Text List

Quaestio 1

COMMENTARIUS. (a) Respondeo ad questionem quod non genuit alium Deum. Sensus hujus littere est, quod cuilibet entitati abstractive sumptee, et maxime ultimate abstractae, de qua infra patebit dist. 5. quest. 1. correspondet aliquod ens, scilicet concretum, quod est tale tali entitate ut humanitati correspondet homo, qui dicitur primo homo humanitate, et humanitas est seipsa talis, accipiendo se ipsum tale formaliter, et sic Deitati correspondet primo ipse Deus; cum ergo Deitas sit ex se, sive ex sua ratione formali haec, quia nullo modo contrahibilis per aliquam hecceitatem, ut infra patebit dist. 5. q. 2. et in quodlib. sequitur quod ipse Deus erit primo hic, sicut dicimus quod hic homo est hac humanitate homo, et homo in communi est homo humanitate in communi. Sequitur in littera : Illi autem, quod est de se hoc. Sensus hujus littere est : Omne ens quod de se est hoc, id est, ex natura sua sive ex sua ratione formali intrinseca est hoc, est simpliciter multiplicabile in plura. Sed Deitas est de se haec; ergo Deus adequate correspondens Deitati est de se hic, ergo repugnat ei alietas, sicut enim est impossibile esse plures Deitates, ita est impossibile esse plures Deos. Realiter ergo loquendo haec est falsa : Deus genuit alium Deum, quia in re importatur alietas Deitatis.

(b) Quantum ad Logicam dico, quod hec tria differunt. Et expono ista tria singillatim. Nam quando dicitur, Socrates est alius ab homine, ly homo stat confuse, distributive, mobiliter, quia isti termini, alius, aliud, non idem, et hujusmodi, ratione negationis inclusae confundunt terminum sequentem (si est capax confusionis) confuse, distributive, mobiliter, quia licet descendere sub illo copulative, ut patet in ista : Socrates est alius ab asino, et isti sunt omnes asini; ergo est alius ab isto asino et ab isto, etc. Sensus enim est: Socrates est alius ab asino, id est, Socrates non est asinus, ideo ista est falsa: Socrates est alius ab homine, quia esset alius a se ipso, nam si est alius ab homine, statim sequitur quod non sit homo.

(c) Unde nota quod licet ratio formalis alietatis, etc. Pro intelligentia hujus littere dico, quod de rigore sermonis in ista : Socrates est humanitate alius a Brunello, ratio formalis illius alietatis stat universaliter, id est, confundit universaliter, quia sensus est, quod Socrates in nullo individuo humanitatis convenit cum Brunello, quia humanitas est ratio convenientiae eorum tantum, quae sunt individua humanitatis, unde Socrates humanitate est idem Platoni. Sed humanitas, que est ratio differentie, quae affirmatur de individuis humanitatis, non stat, nec distributive mobiliter, quia tunc sequeretur quod Socrates esset alius a Brunello hac humanitate, et sic de aliis, et sic es-' set alius a Brunello humanitate Platonis, quod est falsum. Nec stat determinate, quia non licet descendere disjunctive, loquendo generaliter, quia de rigore sermonis hec est falsa : Socrates est alius a Platone, ergo hac humanitate est alius a Platone, non sequitur, quia ipsa non est ratio differentie, et sic patet littera.

(d) In tertia cum dicitur, etc. et distin- gui ipsis extremis, sicut in ista : Socrates est alius in humanitate a Joanne; ista autem est falsa : Socrates est alius in humanitate a Joanne, extrema sunt : Socrates et Joannes, et determinabile per alietatem humanitatis, quee notatur distingui in Socrate et Joanne, et sic ista est vera: Socrates est alius in humanitate a Brunello, quia tunc notaretur humanitas distingui in Socrate et Brunello, et esse communis eis, quod est manifeste falsum, et patet littera.

(e) Ad propositum igitur quam istarum trium, etc. Hec est falsa : Filius est alius Deus Deitate a Patre, quia tunc notaretur, quod Deitas esset ratio formalis distinguendi Filium a Patre, quod est falsum, est enim ratio formalis convenientiae personarum ad invicem. Sequitur : Sed significat tertium, etc. Sensus hujus litterae est cum dicitur : Filius genitus est alius Deus a Patre generante; ly alius ponit suum significatum, scilicet alietatem circa per se significatum extremorum, quae sunt Filius genitus et Pater generans, denotans unum esse ab alio sive distingui ab alio ; etiam ly alius ponit suum significatum, scilicet alietatem circa significatum determinabilis, scilicet Deus, denotans ipsum Deum esse communem utrique extremo, scilicet Filio et Patri, et distingui in eis, ita quod Deus in Filio sit alius a Deo in Patre, quod est falsum. Et sic ista propositio est falsa : Filius genitus est alius in Deitate a Patre generante, vel Filius genitus est alius Deus a Patre.

COMMENTARIUS. (a) Ad primum argumentum. Respondet Doctor concedendo antecedens, quia termini,etc. id est,quod terminus concretus in suppositione personali potest supponere pro suppositis. Sicut in ista, homo currit, ly homo supponit personaliter, quia talia sunt subjecta, qualia permittunt eorum praedicata, nam hoc predicatum currere tantum verificatur de suppositis, et per consequens supposita hominis non extraneantur huic praedicato. Si vero dicatur, homo est species, ly homo non. potest supponere pro suppositis, quia species tantum nata est verificari de homine in communi et non de aliquo supposito hominis, ideo supposita hominis respectu hujus predicati extraneantur ; modo in proposito cum dicimus : Deus genuit Deum, ly Deus stat personaliter, quia hoc praedicatum enerare non verificatur nisi de supposito. Non enim poterit verificari de Deitate, quia Deitas, nec generat, nec generatur, ut infra patebit d. 5. q. 1. Sed non sequitur modo: Deus genuit Deum, id est, Deus Pater genuit Deum Filium; ergo genuit se Deum aut alium Deum. Patet quod nec se Deum, nec alium Deum ; non alium Deum, quia alietas notat suum determinabile, puta Deitatem distingui in extremis, quod non significatur in antecedente, in quo dicitur, Deus genuit Deum. Sequitur:

(b) Unde sicut propositio est falsa ubi alietas additur determinabili, quod non est commune suis extremis. Sicut haec est falsa : Franciscus est alius homo a Brunello, sive est alius in humanitate a Brunello, ut supra patuit. Similiter heec est falsa : Sol est alius mus, quia tunc notaretur, quod natura muris esset divisa in Solem et in murem, sicut cum dico Joannes est alius homo, denotatur quod homo distinguitur, nec enim conceditur quod Joannes sit alius asinus, quia tunc natura asini conveniret Joanni; sic in proposito cum dicitur: Sol est alius mus, sequitur quod natura muris convenit Soli, et sic Sol esset unus mus distinctus ab alio mure. Si ergo Sol generat murem, igitur se murem aut alium murem ? sed alium, qui est mus. Ita in proposito, propositio est falsa, in qua alietas additur determinabili, quod non distinguitur in extremis. Sic hec est falsa: Pater in Deitate est alus a Filio, et ideo non sequitur, Deus Pater genuit Deum, aut igitur se Deum aut alium Deum, sed sequitur quod genuit alium, qui est Deus, sicut exponit Magister in littera. Sequitur:

(c) Quod si probetur illa consequentia sic, omne namque, scilicet ens, aut diversum, aut idem, et secundum aliam litteram : Omne enim ens aut diversum, aut idem, et ponit ibi differentiam inter diversum et differens, vide ibi. Respon- det Doctor, et responsio clara est, et concedit quod Deus genuit eumdem Deum, quia Filium qui est idem Deus; sed non sequitur, ergo genuit se Deum, quia pronomen reciprocum, cujusmodi est ly se, denotat actum terminari ad idem suppositum, a quo procedit ille actus; patet quia cum dico, Franciscus diligit se, denotatur quod dilectio, que egreditur a Francisco, terminetur ad eumdem Franciscum. Sic in proposito, si ista essent vere reciproca, Deus Pater genuit se Deum, denotaretur quod generatio ipsa egrederetur a supposito Patris, et terminaretur ad illud suppositum, et sic idem suppositum generaret se ipsum, quod est impossibile. Ideo non sequitur: Deus Pater genuit eumdem Deum; ergo se Deum, quia antecedens non est reciprocum, notatur enim generatio egredi a supposito Patris, et terminari ad suppositum Filii, qui est idem Deus cum Patre. Et hoc est, quod dicit, et commititur fallacia consequentis, et figure dictionis.

De fallacia consequentis patet, quia arguitur a propositione consequentis ad positionem antecedentis, nam cum dicitur : Deus genuit eumdem Deum; ergo se Deum non sequitur, quia antecedens in plus habet, quia bene sequitur, Deus genuit se Deum, ergo genuit eumdem Deum, non tamen e converso, sicut si argueretur : homo currit, ergo animal currit, bene sequitur, quia arguitur a positione antecedentis ad positionem consequentis, sive a minus universali ad magis universale, sed e converso non sequitur : animal currit, ergo homo currit; arguitur enim a positione consequentis, sive a positione magis communis ad positionem minus communis sive antecedentis. Similiter committitur fallacia figure dictionis, que potest contingere dupliciter, quia in antecedente supponit Deus pro Filio, et in consequente pro Patre, scilicet dicendo : Deus genuit eumdem Deum; ergo se Deum vel alium Deum, ly se Deum supponit pro Patre, et ly alium Deum supponit pro alio a Deitate Patris. Secundo ex quadam similitudine, quia cum dicitur, Deus genuit eumdem Deum; ergo se Deum vel alium Deum, non sequitur, quia propter similitudinem persone generantis ad personam genitam in Deitate, quia idem Deus dicitur de utraque, velle modo concludere hoc de ipso Deo, vel tantum de una persona, committitur fallacia figurae dictionis, nam ly se Deum stat pro Patre, et ly alium Deum stat pro alio in Deitate, et sic committitur fallacia figure dictionis.

(d) Ad secundum. Respondet quod ista argumentatio reducenda est ad duos syllogismos, qui patent in littera ; et dicit, quod in isto syllogismo, generans distinguitur a genito, etc.

Et nota, quod medium accipitur hic pro subjecto minoris, et licet generans et genitum sint idem ipsi absolute et essentialiter, quia generans est essentialiter Deus, et genitum est essentialiter idem Deus, tamen Deus extraneatur utrique extremo, ut unum extremum distinguitur realiter ab altero ; concludere ergo distinctionem realem vel essentialem Dei a genito propter distinctionem generantis et geniti, quibus, ut sic Deus extraneatur, est facere fallaciam accidentis. Unde fit fallacia accidentis nisi major extremitas, scilicet genitum dicatur de medio, scilicet de minori extremitate in conclusione secundum illam rationem secundum quam medium, scilicet Deus, dicatur de extremis, scilicet generante et genito ; dicitur autem Deus de eis, ut est idem essentialiter et realiter illis. In conclusione vero genitum dicitur de Deo, ut aliud ab ipso. Et accipitur hic medium pro illo, in quo conveniunt duo extrema, et non accipitur hic proprie pro medio syllogismi. Similiter dico, quod in alio syllogismo committitur fallacia accidentis, quando arguitur sic : genitum est Deus ; Deus distinguitur a ge nito, ergo Deus distinguitur a Deo, quia genitum est Deus, et Deus generans est Deus, et sic Deus extraneatur generanti Deo et Deo genito, ut generans distinguitur a genito, ut supra patuit. Sicut lac est dulce et album, tamen extraneatur utrique, ut album distinguitur a dulci.

(e) Ad tertium. Respondet concedendo, quod Deus genuit alium, et negat quod alium Deum vel alium non Deum, nec ista contradicunt. Nam loquendo de contradictoriis complexis, ista contradicunt : Deus genuit alium Deum, Deus non genuit alium Deum, ista sesecunda est vera, et prima falsa. Istae autem non contradicunt : Deus genuit alium Deum, et Deus genuit alium non Deum .

(f) Et si arguitur in contradictoriis incomplexis, etc. Pro intelligentia hujus littere nota, quod contradictoria complexa sunt propositiones, et contradictoria complexa sunt termini. Exemplum primi: Omnis homo est animal, aliquis homo non est animal. Exemplum secundi : Homo aut est animal, aut non animal. Et aliquando in una propositione erunt praedicata complexa, ut homo, aut est animal rationale, aut non animal rationale ; contradictoria ergo omnino incomplexa dicuntur de quolibet, ita quod alterum necessario inest. Et sic in proposito: Deus genuit aut alium, aut non alium, dico quod alium. Similiter Deus genuit aut Deum, aut non Deum ; dico quod Deum, et sic alte- rum contradictoriorum verificatur de Deo. Si vero unum illorum determinetur per alterum alterius contradictionis, tunc non verificatur. Exemplum primae contradictionis, alium non alium. Exemplum secunde : Deum non Deum. Si modo alius determinetur per Dewm vel non Deum, vel e contra, ita quod Deus determinetur per alium vel non alium, non contradicunt. Exemplum primi : Deus genuit ; ergo alium vel non alium, ergo vel alium Deum vel alium non Deum. Exemplum secundi : Deus genuit ; ergo Deum, vel non Deum, ergo genuit alium Deum, vel alium Deum, vel non alium Deum.

Dico, quod nec hoc, nec illud, et hoc si alium Deum, vel alium non Deum accipiantur in sensu composito, quia sensus est, quod genuit vel aliud in Deitate, vel aliam personam non Deum. Ista bene contradicunt : aut genuit alium Deum, aut non genuit alium Deum. Et secunda est vera, et est contradictio in complexis. Si vero accipiantur in sensu diviso, tunc contradicunt, et est sensus: aut genuit alium Deum, id est, genuit aliam personam, que est Deus ; aut alium non Deum, id est, genuit aliam personam que non est Deus. Et prima propositio est vera et secunda falsa.

Et quod dicit ibi : De divisis ad conjuncta, etc. sic intelligitur, quod non sequitur ex divisis omnibus conjunctim, quia divisim ista sunt vera: Deus genuit alium, Deus genuit Deum ; et tamen non sequitur conjunctim, ergo genuit alium Deum.

(g) Ad quartum. Respondet, et responsio stat in hoc: Nam quando ly alius, stat absolute substantivatur, ut hic Deus genuit alium habentem Deitatem, ly Deus stat pro persona. Et cum dicitur, ergo a- lium Deum, ly alius stat adjective, et substantivum est Deus, et ponit suum significatum, scilicet ipsam alietatem circa Deitatem, et sic est fallacia figurae dictionis, ut patet hic. Est etiam fallacia consequentis a negatione antecedentis ad negationem consequentis, nam alius includit negationem. Exemplum, Franciscus est alius a Joanne, et Joannes est homo; ergo est alius ab homine, quia sequitur : Franciscus non est Joannes, et Joannes est homo; ergo Franciscus non est homo. Similiter hic : Deus Pater genuit alium habentem Deitatem, scilicet Filium, et Filius est Deus, et Pater est alius a Filio; ergo alius a Deo quia ex primo sequitur, quod Pater non est Filius, ergo Pater non est Deus, quod sequitur ex secundo.

(h) Ad Damascenum cap. 5. Deus est divinam habens naturam, et homo humanam. Dicit Doctor, quod descriptio Damasceni est tantum quaedam explicatio nominis, non autem expressio per se significati, id est, hoc quod dico habens Deitatem, non importat suppositum habens Deitatem de principali significato, quia concretum, quale est hoc, habens Deitatem significat formam, que inest supposito, et non significat suppositum, sed tantum connotat, sicut album significat albedinem, connotando subjectum sive concernendo suppositum ; album enim importat hoc, quod habens albedinem, ut cum dico, Franciscus albus, id est, Franciscus habens albedinem, tamen concretum et abstractum idem significant, licet modus significandi sit alius, id est, quod album significat eamdem albedinem, sed diversimode, quia cum significat eam in concreto, significat ipsam ut inherentem, ut cum dico habens albedinem; et cum significat in abstracto, significat eam ut nullo modo inhaerentem, nec ut sic natam denominare suppositum, ut al- bedo in se considerata, que ut sic, est tantum nata praedicari de inferioribus, ut de hac albedine et illa, et non de subjecto, cum ista sit falsa: A est albedo, potest bene fieri major abstractio, ut dicendo albedineitas, de qua infra dist. 5. . 1. Et loquitur hic Doctor tantum de concretis concretione ad subjectum, et non de concretis concretione ad suppositum.

Ad propositum applicando dico, quod in hujusmodi etymologiis et descriptionibus non oportet, quod quidquid potest vere conjungi cum descriptionibus et descriptis. Descriptio hujus: Deus est habens Deitatem, ly Deus est descriptum, ly habens Deitatem est descriptio, et nota quod ly Deus, ut explicatur per habens Deitatem non supponit pro Deo absolute, non concernendo aliquod suppositum divinum, quia hec est falsa: Deus ut Deus, est habens Deitatem, sed suppositum, de quo dicitur, Deus est habens Deitatem ; aliquid ergo vere conjungitur cum ista descriptione, scilicet habens Deitatem, quod vere non potest conjungi cum descripto, scilicet Deo, patet, quia ly alius conjungitur vere cum ista descriptione habens Deitatem, quia ista est vera: Deus genuit alium habentem Deitatem, quia genuit Filium habentem eamdem Deitatem, qui est alius a Patre; et tamen ly alius non potest vere eonjungi cum hoc descripto, scilicet Deus, quia ista est falsa: alius Deus, et similiter ista: Deus genwit alium Deum, et ideo non sequitur, Deus genuit alium habentem Deitatem, ergo genuit alium Deum ; sicut etiam hinc non sequitur, sciens, id est, habens scientiam. Franciscus est habens duas scientias, ergo Franciscus est duo sciens; ly duo bene conjungitur cum hac descriptione, id est, est habens scientiam, et tamen non recte conjungitur cum descripte, ut patet.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1