Quaestio 2
COMMENTARIUS. Htc dicitur, ete. Hic ponitur opinio Thome, qui dicit quod quelibet creatura est composita ex actu, etc. Sensus hujus litterae est, quod si aliqua creatura daretur, quae non esset composita ex actu et potentia ; aut illa esset pura potentia tantum, cujus oppositum experimur ; aut esset actus tantum, et sic esset purus actus, et per consequens esset Deus.
Secundo dicit, quod quaelibet creatura est ens per participationem, quod est ens ab alio causatum, sed ens imparticipatum est causa illius, ita quod participans dicitur esse causatum.
Contra istam conclusionem arguo sic : presupponendo tamen unum, scilicet quod si Thomas intelligit omnem creaturam componi ex actu et potentia sicut ex diversis rebus, ratio Doctoris concludit contra Thomam. Si vero intelligit quod sit composita ex actu, id est, ex aliqua entitate et ex potentia, id est, carentia alterius entitatis, argumentum Doctoris non concludit contra Thomam ; arguit ergo Doctor contra hoc, scilicet quod sit composita ex diversis rebus. Et argumentum clarum est, quia si in quolibet sit compositio ex re et re, accipio illam rem componentem, et quero si est simplex, aut composita ? si simplex, habetur propositum ; si composita, erit processus in infinitum.
COMMIENTARIUS. (a) Concedo igitur, quod aliqua creatura est simplex. Et hec est positio Doctoris. Et declarat modum compositionis in qualibet creatura. Et vult in sententia, quod quelibet creatura quantumcumque perfecta, sit composita ex aliqua entitate positiva, et carentia alicujus gradus entitatis. Et littera stat in hoc, quod nulla creatura habet entitatem secundum totam perfectionem, quae nata est esse entitatis in se, nam entitati non repugnat infinitas intensiva; accipiendo ergo perfectissimam creaturam, patet quod non continet totam perfectionem entitatis, quia sic esset formaliter infinita;ergo continet entitatem propriam et carentiam alterius gradus entitatis, qui non repugnat sibi, inquantum talis creatura suprema est ens. Similiter accipio lapidem, entitas propria lapidis est perfecta ut quatuor, et omnis alia perfectio repugnat lapidi inquantum lapis est, non autem repugnat sibi inquantum lapis est ens ; sicut talpae inquantum talpa repugnat videre, non tamen sibi repugnat inquantum animal, ut patet 5. Metaph. cap. de Privatione, text. com. 27.
(b) Ad istam etiam, supple compositionem, sequitur compositio actus et polentie objective, et sic omnis creatura est composita ex propria entitate, et potentia objectiva ejusdem entitatis, supple, quod nulla creatura est necessaria, ut infra patebit quest. ultima presentis dist. et ideo omnis creatura est possibilis fieri antequam liat, tunc illa potentia et actus ejus dicuntur componere ipsam.
Est etiam quaelibet creatura componibilis, quod patet de accidente, quod est componibile cum subjecto. In substantia etiam patet tam de forma quam de materia, quae sunt componibiles ad invicem. De substantia etiam per se generabili et corruptibili, patet quod est receptiva accidentis; nulla igitur substantia esset non receptiva, nisi propter sui perfectionem, sed perfectissima Intelligentia est recepliva accidentis,quia capax est suae intellectionis et volitionis, quee non est substantia sua. Et quod tales operationes sint accidentia probat dupliciter. Primo, quia tunc esset formaliter beata seipsa, patet, quia si intellectio et volitio Intelligentiae sint formaliter sua substantia; ergo erit formaliter beata et quidditative in seipsa, quod est falsum. Secundo, quia ex quo potest intelligere infinita, si intellectio sua esset sua essentia, posset habere essentiam infinitam, quia haberet intellectionem infinitorum. Et quomodo hoc concludat, supra patet dist. 2. parte prima, quest. prima, dist. 3. quest. 7. Sequitur etiam, quod si intellectio esset sua substantia, tunc non dependeret ab aliquo objecto, nisi a quo dependet suum esse, et ita nihil inferius se, nec etiam se posset intelligere in genere proprio, nam intelligere in genere proprio est, quod objectum saltem partialiter causet cogniti- onem, ut patebit in 2. dist. 3. quest. 10. et 11. Et tunc si lapis cognosceretur ab Intelligentia in genere proprio, saltem partialiter posset causare substantiam abstractam a materia, cum sua intellectio sit sua substantia; et multa alia inconvenientia possent poni, que brevitatis causa transeo.
(c) Ad argumentum principale. Ad primum, concedo quod nulla creatura est pure simplex, quia saltem est composita aliquo praedictorum modorum.
Ad aliud de participare dicit Doctor, quod participare notat duplicem respectum. Unum partis ad totum, alium capientis ad captum. Primus respectus est realis , alius rationis tantum. Et non capitur pars proprie pro parte reali, realiter distincta ab alio toto, sed capitur hic totum pro infinito, et pars dicitur aliquod finitum vel minus bonum. Deinde dicit quod omnis perfectio simpliciter est nata esse infinita, et ideo quan lo in creaturis est finita, dicitur esse pars suiipsius ut est in Deo, ubi est infinita, puta sapientia est perfectio simpliciter, et ipsa in Deo est formaliter infinita, et in nobis est formaliter finita; et ideo sapientia in nobis dicitur pars respectu sapientie in Deo,quia minus ens sive minus perfecta. Deinde notat quod pars potest capi tripliciter. Primo, ut totum captum sit tantum pars capientis, ut species capit genus, quod est tantum pars speciei. Secundo, quod pars capti sit pars capientis, ut cum aliquod monstrum habet duo capita et duas animas, et tamen reliquum corpus est tantum unum; ibi quodlibet dicitur capere corpus alterius, quod est solum pars utriusque.Tertio,quod pars capti sit totum capiens, ut finita perfectio hominis est totus homo capiens, et tamen est tantum pars infinite perfectionis Dei capte, id est, minor perfectio habita a Deo perfectiore vel infinito. Primis duobus modis potest concedi relatio realis. Tertio vero modo non. Ex his patet, quod tantum tertio molo debet intelligi S. Thomas de participatione.
Circa aliqua dicta Doctoris in ista materia occurrunt alique difficultates. Primo circa hoc quod dicit, quod omnis creatura est saltem composita e aliqua entitate et carentia alterius entitalis sibi non repugnantis inquantum ens. Ex hoc videtur sequi, quod paternitas in divinis sit hoc modo composita, patet, quia dicit aliquam entitatem et carentiam alterius entitatis inquantum ipsa est ens.
Sequitur etiam, quod essentia divina sic sit composita, quia etsi dicat entitatem infinitam formaliter, tamen inquantum ens non repugnat sibi formaliter entitas lapidis, et tamen caret ea; ergo est composita ex entitate et carentia alterius entitatis, quod tamen est falsum dicere.
Respondeo ad primum dubium premittendo aliqua. Primo, quod paternitas, quee est ratio subsistendi persone Patris, ex sua ratione formali et quidditativa (si tamen dicat quidditatem) ita est ex se formaliter talis entitas, quod nullam perfectionem, nec imperfectionem dicit, etiam circumscripto omni eo quod non est de ratione formali ipsius; et hoc patere potest ex multis dictis Scoti in diversis locis, maxime infra dist. 13. ubi vult quod productiones in divinis seipsis distinguantur, et in 2. quest. Quodlib. ubi expresse vult quod paternitas sive generatio activa est talis entitatis, quod si ipsa eadem, que nunc est per impossibile non esset, nulla alia paternitas vel generatio activa esset. Et expresse vult quod hujusmodi relationes nullam perfectionem includant ex sua ratione forma- li, ut supra patuit dist. 1. contra opinionem Henrici, et infra patebit dist. 13. et 26. et 28. et in Quodlib. quest. 3. et . et alibi.
Secundo premitto, quod quando Scotus dicit, quod omnis creatura est composita ex realitate positiva et carentia alterius entitatis, etc. non intelligit de perfectione, qua unum dicitur esse perfectum, ex hoc quod est idem realiter alicui entitati dicenti perfectionem; sed intelligit, quod accepto ente aliquo in sua formalitate, quod dicat aliquam entitatem positivam et carentiam alicujus perfectionis, quee perfectio nata esset esse gradus intrinsecus, et hoc inquantum ens. Exemplum : Homini inest carentia perfectionis infinite, que perfectio non repugnat enti, quia tunc cuilibet enti repugnaret.
Tertio premitto, quod perfectio entitativa, sive que est gradus intrinsecus entis, tantum competit enti quanto, scilicet enti dicenti perfectionem aliquam, et non enti non quanto, id est, non dicenti perfectionem.
Quarto praemitto, quod hujusmodi compositio, scilicet ex entitate et carentia,etc. quod res sic composita includat entitatem quantam et carentiam ulterioris entitatis quantee. Exemplum : Homo dicit ex sua entitate aliquam entitatem quantam, cui entitati non repugnat ulterior perfectio ut perfectio Angeli, et hoc inquantum ens; oportet ergo quod in se sit ens quantum, cui non ut tali enti, sed ut enti absolute nata est inesse ulterior perfectio, qua ut tale ens caret ; ut homo inquantum homo caret perfectione Angeli,que repugnat homini inquantum homo, tamen inquantum ens non caret tali perfectione, id est, non repugnat sibi talis perfectio Angeli; quia ergo homo ut homo, est ens quantum, et ut sic,caret perfectione, puta Angeli, que perfectio sibi non repugnat, et hoc inquantum ens dicitur esse componi, scilicet ex ente quanto et carentia ulterioris perfectionis, qua est ens perfectibile.
Et si dicatur, quod ex hoc videtur sequi quod talpa, que inquantum animal nata est habere visum, quod etiam inquantum talpa videtur aliqualiter apta habere visionem.
Dico quod est simile quantum ad hoc, quod sicut non repugnat talpae inquantum animal, habere visionem, et repugnat sibi inquantum talpa, sic cuilibet creature inquantum ens, non repugnat sibi etiam perfectio infinita, cui tamen repugnat inquantum talis vel talis creatura. Sed non est simile quantum ad hoc, quod creatura composita ex ente et carentia, etc. sit in se ens quantum, etc. Et ideo Doctor limitate loquitur, quod omnis creatura sit sic composita; nam omnis creatura, quae est per se terminus creationis, est ens quantum, et hoc loquendo de creatura, sive proprie sive generaliter, ut patet in tertio.
Ex his apparet responsio ad primum dubium. Dico enim quod paternitas divina non est sic composita, quia in se non est ens quantum; licet enim inquantum ens absolute non repugnet infinitas, ut gradus sibi intrinsecus, et ut paternitas careat tali infinitate, tamen non dicitur componi ex ente et tali carentia, cum paternitas ( ut dixi) non dicat entitatem positivam quantam.
Dico etiam,quod dictum Scoti potest sic exponi, videlicet, quod omne ens est compositum, quod includit aliquam entitatem positivam et carentiam ulterioris perfectionis, quod hoc est verum, si entitas illa positiva non sit in se infinita, nec alteri entitati formaliter infinitae idem realiter. In proposito, paternitas et omnis relatio divina, quamvis non dicat entitatem formaliter infinitam, dicit tamen entitatem realiter infinitam, quia est realiter essentia divina, (ut omnes concedunt) et sic etiam inquantum ens, non est capax ulterioris perfectionis, quia infinitum non potest intelligi excedi. Et sic sequitur quod non sit composita illa ulteriori compositione, scilicet actus et potentiae objectivee; quidquid enim est ens et caret aliqua perfectione entis, et hoc formaliter vel realiter, est simpliciter possibile, et terminus potentie simpliciter, cujus terminus non potest esse ens infinitum quod est necesse esse. Illud ergo quod est realiter vel formaliter infinitum, nullo modo est compositum.
Ad secundum dubium patet solutio ex supra dictis, licet enim essentia divina careat formaliter et realiter perfectione lapidis, quia non est nec formaliter, nec realiter lapis, non tamen caret aliqua perfectione entis ut ens, patet, quia ipsa formaliter et realiter est infinita, et ideo non caret aliqua perfectione, qua ulterius possit perfici, etiam inquantum ipsa est ens, quia infinitum intensive non potest ulterius perfici. Imo eminenter includit totam perfectionem lapidis, et cujuscumque entis finiti ct limitati.
Tertio dubitatur in hoc quod dicit, quod omne ens carens aliqua perfectione entis, est simpliciter possibile, et terminus potentie simpliciter, quia multa sunt entia, que carent aliqua perfectione entis, et tamen non sunt objectum potentie simpliciter et possibilia ; patet,quia relatio creature ad Deum caret aliqua perfectione entis,et tamen non est objectum potentie productivae,; patet, quia nullam per se terminat productionem, cum in Ad aliquid non sit motus, ut patet 4. Phys. text. 5. com. 10.
Dico quod Scotus intelligit, quod omne tale, vel est per se objectum potentie causativae sive per se terminus alicujus productionis, vel de necessitate concomitatur ad aliquid,quod est per se terminus, etc. Et sic dico, quod licet relatio creaturae ad Deum non possit esse per se terminus alicujus productionis, de necessitate tamen concomitatur suum fundamentum, quod vere creatur et quod est vere objectum potentie simpliciter. Et sicut dixi de relatione creature ad Deum, sic dico de quocumque alio quod est in creaturis.
Videtur etiam quod carens aliquo gradu entis, etc. non sit simpliciter possibile. Tum quia ideae in mente divina sunt hujusmodi, et tamen non sunt possibile, nec etiam respectu alicujus possibilis, ut infra patebit dist. 35. et 36. Tum quia etiam omnia, que producuntur ab actu intellectus divini (loquendo de productione ad extra, et ut producuntur ante omnem actum voluntatis divine ad extra) sunt necessaria, et nullo modo possibilia, ut supra patuit dist. 3. q. 4.
On this page