Text List

Quaestio 1

COMMENTARIUS. (a) Ad questionem respondeo. Hic Doctor inlendit probare simplicitatem divinam per media quedam parlicularia, et secundo ex mediis communibus, scilicet ex infinitate et necessitate essendi. Primo modo procedendo primo ostendit Deum non posse componi ex partibus essentialibus sicul ex materia et forma. Secundo, nec ex partibus quantitativis sive integralibus. Tertio, quod nec ex subjecto et accidente.

(b) Primum probatur, scilicet quod non sit compositus ex partibus essentialibus, sive ex materia et forma. Et ratio stat in hoc : Deus non habet causam efficientem respectu sui, cum sit primum effectivum, sicut ostensum est supra dist. 2. part. 1. q..1. ergo non est compositus ex materia et forma. Patet consequentia, quia causalitas materi, quae est materialiter causare compositum, praesupponit causalitatem efficientis; patet, quia materia nuquam dicitur causare, nisi actu sit unita cum forma, sed forma inducitur ab agente; ergo. Arguitur ergo sic : Deus est omnino ineffectibilis; ergo est incausabilis causalitate materiae et forme, quia a quo negatur prius, necessario negatur et posterius. Hec etiam ratio supra patuit dist. 2. loco ubi supra.

(c) Secundum, videlicet carentiam compositionis quantitativae, videtur Philosophus probare, 8. Physic. ubi textus sic incipit : Nunc autem volumus hoc probare hunc motorem impartibilem esse non habentem magnitudinem, determinans prius quaedam, quae precedunt hanc propositionem. Et Commentator ibi : In hoc, inquit, capite vult Aristoteles declarare, quod hic motor primus, non est in materia, sed subsistens. Et in eodem loco t. c. 79. Quoniam autem impossibile est in omnino magnitudine finita esse potentiam infinitam, ex iisdem manifestum est sic, quia major potentia agit equaliter n tempore minori, vide ibi textum cum com. Et hoc idem in 12. Met. t. com. 4. ubi habetur : Quia primum est potenti infinite, potenlia autem infinila non est in magnitudine neque finila, neque infinita; et hoc probat Aristoteles, quia major potentia est in majori magnitudine, et ita infinita potentia non potest esse in magnitudine finita; nulla est autem magnitudo infinita, ergo nec aliqua infinita potentia in magniludine.

(d) Sed istud argumentum videtur deficere, quia qu poneret potentiam infinitam esse in magnitudine, diceret ipsam esse ejusdem rationis in qualibet parte magnitudinis et in tota magnitudine, ita quod potentia infinita erit tota in tota magnitudine et tota in qualibet parte, nec erit major majori, nec minor minori. Sicut etiam anima intellecliva est tota in toto corpore, et tota in qualibet parte, et per consequens non probaretur per hoc argumentum potenliam infinitam non esse in magnitudine,quia si ponitur tota in toto, et tota in qualibet parte, non oportet tunc ponere magniludinem infinitam.

(e) Exemplum de calore in igne, qui licet sit egualis intensiois in parte et in toto, patet, quia si calor sit in igne quantitalis cubitalis et extensus in tota illa quantitate, et ille calorsit intensus ut qualuor, data quacumque parle quantitaliva illius caloris,erit intensa ut quatuor, ut patet, et tamen calor extensus in tota illa quantitate est efficacior quam sit

in una parlt illius quantitatis, et hoc palel per experientiam. (f) Sed quid hoc ad propositum, quod omnino talis potentia non sit in magnitudine ? Respondeo conjungendo huic ( scilicet quod potentia infinita non est in magniludine) illam conclusionem, quam prius probavit Philosophus, quod scilicet tale potens est sine materia; sequitur proposilum, guia omni extensione aliquid extenditur, vel si extensio, puta aliqua superficies, erit aliquid per se existens, aliquid esset forma informans extensionem extensa per accidens; si enim esset superficies cubitalis separata, que diceretur extensa per se, et albedo informaret illam, illa albedo erit extensa per accidens, etc. Si ergo potentia infinita ponatur in magnitudine, queritur quid est illud quod est extensum ipsa magnitudine ? non ipsa potentia infinita, quia illa non posset esse extensa, nisi in magnitudine infinita, et illa non est dabilis, nec ipsa perficit ipsam, sicut forma materiam, id est, quod ipsa potentia infinita non perficit illam magnitudinem, sicut forma perficit materiam, quia potentia infinita non est in materia; ergo oportet ponere materiam extensam ista magnitudine, quae materia perficeretur potentia infinita, sicut materia mixla, vel corpus mixtum extenditur magniludine per se extensa et perficitur per animam intellectivam non extensam, sed nulla materia est in habenle talem potentiam ex praeostensa conclusione Philosophi; ex illa igitur, et materialitate praeostensa per Philosophum, et modo ostensa in ista conclusione ista habet ratio efficaciam. Dicit enim sic Aristoteles : Quoniam autem aliam substantiam eternam 0n mobilem abstractam a sensibilibus esse manifestum est ; et ibi Commentator facit rememorationem de hoc, quod declaratum est prius, scilicet substantiam aeternam esse non mobilem et abstractam ab omnibus materialibus, vide text. cum commento text. com. 4.

COMMENTARIUS. (a) Secundo probo generaliter propositum, scilicet, quod primum sit summe simplex, et primo probatur ex ratione necesse esse, etc. et arguatur eodem modo sicut supra dist. 2. quest. 1. argutum est, probando, quod non possunt esse plura necesse esse.

Secundo ostendo generaliter propositum, per rationem infinitatis. Et primo, quod non sit componibilis, quia omne componibile habet rationem partis, sed infinitum non habet rationem partis, ut infra probabitur quaestione immediate sequenti.

Preterea, omne componibile alteri est imperfectum, patet ista, quia si est alteri componibile, caret perfectione illius alterius; non enim continet illam per identitatem realem, quia tunc non esset componibile illi, ut supra patuit dist. 5. q. 2. sed infinitum nullam imperfectionem includit, ergo. Et patet littera.

(b) Ad argumenta principalia. Respondet ad primum. Et in ista responsione sunt multa dicta. Primum, quod simplicitas, ut excludit omnem componibilitatem, et omnem compositionem est perfectio simpliciter. Non tamen ex hoc sequitur, quod omnis creatura simplex sit perfectior creatura non simplici, etc.

(c) Secundum dictum, quod descriptio perfectionis simpliciter data ab Alexandro sic debet intelligi, quod perfectio simpliciter est melius non tantum suo contradictorio, etc. Hoc prolixe exposui supra dist. 2. part. 2. quest. 1.

(d) Tertium dictum est, quod inter perfectiones simpliciter absolute sumptas, est ordo, ita quod una ex sua ratione formali est perfectior alia; intellectualitas enim est perfectior sapientia, et tamen utraque est perfectio simpliciter, nulla enim ex sua ratione formali necessario includit aliquam imperfectionem, quia si sic, non posset reperiri formaliter in Deo.

Quartum dictum : Quaecumque perfectio simpliciter accepta in summo gradu sibi competente (ut cum dicimus sapientia infinita, intellectualitas infinita) ut sic una non est perfectior alia, nec enim Leitas, (ut formaliter infinita) est intensive perfectior bonitate formaliter infinita. Reliqua patent.

Quidam novus expositor sancti Thomae in lib. de Ente, et essentia, arguit contra Scotum probando, quod simplicitas non sit perfectio simpliciter. Et primo preemittit quid sit perfectio simpliciter, exponit Anselmum eo modo, quo Scotus exponit in 1. dist. 2. parte. 2. quest. 1. et dist. 8. quest. 1. et diffusius in quodlib. quest. 6. et hanc expositionem ipse approbat.

Deinde arguit sic : Nulla negatio est perfectio simpliciter, sed simplicitas est negatio formaliter, ergo. Probatur minor, quia simplicitas nihil aliud est quam negatio compositionis, unde non est perfectio, sed negatio perfectionis. Et addit sic : Propterea, et deficit hic modus arguendi. In individuo entis quodlibet incompossibile simplicitati dicit imperfectionem; ergo ipsa simplicitas est melior in unoquoque quam non ipsa, et consequenter perfectio simpliciter; oportet enim addere in antecedente, et ipsa dicit perfectionem, quod falsum est, quia negativum predicatum est : hec ille.

Secundo arguit sic : Nulla perfectio simpliciter salvatur in relatione ut relatio est, simplicitas autem salvatur in relatione ut relatio est, et singulariter patet de relatione divina

ut paternitate, quae secundum Scotum nullam perfectionem includit, et tamen est simplicissima, licet hic expositor hoc non tangat.

Tertio arguit sic : Nihil, quod dividitur per quantum et non quantum, est perfectio simpliciter; patet, quia ens non quantum nullam perfectionem includit, ut patet a Scoto in quest. 1. quodl. ergo multo minus nec divisum. Sed simplicitas dividitur in simplicitatem relativam et absolutam, et simplicitas relativa dicitur non quanta, quia nullam perfectionem includit, et praecipue relatio divina, ut patet expresse a Scoto in 1. dist. 7. et in quodl. q. 3. et 5. et alibi; ergo simplicitas non est perfectio simpliciter.

Si dicatur ad ista, quod relatio formaliter sumpta non est simplex, sed simplicitas predicatur de eo denominative, hoc non evadit argumenta, quia simplicitas relativa est passio relationis; secundum hos autem est modus intrinsecus. Impossibile est autem, quod alterum horum sit perfectius eo cujus est, ut arguatur sic : Nulla passio est major entitatis suo sub- jecto, simplicitas denominans relationem, est ejus passio, sicut universaliter passio superioris est passio inferioris, licet non primo; ergo simplicitas denominans relationem est majoris perfectionis ipsa relatione, sed relatio non est quanta, ergo nec simplicitas relativa est quanta, ergo nec perfectio simpliciter. Similiter arguere potes, si dicant quod simplicitas sit modus, quod tamen minus consonum veritati videtur. Substantie ergo immateriales, non ratione simplicitatis sunt perfectiores essentiis substantiarum compositarum, sed ratione simplicitatis subsistentis et adunantis in se tantum perfectionem ita indivise, qua gaudent. Hec ille novus expositor.

Respondeo ad rationes novi expositoris. Ad primam, negatur, quod simplicitas sit tantum negatio compositionis; sicut enim actualitas dicit gradum intrinsecum illius, cujus est positivum, ita etiam est simplicitas. Et sicut unitas ex consequenti dicit indivisionem a se, et divisionem a quolibet alio, tamen dicit aliquod positivum respectu entitatis, cujus est unitas; sic simplicitas licet ex consequenti dicat negationem compositionis, tamen ultra illam dicit aliquod positivum respectu entitatis cujus est, per quod positivum convenit sibi negatio compositionis, et sibi repugnat affirmatio compositionis, et ideo oportet ipsum probare, quod simplicitas sit tantum negatio.

Ad secundum de relatione, dico premittendo aliqua. Primum, quod perfectio simpliciter est de se talis entitas, cui non repugnat infinitas intensiva, et in summo accepta erit formaliter infinita, et per consequens omnis perfectio simpliciter includit perfectionem, et necessario excludit imperfectionem. Secundum, si perfectio simpliciter ponitur esse ens quantum, vel contineri sub ente quanto, tantum compe- tere potest supposito entis quanti; et ideo si ponatur relatio ens non quantum, puta paternitas, tunc paternitati ut suppositum entis, sibi repugnat omnis perfectio simpliciter, ad hoc enim ut sibi non repugnet requiritur ut suppositi entis quanti. Istis presuppositis, dico quod simplicitas, que ponitur ens quantum, vel ponitur contineri sub ente quanto, erit perfectio simpliciter, quia ut sic, ex sua perfectione intrinseca excludit omnem compositionem.

Cum ergo dicit, quod relatio, ut relatio est simplex, hoc indiget probatione. Et patet instantia de relatione in genere, quod etsi non sit composita ex re et re, potest tamen dici composita ex realitate et realitate, sicut quaelibet species componitur ex realitate generis et differentie. Posito etiam, quod non sit composita ex realitate et realitate, est tamen alteri componibilis, et sic non summe simplex. Et posito etiam quod dicatur simplex, non tamen erit simplex illa simplicitate, de qua in proposito loquitur, posito quod ipsa non sit ens quantum.

Et quod dicit de paternitate in divinis, dico primo quod ipsa non est ens quantum, et per consequens non est simplex simplicitate includente ens quantum. Dico secundo, quod oporteret probare, quod paternitas ex sua ratione formali quidditativa non possit esse alteri componibilis; licet enim ut comparatur ad essentiam divinam nullo modo sit componibilis cum illa, propter infinitatem et simplicitatem essentie divine, propter quam transit in perfectissimam identitatem realem, ut patet a Doctore supra dist. 5. q. 2. et infra dist. 26. noa tamen probat quod non sit componibilis alteri realiter distincto, si ad illud comparetur.

Ad tertium negatur simpliciter quod simplicitas, de qua in preesenti loquimur, sit indifferens ad ens quantum, et non quantum, quia ipsa est tantum ens quantum. Dico ultra ad omnia ista, quod non sequitur : Simplicitas est perfectio simpliciter ; ergo quaelibet simplicitas est perfectio simpliciter. Patet instantia, quia entitas est perfectio simpliciter, patet, quia sibi non repugnat infinitas intensiva; ergo quaelibet entitas erit perfectio simpliciter. Non sequitur, sufficit enim ad perfectionem simpliciter quod possit reperiri in aliquo, quod sit formaliter infinitum; et sic dicimus, quod entitas est perfectio simpliciter, quia aliquod suppositum entitatis est formaliter infinitun, patet de entitate, quae est essentia divina.

Sic dico in proposito, quod simplicitas est perfectio simpliciter, quia in aliquo est formaliter infinita ut simplicitas, que est modus intrinsecus essentie divinae. Sicut etiam dicimus, quod bonitas est perfectio simpliciter, non tamen quaelibet. bonitas contenta erit formaliter perfectio simpliciter, sed sufficit quod aliqua bonitas in summo accepta sit formaliter infinita, ut bonitas divina, que est perfectio attributalis essentie divine formaliter infinitee. Quare enim dicimus, quod humanitas non est perfectio simpliciter ? quia in aliquo non potest reperiri ut sit formaliter infinita, et omaino illimitata ; data enim quacumque humanitate, etiam perfectissima, semper erit limitata. Et ideo apparet quomodo non sequitur, simplicitas ut simplicitas est perfectio simpliciter, ergo quelibet simplicitas erit perfectio simpliciter, non sequitur. Sufficit enim quod aliqua simplicitas contenta sub simplicitate in communi, sit perfectio simpliciter, et talis erit in proposito simpliciter in essentia divina, et cujuscumque attributi, etc.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1