae
Quaestio 3 : Utrum anima contrahat peccatum originale a carne infecta, concupiscibiliter seminata
Quaestio 4 : Utrum in baptismo remittatur peccatum originale
Distinctio 33
Quaestio 1 : Utrum peccato originali debeatur sola carentia visionis divinae pro poena
Distinctiones 34-37
Quaestio 1 : Utrum peccatum sit a nobis sicut a causa
Quaestio 2 : Utrum peccatum sit per se corruptio boni
Quaestio 3 : Utrum peccatum sit poena peccati
Quaestio 4 : Utrum peccatum possit esse a Deo
Quaestio 5 : Utrum voluntas creata sit totalis causa et immediata respectu sui velle, ita quod Deus respectu illius velle non habeat aliquam efficientiam immediatam, sed tantum mediatam
Distinctio 38
Quaestio 1 : Utrum intentio sit solus actus voluntatis
Distinctio 39
Quaestio 1 : Utrum synderesis sit in voluntate
Quaestio 2 : Utrum conscientia sit in voluntate
Distinctio 40
Quaestio 1 : Utrum omnis actus sit bonus ex fine
Distinctio 41
Quaestio 1 : Utrum aliquis actus noster possit esse indifferens
Distinctio 42
Quaestio 1 : Utrum peccata capitalia distinguantur
Distinctio 43
Quaestio 1 : Utrum voluntas creata possit peccare ex malitia
Distinctio 44
Quaestio 1 : Utrum potentia peccandi sit a Deo
COMMENTARIUS. Titulus questionis sic debet intelligi: An in anim intellectiva sint aliqua que distincte representent Trinitatem, id est, ex quo Trinitas dicit unitatem essentiae, distinctionem personarum et originationem unius personae ab alia, an in anima intellectiva ista tria possint reperiri, scilicet unitas essentie et realis distinctio inter aliqua tria, que repraesentant Patrem, Filium et Spiritum sanctum, et vere sit originatio unius ab alio.
Primo arguit sic: Imago repraesentat illud distincte, etc. quia idea est Dei inquantum est causa, quia idea est ratio aeterna in mente divina, secundum quam aliquid est formabile extra, ut secundum propriam, ut infra patebit, dist. 3, idea ergo ut idea, respicit causabile a Deo; sed Deus non est causa nisi inquantum unus, cum ratio formalis causandi sit tantum voluntas divina, ut patet ex Doctore in 2. d. 2. q. 1. et quodl. 9. 8. imo causare primo convenit Deo ut est hic Deus non ut est in tribus suppositis; si enim illa supposita non essent, adhuc perfectissima ratio causandi esset in eo, ut patet infra dist. 4. q. 2. et in 2. dist. 1. q. 1. Secundum argumentum patet.
Tertium stat in hoc, quia si in mente est imago Trinitatis, ergo est ibi aliquod productum; sed nihil est ibi productum, quia actus secundi non sunt ibi producti, patet, quia actionis non est actio, nec ut subjecti, nec ut termini, ut dicit Aristoteles 5. Physic. text. comm. 10. qui sic ait: Neque in agere et pati est motus, neque motoris aut moti, quoniam motus non habet motum, negue generatio habet geerationem, et universaliter nequte transmutatio transmutationem. Et ibi Commentator: Actio, inquit, et passio non habent motus, eqte motoris et moti, neque e- nerati generantis, et universaliter transmutantis et transmutali, quoniam motus non habet motum, neque transmutatio habet transmutationem universaliter: hec ille; et in textu sequenti dicit Aristoteles expresse quod motus non habet motum, ut subjectum, neque ut transmutando aliquid: vide ibi.
Dico ergo quod actionis non est actio, neque ut termini, quia una actio de genere Actionis non potest esse terminus productus ab alia actione, quia tunc quererem de illa producente si esset producibilis, aut non. Si prime, ergo mediante alia actione, et sic processus in infinitum. Similiter si aliqua actio potest produci, ergo alia actione producitur, etc. et quaero de illa alia, etc. Item actionis non est actio ut subjecti, quia una actio non est subjectum alterius, cum ergo actus secundi, scilicet intellectio et volitio sint formaliter actiones, ergo non sunt productae, quia si esset producte, tunc essent termini actionum, et sic actionis esset actio.
COMMENTARIUS. (a) Hic primo videndum est quid sit ratio imaginis in corporibus. Dicit Doctor quod imago in corporibus dicitur esse representativa totius immediate, sicut si totum corpus esset impressum pulveri, illud repreesentativum derelictum in pulvere diceretur imago illius corporis, quia totum distincte repraesentaret; est ergo imago in corporibus similitudo totius. Et addit, quod etiam requiritur imitatio, quia non sequitur, hoc est simile huic, ergo est imago illius, ut patet de duobus ovis omnino similibus; requiritur ergo imitatio, ita quod illud quod dicitur imago, vere imitetur imaginatum, quae imitatio dicit dependentiam essentialem imaginis ad imaginatum, vel causati ad causam, vel mensurati ad mensuram, vel ut participati ad imparticipatum; nisi enim diceret ordinem et essentialem dependentiam ad imaginatum, non diceretur imago proprie. In imagine ergo Trinitatis creata requiritur, quod talis imago sit similitudo totius Trinitatis, et cum hoc dicat veram imitationem ad totam Trinitatem.
(b) De secundo sciendum, etc. Pro intelligentia hujus litterae nota, quod esse partem alicujus contingit dupliciter. Primo proprie, sicut caput est pars hominis. Secundo improprie, scilicet pro conceptu de aliqua re formato, non complectente totam entitatem rei, sicut conceptus animalis in homine, vel conceptus intellectus possibilis de intellectu absolute, et sicut intellectus possibilis sic conceptus, potest dici pars intellectus, ut intellectus comprehendit agentem et possibilem, quamvis non sit vere pars, sic in Trinitate accipitur ratio partis et ratio totius improprie; non enim Trinitas est quoddam totum proprie constitutum ex partibus, cum in Deo non sit pars, sed in conceptu potest dici pars Trinitatis, et ipsa Trinitas potest dici quoddam totum. Dicit ergo Doctor quod cum conceptus unius personae in intellectu nostro sit partialis respectu conceptus Trinitatis, illa creatura, que ducet nos in cognitionem Trinitatis per modum imaginis repreesentabilis Trinitatem quantum ad illum conceptum, quem intellectus noster potest habere de ea, et dicit per modum imaginis, quia non sequitur: aliquid ducit nos in cognitionem Trinitatis, ergo erit imago Trinitatis. Quia species intelligibilis impressa in in- tellectu Angelico representans Deum sub ratione objecti intelligibilis ducit intellectum Angeli in cognitionem Trinitatis, ut patet a Doctore in 2. d. 3. quest. 9. et tamen non est imago Trinitatis. Et similiter visio Beatorum ducit in cognitionem Trinitatis, et tamen non est imago. Ad hoc ergo ut aliquid dicatur imago, oportet quod ducat nos in cognitionem Trinitatis per modum imaginis, ita quod illud sit repraesentativum unitatis essentie Trinitatis personarum et originationis unius personae ab alia, et hoc semper cum imitatione essentiali ad ipsam Trinitatem quam representat.
COMMENTARIUS. (a) De tertio, scilicet in quibus consistat imago in nobis. Et declarat tria in isto articulo. Primum est de his, quae manifesta sunt in nobis. Secundum, in quibus non consistit imago. Tertium, in quibus consistit.
Primum ibi: Quantum ad primum. Hic ostendit quomodo notum est nobis per experientiam habere actum intelligendi et actum volendi, qui actus sunt aliquo modo in potestate nostra, quando objectum est presens; et si sic, oportet ponere in nobis aliquo modo principia activa et potentias, quibus sumus potentes respectu ipsorum actuum, aliter non essent in potestate nostra, ut supra patuit quest. 7. presentis dist. arguendo contra opinionem Goffredi. Et addit, quod eadem po- tentia sub eadem ratione formali non potest esse principium actus intelligendi et actus volendi, propter oppositos modos principiandi, quia actus volendi causatur per modum libertatis, et actus intelligendi per modum nature, qui modi sunt repugnantes, ut supra vidimus dist. 2. parte 2. experimur ergo in nobis actum intelligendi, et potentiam intellectivam quae est principium actus intelligendi; experimur etiam actum volendi, et potentiam volitivam quae est principium elicitivum actus volendi.
(b) De secundo in isto articulo. Hic Doctor ostendit in quibus non consistit imago. Consistit enim imago in his, quae experimur in nobis; experimur autem duos actus primos, scilicet intellectum et voluntatem, et dicuntur actus primi, quia sunt principia operationis. Experimur etiam in genere duos actus secundos, scilicet actum intelligendi et actum volendi, qui dicuntur actus secundi, quia sunt operationes producte ab actibus primis. Dicit ergo, quod imago Trinitatis non consistit in solis actibus primis, scilicet in intellectu et voluntate; tum cun sint tantum duo, non representarent Trinitatem, sed magis dualitatem; tum quia etsi inter intellectum et voluntatem sit consubstantialitas et realis identitas, ut subtiliter probat Doctor in 2. dist. 16. non tamen inter illas est distinctio realis, quae requiritur in Trinitate, nec ordo originis, quia nec intellectus originatur a voluntate, nec e contra. Nec est imago in solis actibus secundis, puta in actu intelligendi et in actu volendi; tum quia tantum repraesentarent dualitatem; tum quia inter illos non est consubstantialitas, ut patet.
(c) Ex his sequitur tertium. Hic Doctor dicit, quod imago consistit simul in actibus primis et in actibus secundis, id est, quod imago simul compre-. hendit intellectum et voluntatem, actum intelligendi et actum volendi. Et expono istam litteram. Cum dicit: Anima habet in se aliquam perfectionem, secundum quam formaliter est actus primus respectu notitie genite, quia habet in se formaliter intellectum, qui dicitur actus primus sive principium notitie genite, et habet in se aliam perfectionem secundum quam recipit formaliter notitiam genitam, et illa perfectio est intellectus possibilis, secundum quem anima recipit notitiam genitam, quia intellectus possibilis est ratio formalis recipiendi illam.
Si dicatur, quod intellectus possibilis est actus primus, sive principium productivum notitiae genitae, ut videtur innuere Doctor 15. q. quodlib.
Dico tunc, quod intellectus possibilis potest dupliciter considerari. Uno modo in ratione principii activi, et sic dicitur actus primus respectu notitiae genite. Alio modo in ratione receptivi, et sic est id secundum quod anima intellectiva recipit notitiam genitam. Sequitur: Et habet in se aliam perfectionem, secundum quam recipit formaliter volitionem. Voluntas enim potest dupliciter considerari. Uno modo in ratione principii activi, et sic est actus primus respectu volitionis. Alio modo in ratione principii receptivi, et sic est id secundum quod anima recipit volitionem. Voluntas enim est ratio formalis recipiendi volitionem. Sequitur:
Iste tres perfectiones dicuntur memoria, intelligentia et voluntas. Accipit hic memoriam pro principio productivo totali respectu notitia genitae, et talis memoria includit intellectum et objectum presens, vel in se vel in aliquo representativo. Comprehendit etiamsub memoria perfecta voluntatem, quae est principium productivum actus volendi. Intelligentia accipitur hic pro intellectu ut informato actu intelligendi, et voluntas acci- pitur pro voluntate ut informata actu volendi, ita quod per memoriam repreesentatur Pater in quo est perfectissima fecunditas respectu Filii et Spiritus sancti; per intelligentiam representatur Filius qui producitur ut notitia genita, et per voluntatem repraesentatur Spiritus sanctus, qui producit per modum amoris, Sequitur:
Anima igitur inquantum habens actum primum totalem respectu intellectionis, scilicet anima vel aliquid anime, et objectum sibi presens in ratione intelligibilis dicitur memoria, id est, quod ipsa anima, ut est intellectus habens objectum praesens, dicitur memoria. Sequitur: Et hoc memoria perfecta, includendo tam intellectum quam illud quo objectum est sibi presens, id est, quod tunc est memoria perfecta, quando includit intellectum ut actum primum respectu notitie genite, et ut includit objectum vel in se presens, sive ut includit id quo objectum est prcesens, puta speciem intelligibilem, per quam objectum est presens in ratione intelligibilis, et hoc totum vocatur memoria perfecta, que attribuitur Patri. Sequitur:
Ipsa eadem anima, inquantum recipit notitiam genitam dicitur intelligentia, et intelligentia perfecta ut est sub illa notitia genita, non enim vult Doctor quod secunda pars imaginis sit notitia genita, quia illa non dicit consubstantialitatem cum anima cum realiter distinguatur; sed vult quod anima, ut est habens intellectum informatum notitia genita, sit secunda pars imaginis, id est, quod intellectus ut informatus notitia genita est secunda pars imaginis, quia dicit consubstantialitatem cum anima saltem ratione intellectus. Sequitur: Voluntas etiam dicitur perfecta, inquantum est sub illo actu volendi, non enim Doctor vult quod actus volendi sive amor productus sit ter- tia pars imaginis, cum non dicat aliquam consubstantialitatem cum anima, quia realiter distinguitur ab ipsa, sed vult quod ipsa voluntas ut informata actu volendi, sive amore sit tertia pars imaginis, quia ratione voluntatis dicit consubstantialitatem. Sequitur: Accipiendo igitur ista tria ex parte anime, ut sunt sub predictis actibus suis, etc.
Pro intelligentia hujus litterae, nota quod si accipiatur memoria productiva pro intellectu agente (qui tunc dicitur esse sub actu suo, ut habet praesentiam objecti in se vel in specie, nam objectum dicitur actus, quia pars memoriae et intellectus possibilis sit virtus tantum receptiva) tunc sunt tres entitates, que sunt una res realiter, scilicet intellectus agens, possibilis, et voluntas, et sic ibi vera consubstantialitas. Sed si possibilis pertinet proprie ad memoriam productivam, ut supra dixi, non esset forte inconveniens ipsum secundum unam realitem esse proluctivum, et secundum aliam receptivum, et hoc modo diceretur memoria vel pars memoriae ut productivus, et intelligentia ut productiva intellectus, et realitas receptivus. Et similiter voluntas diceretur parens ut productiva, et ut receptiva diceretur voluntas ut habens actum volendi, et sic voluntas et intellectus ut productiva complent perfectam rationem parentis, ut patet a Doctore, et sic realitas productiva intellectus et realitas receptiva (ponendo ibi aliqualem distinctionem), et similiter voluntas sunt una res realiter cum anima; et realitas intellectus productiva dicitur esse sub actu quando habet objectum praesens in se, vel in aliquo alio ut partem memoriae, quia tunc dicitur esse in potentia propinqua, et realitas receptiva dicitur esse sub actu suo inquantum habet actualem intellectionem. Et similiter voluntas ut productiva dicitur esse sub actu, quando est in potentia propinqua ad volendum, quod tunc contingit quando habet omnia requisita ad actum volendi, et dicitur ut receptiva sub actu, quando actu habet in se amorem objecti. Si etiam dicatur, quod in intellectu possibili non sunt istae duae realitates, tunc debemus dicere quod realitas intellectus possibilis ut productiva habens objectum praesens, representat Patrem. Secundo eadem realitas intellectus possibilis ut habens in se formaliter intelligentiam actualem objecti, repraesentat Filium, idem dico de voluntate.
Quando ergo dicit Doctor: Iste tres realitates ut sub actibus suis, etc. Secundum istum tertium modum, prima realitas est intellectus possibilis ut pars memorie productive, et voluntas ut principium productivum; secunda est idem intellectus ut habens actualem intellectionem; tertia est eadem voluntas ut habens actualem amorem. Est ergo consubstantialitas, quia istae entitates, que sunt simpliciter una res, realiter habent in se notitiam et amorem; sic paternitas,et filiatio, et spiratio passiva in divinis sunt eadem essentialiter, quia tantum est una essentia fundans in se, et identificans sibi realiter illa. In imagine vero nostra est tantum similitudo quoad hoc, quia una essentia animae, ut includens tres realitates modo predicto, est eadem respectu notitie et amoris, etc.
(d) Sed hic occurrunt duo dubia. Nunc Doctor contra superius dicta innuit duas difficultates. Prima est de voluntate, que est actus primus volitionis, quia non pertinet ad primam partem imaginis, quia non est memoria, nec pertinet ad memoriam; nec ad secundam partem, quia non est notitia genita; nec ad tertiam, quia non est amor productus, ergo in anima non est assignanda perfecta ratio imaginis.
Secunda difficultas est in hoc, quia prima persona in divinis originat secundam, et prima et secunda originant tertiam; sed certum est quod tertia pars imaginis nostrae non originatur simul a prima et secunda, ut patet.
Respondet Doctor ad primum, quod accipiendo primam partem imaginis, sicut accipit Augustinus 9. de Trinit. cap. 4. et deinceps mens, notitia et amor; per mentem intelligit actum primum perfectum respectu utriusque actus secundi, et hoc modo mens habet rationem perfecte parentis. Similiter accipiendo primam partem imaginis, ut accipit Augustinus 10. de Trinit. cap. 10. et deinceps memoria, intelligentia et voluntas; accipit ibi memoriam pro actu primo perfecto respectu utriusque actus secundi, qui dit perfectam fecunditatem, et patet littera.
Et quod dicit ibi contra Henricum quodlib. 6. quest. 2. qui videtur dicere quod Pater non habeat ex se fecunditatem ad spirandum, sed eam habeat quodammodo sibi derelictam ex productione Filii. Contra hoc arguit Doctor, licet in simili hanc positionem prius reprobaverit, supra dist. 1. q. 2.tamen hic specialiter hoc reprobat, et improbatio clara est.
(e) Ad secundum dico. Dicit Doctor quod etsi in nobis sit imago Trinitatis quantum ad hoc, quod est repraesentativa unitatis essentie, distinctionis personarum et originationis, non tamen in nobis est sic imago, ut sit secundum omnia representativa; sufficit onim quod sit representativa. Trinitatis et unitatis, que requirunt consubstantialitatem, distinctionem et originem, licet non sit repraesentativa secundum omnem modum, quia tertia persona in divinis est vere producta a prima et secunda persona, sed in imagine nostra, tertia pars imaginis non est simul producta a prima et secunda, ut patet, et rationem hujus assignat, que stat in duobus dictis.
Primum est: Filius potest producere Spiritum sanctum, quia in productione Filii communicatur a Patre tota fecundi- tas, sive tota ratio formalis producendi Spiritum sanctum,ut infra patebit dist.10. et ideo Filius vere producit Spiritum sanctum.
Secundum est: Memoria in nobis, que est intellectus cum praesentia objecti, producendo notitiam non communicant sibi rationem formalem producendi amorem, quia tunc talis notitia que est accidens, esset formaliter voluntas, que voluntas est ratio formalis producendi amorem, et patet littera. Et similiter si poneretur notitia genita aliquo modo productiva tertie partis imaginis, non esset productiva nisi per modum naturee, quia non esset formaliter voluntas, nec haberet in se formaliter voluntatem, et tamen tertia pars imaginis non producitur per modum nature, sicut nec Spiritus sanctus, sed producitur per modum voluntatis.
(f) Est tamen hic aliquis ordo inter secundam partem imaginis, et tertiam, quia tertia presupponit secundam naturaliter, licet non sit ab ea, saltem ut a causa totali, licet forte possit esse ab ea, ut a causa partiali secundum illam opinionem positam a Doctore in 2. dist. 25. et patet littera.
(g) Ulterius in speciali. Ista littera est satis clara, stat in tribus dictis fundatis super dictis Augustini, ut patet in littera. Primum est, quod in anima potest esse imago, imperfecte tamen, quando intelligit inferiora et amat illa. Secundum est, quod in anima potest esse imago perfectior, quando habet intelligentiam sui et diligit se. Tertium est, quod in anima tunc est perfectissima imago quando, actu intelligit Trinitatem, et actu amat, quia tunc non tantum est ibi imago Trinitatis, sed etiam similitudo, quia actus intelligendi est similitudo objecti.
(h) Ad primum argumentum principale. Respondet, quod quaelibet essentia creata, inquantum haec essentia producta secundum talem ideam, non repreesentat Deum sub ratione trini, sed sub ratione unius, quia non causatur, nec ideatur a Deo sub ratione trini, sed sub ratione unius, sed tantum aliqua natura ratione essentie suae et multorum concurrentium in ea tanquam unum aggregatum, potest esse representativum Trinitatis et eorum que comprehenduntur in Trinitate, tale quid est mens accepta in se et cum operibus suis, quia ibi est unitas, et distinctio, et ordo originis, tale autem etiam quantum ad talem concursum nihil est, quod sit inferius mente, sicut patuit in parte sensitiva.
(i) Sed cum arguitur, quod si ibi esset imago. Respondet ista concurrentia in mente valent credenti Trinitatem ad perscrutandum et persuadendum quomodo possit esse. Sed hoc clarius, vide in quodlib. q. 14. quia imago dicit relationem ad imaginatum, cognoscere ergo menlem sub ratione imaginis est cognoscere relationem imaginis ad imaginatum; sed relatio cognosci non potest, nisi termino precognito, oportet ergo prius cognoscere Trinitatem, sed hoc vide ibi, et multa alia que faciunt ad propositum.
(j) Ad tertium dico, quod actus secundi sunt producti. Responsio stat in hoc: intellectio, volitio, visio, auditio, et sic de omnibus aliis actibus aliarum potentiarum, licet sint qualitates absolute, ut probat Doctor q. 13. quodlib. et vere sint producta per actionem intellectus et objecti, et nullo modo dicantur actiones de genere Actionis, quia ille tantum sunt entia respectiva, tamen quoad aliquas conditiones, que conveniunt actioni de genere Actionis, possunt dici actiones sive actus secundi.
Prima conditio actionis est, quod ces- sante agente non habet esse permanens, sed tantum habet esse quantum agens continuat actionem. Secunda est, quod actio necessario est alicujus, vel ut producti vel ut objecti. Tertia, quod actio propriissime est ad formam divisibilem, cujus una pars acquiritur post aliam. Intellectio, volitio, ete. dicuntur actus secundi sive actiones, licet sint qualitates absolute quoad secundas primas conditiones, quia tamdiu habent esse quamdiu potentie continuant illa. Secundo terminantur de necessitate ad objectum. Lumen vero, quia non est alterius a se, vel ut termini producti, vel ut objecti, circa quod non dicitur actus secundus sive actio, imo nec intellectio, nec visio, nec lumen acquiruntur actione proprie dicta, que terminatur ad formam, cujus una pars nata est acquiri post aliam.
(k) Ad aliam probationem, cum dicitur quod actus talis est generativus habitus, est facilis responsio, quia esse generativum ut actio, nihil aliud est nisi actionem ipsam, que est relatio de genere Actionis terminari ad productum, esse vero principium formale productivum, est habere in se virtutem producendi. In proposito intellectio producit habitum secundo modo, id est, ut est quedam ratio for malis absolute producendi, et non primo modo, supple ut sit actio de genere Actionis, quia ut supra patuit est ens absolutum, et nullo modo actio de genere Actionis,' imo primo modo non est producere, quia ut sic, est tantum quedam relatio et via ad prod uctum.
Quia tamen haec littera videtur aliqualiter obscura, ipsam declaro. Cum dicit: Actio de genere Actionis non potest esse ejusdem rationis, nisi termini sint ejusdem rationis, patet, quia due calefactiones dicuntur esse ejusdem rationis, quia calores terminantes sunt ejusdem rationis .Se- quitur: Ergo si actus generaret habitum, etc. Vult dicere,si unus actus intelligendi sit generativus habitus ut actio de genere Actionis, sequeretur quod alius actus intelligendi ejusdem rationis esset generativus habitus; hoc tamen patet esse falsum, quia aliquis actus intelligendi ejusdem rationis non est generativus habitus, ut patet; non enim una intellectio remissa est generativa habitus, ut patet, cum habitus generetur ex frequentatis actibus, vel ex uno valde intenso et perfecto. Si ergo actus intelligendi est generativus habitus, non est generativus ut est actio de genere Actionis, sed ut est quedam forma absoluta. Sequitur: Tunc dico breviter, quod actus est generativus habitus sicut forma aliqua, supple absoluta, est causa vel ratio causandi aliam formam; non est autem talis actus gignitivus ut actio de genere Actionis, tali enim actione de genere Actionis gignitur tam actus quam proprius habitus terminativus talis actionis, eo modo quo dicimus producens productione producit, vel agens actione agit, ut supra declaravi. Sequitur: Et ad significandum gignitionem talem, que est actio de genere Actionis, dicimus potentiam elicere actum intelligendi, id est, quod nomine actionis utimur elicitione, sicut enim dicimus agens actione agit, ita dicimus, quod potentia eliciens actum, elicitione elicit, ita quod tam actio quam elicitio in re idem important, sed differunt nomine vel ratione.
On this page