Text List

Quaestio 1

COMMENTARIUS (a) Respondeo,quod propositio est vera. Respondet Doctor, et primo declarat quid sit propositio affirmativa vera, dicens quod illa propositio affirmativa est vera quando terminus subjectus, quod primo significat hoc primo ponit in propositione, et quando predicatum est idem subjecto ; semper enim in propositione affirmativa vera intelligitur praedicatum esse idem subjecto, saltem aliqua identitate, vel essentiali, vel formali, vel reali, vel saltem sic intelligitur esse idem quando predicatum sic convenit subjecto, quod supponit pro eo, vel quod habeat aliquam identitatem, saltem unionis vere in ratione qua predicatur. Secundo declarat quomodo ista propositio : Deus est Pater, etc. sit vera, quia terminus subjectus, scilicet Deus, quod primo significat hoc primo ponit in oratione, significat enim Deitatem, et sic illud significatum primo ponit in oratione et additur praedicatum, cujus significatum est vere idem significato subjecti, quia tres persone sunt realiter et essentialiter idem Deitati ; Deitas enim est communis tribus personis per veram identitatem realem et essentialem.

(b) Verum est tamen quod in ejus conversa. Licet hec littera ponatur extra textum Doctoris, tamen verum est quod ista praedicatio : Pater est Deus, est formalior, et magis per se, quam ista : Deus est Pater ; sicut etiam ista est formalior, homo est animal, quam ista : animal est homo.

(e) Sed numquid eadem est veritas, etc. Dicit quod licet in re sit eadem veritas propter veram identitatem realem, tamen logice loquendo una predicatio multum differt ab alia. Nam cum dico : Deus est Pater, etc. hec est praedicatio formalis. Cum vero dico : Deitas est Pater, est predicatio per identitatem, sive identica, de qua infra patebit dist. 5. quest. 1. In re tamen est eadem, quia Deus et Deitas tantum nomine, vel tantum ratione differunt, ut supra patuit dist. 2 part. 2. questio 1. et infra patebit dist. 8. quest. penult.

Et nota pro intelligentia hujus litterae, quod in praedicatione formali semper praedicatum convenit formaliter subjecto, id est, quod quando predicatum convenit subjecto per quamdam inhesionem, sive per modum forme informantis, sive inhaerentis, et hoc vel essentialiter vel denominative. Essentialiter ut homo est animal. Denominative, ut homo est albus; semper enim concretum, sive substantiale, sive accidentale ut sic,natum est praedicari formaliter, ut infra declarabo dist. seq. Praedicari vero identice nihil aliud est, nisi predicatum esse realiter idem cum suo subjecto, et non per modum forme sive inhesionis, et maxime propter infinitatem utriusque extremi,vel saltem alterius, quia quando unum extremum est forma- liter infinitum propter sui infinitatem et simplicitatem, identificat sibi realiter omne quod convenit illi.Si ergo predicatum non est natum praedicari formaliter, scilicet per inherentiam, saltem in modo praedicandi, si predicatur de infinito intensive, praedicatur tantum per identitatem sive identice, sicut hec : Deitas est Pater et Filius, etc. est tantum preedicatio identica, et sic patet littera.

(d) Sed pro quo supponit Deus, intelligendo istam esse veram, qasi predicatione formali.

Respondet Doctor per aliqua dicta. Primum, quod unicuique quo correspondet proprium quod, vel quis, et hoc adequate, licet alicui quo, possint correspondere plura quod, non tamen adaequate, patet, quia humanitas est quo respectu cujuscumque suppositi hominis. He enim sunt vere : Hic homo est humanitate hic homo, et similiter : Ille homo est humanitate homo. Sed proprium adequatum quod humanitatis in communi est homo in communi, et proprium adequatum, quod hujus humanitatis est hic homo; sicut ergo Deitas est de se hec, ideo proprium et adaequatum quod est hic Deus, et sic hic Deus est hac Deitate Deus. Et in hoc quod dico, hic Deus, non intelligo aliquod incommunicabile, imo simpliciter est communicabile tribus suppositis ; proprium ergo et adaequatum quod Deitatis est hic Deus, non includendo aliquem conceptum personae, et ut sic, ista est vera : Deus est Pater, Filius et Spiritus sanctus, ut nullum simpliciter concernit suppositum.

Et addit Doctor quod forte ista est vera : Deus creat, accipiendo ly Deum ut est adequatum quod Deitatis,et ut non includit conceptum alicujus incommunicabilis. Et quod dicit hic de colore, cum dicitur : hic color disgregat, quod ly color supponit pro primo significato suo, puta pro hoc colore existente, non autem pro colore existente in superficie, quia videtur dicere quod si hic color esset separatus a superficie, adhuc hoc praedicatum. quod est disgreare, conveniret sibi ita quod posse vere disgregare ; hoc non debet sic absolute intelligi, nam si color per possibile vel impossibile, esset separatus ab omni superficie, non posset immutare sensum, ut expresse patet a Doctore in 4. dist 12. quest. 2. Dico ergo, 'quod si color esset separatus a quantitate, adhuc esset vere immutativus sensus, non tamen potentia propinqua, quia ut sic, actu non potest immutare, sed bene potentia remota, quia ratio formalis immutandi non est a quantitate, sed ab ipso colore singulari existente, non est tamen immutatiVus actu nisi ut existens in debita quantitate; requiritur ergo quantitas, non ut aliquid pertinens ad rationem immutandi sensum, sed tantum dispositio requisita, vide Doctorem in 4. ubi supra.

Sed posset dubitari, an hic Deus, ut non includit conceptum alicujus incommunicabilis, possit generare Filium, sicut conceditur ipsum posse creare, et gubernare, et conservare mundum ?

Dico quod non, et ratio est quia inter generans et genitum semper estrealis distinctio. Si ergo hic Deus, ut non includit conceptum persone possit generare Deum, tunc hic Deus generans realiter distingueretur a Deo genito; et cum hic Deus ut sic, tantum dicat Deitatem, sequeretur quod Deitas realiter distingueretur a se ipsa. Et ideo necesse est hunc Deum supponere pro aliquo supposito, cum dicimus: hic Deus g2nerat, sed non est simile, quando dicimus quod hic Deus ( ut non supponit pro aliquo supposito) creat mundum, quia ut sic includit omnia necessaria ad creationem ; est enim ens infi- nittm actualissime existens per se, licet non sit incommunicabile, non enim actio de necessitate praesupponit suppositum, ut supra declaravi.

Et addit Doctor quod ratio incommunicabilitatis non est ratio agendi sive creandi. Sed haec ratio non videtur sufficere, quia diceretur quod etsi non sit ratio formalis agendi, est tamen conditio agentis necessario requisita ad agendum, sicut etiam ipse dicit quod singularitas non est ratio formalis agendi, sed tantum conditio agentis, ut supra patuit dist. 3. quest. 6.

Dico, quod non est simile de ratione suppositi et ratione singularitatis, quia singularitas est conditio simpliciter necessaria respectu actionis, quia natura nunquam potest esse ratio formalis agendi, nisi realiter existat in aliquo singulari, ut exposui supra dist.3. quest. 6. Non est autem simpliciter necesse ad hoc, ut sit ratio formalis agendi et propinqua, quod actu existat in aliquo supposito, nam calor separatus a substantia esset vere ratio formalis calefaciendi, et proxima etiam, tamen non includit cationem suppositi.

Si dicatur, si ratio suppositi non esset simpliciter necessaria ad actionem; ergo Deitas, vel memoria fecunda ut non includit rationem suppositi, poterit esse ratio formalis generandi filium et propinqua. Dico primo, quod ratio suppositi est necessaria non simpliciter propter generationem, sed propter distinctionem realem producentis et producti, quia enim getteratio requirit extrema tealiter distincta, ideo in divinis necesse est ponere rationem suppositi respectu generantis, et si generatio per possibile, vel impossibile posset esse in divinis sine reali distinctione generantis et geniti, non esset inconveniens dicere memoriam fecundam esse simpliciter rationem formalem generandi proximam et optime dispositam, ut patet ex dictis Doctoris infra dist. T. et in quodlib. quest. 3. Et vide expositionem, quam supra fecl dist. f.

(e) Ad primum argumentum in oppositum. Respondetur quod ista : nullus Deus est Pater, etc. non est contradictoria huic : Deus est Pater, etc. si precise fiat distributio pro personis, quia tunc non negatur quod primo affirmatur in affirmativa ; nam in affirmativa affirmatuir, tres personas dici tantum de Deo, ut ly Deus non includit aliquam rationem incommunicabilitatis, sive ut tantum supponit pro Deo precise et non pro aliquo supposito, sed in ista, quando dicitur : nullus Deus est Pater, etc. accipitur ly Deus, ut supponit pro suppositis. Si vero acciperetur Deus, ut non includit aliquod suppositum, hec est falsa : nullus Deus est Pater, Filius et Spiritus sanc tus.

Secunda ratio cum sua responsione clara est in littera, licet responsio sit extra textum Doctoris.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1