Table of Contents
Commentarius in Commentarium in Libros Sententiarum Scoti
Liber 1
Prologus
Pars 1
Pars 2
Pars 3
Quaestio 2 (Depreciated; to be deleted) : Utrum theologia sit de Deo sub aliqua speciali ratione
Quaestio 3 (Depreciated; to be deleted) : Utrum theologia sit de omnibus ipsorum ad primum eius subiectum
Pars 4
Quaestio 1 : Utrum theologia in se sit scientia, et utrum subalternans vel subalternata
Pars 5
Quaestio 2 (Depreciated; to be deleted) : Utrum ex ordine ad praxim ut ad finem dicatur per se scientia practica
Distinctio 1
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum obiectum fruitionis per se sit finis ultimus
Quaestio 2 : Utrum finis ultimus habeat tantum unam rationem fruibilis
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum frui sit aliquis actus elicitus a voluntate, vel passio recepta in voluntate
Quaestio 2 : Utrum fine apprehenso per intellectum necesse sit voluntatem frui eo
Pars 3
Quaestio 1 : Utrum Deo conveniat frui
Quaestio 2 : Utrum viator fruatur
Quaestio 3 : Utrum peccator fruatur
Quaestio 4 : Utrum bruta fruantur
Quaestio 5 : Utrum omnia fruantur
Distinctio 2
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum in entibus sit aliquid exsistens actu infinitum
Quaestio 2 : Utrum aliquod infinitum esse sit per se notum
Quaestio 3 : Utrum sit tantum unus Deus
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum possibile sit cum unitate essentiae divinae esse pluralitatem personarum
Quaestio 2 : Utrum sint tantum tres personae in essentia divina
Quaestio 3 : Utrum cum essentia divina possit stare in aliquo ipsum esse productum
Quaestio 4 : Utrum in essentia divina sint tantum duae productiones intrinsecae
Distinctio 3
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum Deus sit naturaliter cognoscibilis ab intellectu viatoris
Quaestio 2 : Utrum Deus sit primum cognitum a nobis naturaliter pro statu isto
Quaestio 3 : Utrum Deus sit primum obiectum naturale adaequatum respectu intellectus viatoris
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum in qualibet creatura sit vestigium Trinitatis
Pars 3
Quaestio 4 : Utrum in mente sit distincte imago Trinitatis
Distinctio 4
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum ista sit vera 'Deus generat alium Deum'
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum ista sit vera 'Deus est Pater et Filius et Spiritus Sanctus'
Distinctio 5
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum essentia divina generet vel generatur
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum Filius generetur de substantia Patris
Distinctio 6
Quaestio 1 : Utrum Deus Pater genuit Deum Filium voluntate
Distinctio 7
Quaestio 1 : Utrum potentia generandi in Patre sit aliquid absolutum vel proprietas Patris
Quaestio 2 : Utrum possint esse plures Filii in divinis
Distinctio 8
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum Deus sit summe simplex
Quaestio 2 : Utrum aliqua creatura sit simplex
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum solus Deus sit immutabilis
Distinctio 9
Quaestio 1 : Utrum generatio Filii in divinis sit aeterna
Distinctio 10
Quaestio 1 : Utrum Spiritus Sanctus producitur per actum et modum voluntatis
Distinctio 11
Quaestio 1 : Utrum Spiritus Sanctus procedat a Patre et Filio
Distinctio 12
Quaestio 2 : Utrum Pater et Filius spirent uniformiter Spiritum Sanctum
Distinctio 13
Distinctiones 14, 15, et 16
Quaestio 1 : Utrum quaelibet persona mittat quamlibet
Distinctio 17
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum necesse sit ponere caritatem creatam, formaliter inhaerentem naturae beatificabili
Quaestio 2 : Utrum necesse sit ponere in habitu rationem principii activi respectu actus
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum tota caritas praeexsistens corrumpatur ita quod nulla realitas eadem numero maneat in caritate maiore et minore
Quaestio 2 : Utrum illud positivum caritatis praeexsistentis quod manet in augmento, sit tota essentia caritatis intensae
Distinctio 19
Quaestio 1 : Utrum personae divinae sint aequales secundum magnitudinem
Quaestio 2 : Utrum quaelibet persona sit in alia
Distinctio 20
Quaestio 1 : Utrum tres personae sint aequales in potentia
Distinctio 21
Quaestio 1 : Utrum haec sit veta 'solus Pater est Deus'
Distinctio 22
Quaestio 1 : Utrum Deus sit nominabilis a nobis aliquo nomine significante essentiam divinam in se, ut est 'haec'
Distinctio 23
Quaestio 1 : Utrum persona secundum quod dicit aliquid commune Patri et Filio et Spiritui Sancto, dicat praecise aliquid secundae intentionis
Distinctio 24
Quaestio 1 : Utrum in divinis sit proprie numerus
Distinctio 25
Quaestio 1 : Utrum persona in divinis dicat substantiam vel relationem
Distinctio 26
Quaestio 1 : Utrum personae constituantur in esse personali per relationes originis
Distinctio 27
Quaestio 1 : Utrum verbum creatum sit actualis intellectio
Quaestio 2 : Utrum verbum in divinis dicat proprium personae genitae
Quaestio 3 : Utrum verbum divinum dicat respectum ad creaturam
Distinctio 28
Quaestio 1 : Utrum 'ingenitum' sit proprietas ipsius Patris
Quaestio 2 : Utrum innascibilitas sit proprietas constitutiva primae personae in divinis
Quaestio 3 : Utrum personae prima divina constituatur in esse personali aliqua relatione positiva ad secundam personam
Distinctio 29
Quaestio 1 : Utrum principium dicatur univoce de principiis ad intra et ad extra in Deo
Distinctio 30
Quaestio 1 : Utrum de Deo dicatur aliqua relatio ex tempore
Quaestio 2 : Utrum Dei ad creaturam possit esse aliqua relatio realis
Distinctio 31
Quaestio 1 : Utrum identitas, similitudo et aequalitas sint relationes reales in Deo
Distinctio 32
Quaestio 1 : Utrum Pater et Filius diligant se Spiritu Sancto
Quaestio 2 : Utrum Pater sit sapiens sapientia genita
Distinctiones 33 et 34
Quaestiones 1-3 : Utrum proprietas sit idem cum persona, utrum sit idem cum essentia, et utrum persona sit idem cum essentia
Distinctio 35
Quaestio 1 : Utrum in Deo sint relationes aeternae ad omnia scibilia ut quiditative cognita
Distinctio 36
Quaestio 1 : Utrum fundamentum relationis aeternae ad Deum ut cognoscentem habeat vere esse essentiae ex hoc quod est sub tali respectu
Distinctio 37
Distinctio 38
Quaestio 1 : Utrum scientia Dei respectu factibilium sit practica
Distinctio 40
Quaestio 1 : Utrum praedestinatus possit damnari
Distinctio 41
Quaestio 1 : Utrum sit aliquod meritum praedestinationis vel reprobationis
Distinctio 42
Quaestio 1 : Utrum Deum esse omnipotentem possit probari naturali ratione
Distinctio 43
Quaestio 1 : Utrum prima ratio impossibilitatis rei fiendae sit ex parte Dei vel rei factibilis
Distinctio 44
Quaestio 1 : Utrum Deus possit aliter facere res quam ab ipso ordinatum est eas fieri
Distinctio 45
Quaestio 1 : Utrum Deus ab aeterno voluit alia a se
Distinctio 46
Quaestio 1 : Utrum voluntas beneplaciti Dei semper impleatur
Distinctio 47
Quaestio 1 : Utrum permissio divina sit aliquis actus voluntatis divinae
Distinctio 48
Quaestio 1 : Utrum voluntas creata sit bona moraliter quandocumque conformatur voluntati increatae
Liber 2
Distinctio 1
Quaestio 1 : Utrum primaria causalitas respectu causabilium de necessitate sit in tribus personis
Quaestio 2 : Utrum Deus possit aliquid creare
Quaestio 3 : Utrum sit possibile Deum producere aliquid 'aliud a se' sine principia
Quaestio 4 : Utrum creatio angeli sit idem angelo
Quaestio 5 : Utrum relatio creaturae ad Deum sit eadem fundamento
Quaestio 6 : Utrum angelus et anima differant specie
Distinctio 2
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum in exsistentia actuali angeli sit aliqua successio formaliter
Quaestio 2 : Utrum in angelo actualiter exsistente necesse sit ponere aliquid mensurans exsistentiam eius aliud ab ipsa exsistentia
Quaestio 3 : Utrum omnium aeviternorum sit unum aevum
Quaestio 4 : Utrum operatio angeli mensuretur aevo
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum angelus sit in loco
Quaestio 2 : Utrum angelus requirat determinatum locum
Quaestio 3 : Utrum angelus posset simul esse in duobus locis
Quaestio 4 : Utrum duo angeli possunt simul esse in eodem loco
Quaestio 5 : Utrum angelus possit moveri de loco ad locum motu continuo
Quaestio 6 : Utrum angelus possit movere se
Quaestio 7 : Utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio 8 : Utrum angelus possit moveri ab extrema in extremum non pertranseundo medium
Distinctio 3
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum substantia materialis ex se sive ex natura sua sit individua vel singularis
Quaestio 2 : Utrum substantia materialis per aliquid positivum intrinsecum sit de se individua
Quaestio 3 : Utrum substantia materialis per actualem exsistentiam sit individua vel ratio individuandi aliud
Quaestio 4 : Utrum substantia materialis per quantitatem sit individua vel singularis
Quaestio 5 : Utrum substantia materialis sit haec et individua per materiam
Quaestio 6 : Utrum substantia materialis sit individua per aliquam entitatem per se determinantem naturam ad singularitatem
Quaestio 7 : Utrum sit possibile plures angelos esse in eadem specie
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum angelus posset se cognoscere per essentiam suam
Quaestio 2 : Utrum angelus habeat notitiam naturalem distinctam essentiae divinae
Quaestio 3 : Utrum ad hoc quod angelus distincte cognoscat quiditates creatas requiratur quod habeat distinctas rationes cognoscendi eas
Distinctiones 4-5
Quaestio 1 : Utrum inter creationem et beatitudinem angeli boni fuerit aliqua mora
Quaestio 2 : Utrum angelus prius meruerit beatitudinem quam eam acceperit
Distinctio 6
Quaestio 1 : Utrum angelus malus potuerit appetere aequalitatem Dei
Quaestio 2 : Utrum primum peccatum angeli fuerit formaliter superbia
Distinctio 7
Quaestio 1 : Utrum malus angelus neccessario velit male
Distinctio 8
Quaestio 1 : Utrum angelus possit assumere corpus in quo exerceat opera vitae
Distinctio 9
Quaestio 1 : Utrum angelus superior possit illuminare inferiorem
Quaestio 2 : Utrum unus angelus possit intellectualiter loqui alteri
Distinctio 10
Quaestio 1 : Utrum omnes angeli mittantur
Distinctio 11
Quaestio 1 : Utrum angelus custodiens possit effective aliquid causare in intellectu hominis custoditi
Distinctio 13
Quaestio 1 : Utrum lux gignat lumen tamquam propriam speciem sensibilem sui
Distinctio 14
Quaestio 1 : Utrum corpus caeleste sit essentia simplex
Quaestio 2 : Utrum aliquod sit caelum mobile, aliud a caelo stellato
Distinctio 26
Quaestio 1 : Utrum gratia sit in essentia animae vel in potentia
Distinctio 27
Quaestio 1 : Utrum gratia sit virtus
Distinctio 28
Quaestio 1 : Utrum liberum arbitrium hominis sine gratia possit cavere omne peccatum mortale
Distinctio 29
Quaestio 1 : Utrum iustitiam originalem in Adam necesse sit ponere aliquod donum supernaturale
Distinctiones 30-32
Quaestio 1 : Utrum quilibet, secundum legem communem propagatus ab Adam, contrahat peccatum originale
Quaestio 2 : Utrum peccatum originale sit carentia originalis iustitiae
Quaestio 3 : Utrum anima contrahat peccatum originale a carne infecta, concupiscibiliter seminata
Quaestio 4 : Utrum in baptismo remittatur peccatum originale
Distinctio 33
Quaestio 1 : Utrum peccato originali debeatur sola carentia visionis divinae pro poena
Distinctiones 34-37
Quaestio 1 : Utrum peccatum sit a nobis sicut a causa
Quaestio 2 : Utrum peccatum sit per se corruptio boni
Quaestio 3 : Utrum peccatum sit poena peccati
Quaestio 4 : Utrum peccatum possit esse a Deo
Quaestio 5 : Utrum voluntas creata sit totalis causa et immediata respectu sui velle, ita quod Deus respectu illius velle non habeat aliquam efficientiam immediatam, sed tantum mediatam
Distinctio 38
Quaestio 1 : Utrum intentio sit solus actus voluntatis
Distinctio 39
Quaestio 1 : Utrum synderesis sit in voluntate
Quaestio 2 : Utrum conscientia sit in voluntate
Distinctio 40
Quaestio 1 : Utrum omnis actus sit bonus ex fine
Distinctio 41
Quaestio 1 : Utrum aliquis actus noster possit esse indifferens
Distinctio 42
Quaestio 1 : Utrum peccata capitalia distinguantur
Distinctio 43
Quaestio 1 : Utrum voluntas creata possit peccare ex malitia
Distinctio 44
Quaestio 1 : Utrum potentia peccandi sit a Deo
COMMENTARIUS. Titulus queestionis intelligitur de omni immutabilitate tam respectu Dei in se quam respectu omnium intrinsecorum.
(a) Hujus eclusivce de qua queritur pars affirmativa probatur a Philosopho 7. Physic. text. comment. 1. videlicet quod solus Deus sit immutabilis, et probat per hoc quod omne quod movetur, movetur ab alio: Omne, inquit, quod movetur, necesse est ab aliquo moveri. Si quidem igitur, ut in ipso non habet principium motus manifestum quod ab altero movetur, aliud enim erit movens. Et intendit hic de motu per comparationem ad motorem corporeum, ostendendo quomodo per motum contingit devenire ad motorem immobilem; et in lib. 8. determinat de motore incorporeo. Et quod omne quod movetur ab alio moveatur, ostendit Philosophus, in quibus hoc est manifestum dicens, quod in his quee moventur per violentiam, est manifestum quod illud quod movetur ab alio movetur, et hoc est quod dicit: Siquidem igitur, ut in ipso non habet principium motus. Dubium tamen est de motis ab intrinseco ut grave, quod movetur a gravitate intrinseca, de quo Doctor in 2. d. 2. q. 10. et Philosophus 7. Physic. text. com. 1. et 2. et vide que ibi exposui.
Et probat Aristoteles quod omne quod movetur ab alio moveatur per hoc, quod quiescente parte, quiescit et totum, hoc patet text. com. 2. Amplius, inquit, quod a seipso movetur, nullo modo pausabit, cum movetur in stando aliquid alterum quod movetur. Necesse est ergo si aliquid pausat, quod movetur in stando aliquid alterum, hoc ab altero moveri, hoc autem manifeslo facto necesse est omne quod movetur (cum sit divisibile) moveri ab aliquo. Quoniam enim accepto A, B esse quod movetur divisibile erit, dividatur igitur in C, necesse igitur B C quiescente, quiescere et A B. Intendit ergo Philosophus in ista littera, quod omne motum divisibile quiescit, quiescente parte sua. Et arguitur sic secundum Philosophum: Omne motum divisibile quiescit altero quiescente; sed omne quod movetur est motum divisibile, ergo omne quod movetur quiescit altero quiescente, et per consequens omne motum ab intrinseco divisibile quiescit, altero quiescente. Si ergo omne quod movetur ab alio movetur, et non est procedere in infinitum in motis ab alio; ergo oportet stare ad aliquod movens, quod moveatur ab alio, et per consequens nullo modo movetur.
Et quod non sit procedere ia infinitum in motis ab alio, patet a Philosopho ubi supra text. com. 3. Et movens igitur ab altero, quoniam et ipsum movetur, et iterum hoc ab altero. Non autem in infinitum abibit, sed stabit alicubi, et.erit aliquid quod primo causa erit motus. Haec ille. Et addit Philosophus infra text. comm. 4. quod si in motis esset procedere in infinitum, tunc posset fieri ex eis unum infinitum mobile, quod moveretur tempore finito, quod est improbatum 6. Physic. text. com. 62. Eadem, inquit, ratio, et quod neque infinito tempore infinitum possibile est moveri, etc. Vide ibi, et hoc similiter est subtiliter improbatum a Doctore supra dist. 2. par.. 1.qquest. 1. respondendo ad ultimum argumentum, vide que ibi exposui. Quod autem daretur unum infinitum mobile quod moveretur tempore finito, hoc probat Philosophus textu com. 4. qui textus incipit: Si enim non, sed in infinitum procedet, sit A quidem, etc. Vult dicere in illo textu, quod si in moventibus et motis sit processus in infinitum, tunc infiniti motus essent in tempore finito. Probat, quia moveatur, A a B, et B a C, et C a D, et sic in infinitum; cum igitur corpus non moveat nisi quando movetur, sequitur quod omnia illa moventia et mota, scilicet A B C, et sic in infinitum simul moventur, quoniam in eodem tempore in quo A movetur a B, B movetur; quia quando B movet, tunc B movetur, et cum B movetur a C, C movetur, et per consequens erit procedere in infinitum, et per consequens omnia illa simul in eodem tempore moventur. Sed unum istorum movetur tempore finito, ergo omnia illa moventur in tempore finito, et illa sunt infinita per positum; ergo infinita mobilia moventur in tempore finito, et per consequens infiniti motus, ut motus istorum omnium mobilium essent in tempore finito, et per consequens aliquis motus infinitus erit in tempore finito, quod est impossibile.
(b) Probatur etiam ab eo 8. Physic. text. com. 31. illa conclusio, scilicet quod in motis et moventibus non est processus in infinitum, et probatur per divisionem moventium et motorum naturaliter et violenter, ubi textus com. 31. fit divisio de movente, scilicet quod quoddam est movens violentum, et quoddam est movens per naturam. Exemplum primi, ut baculus est causa motus gravis, ut lapidis non naturalis, sed per violentiam. Exemplum secundi, ut calidum in actu secundum naturam movet illud, quod est calidum in potentia donec fiat calidum in actu. Unde illud, quod movet naturaliter est illud in quo est natura ad movendum aliquid donec faciat illud in actu. Et post, textu com. 33. ait: Si igitur omnia Que moventur a natura moventur, aut extra naturam et violentia, et que vi et extra naturam omnia a' quodam et ab alio, etc. In isto textu vult quod omne quod movetur violenter ab alio moveatur, et omne quod movetur a natura sive naturaliter ab alio movetur, et probat ibi de omnibus. Et in istis non oportet procedere in infinitum in motis, scilicet et moventibus, sed oportet stare ad unum primum immobile, ut patet per ipsum Aristotelem ubi supra text. comm. 34. Sed, inquit, necesse est omne quod movetur ab aliquo moveri, et aut ab eo quod movetur aut ab alio, aut non. Et si quidem ab alio, quod movetur necesse aliquid esse movens, quod n ab alio primum. Si autem hujusmodi prmum non necesse est esse alterum. Impossibile est enim infinitum abire movens, ut quod movetur ab alioips m. Infinitorum enim non est aliquid primum. Si ergo omne, quod movetur ab alio movetur. Primwm autem movens movetur quidem, non ab alio autem necesse est ipsum a seipso moveri. Haec ille.
(c) Sed processus isti. Hic Doctor dicit, quod haec dicta in 7. et 8. Physic. indigent majori expositione, et forte illae rationes diminute cencludunt, et forte non plus concludunt, nisi quod primum non movetur ut corpus, vel ut virtus in corpore, sicut anima movetur per accidens in corpore moto.
(d) Ideo non insistendo, etc. Hic Doctor ostendit immutabilitatem Dei duplici ratione. Prima, quia summe simplex, ideo non potest mutari ad aliquam formam, que in ipso recipiatur. Secunda, quia est necesse esse, ideo non potest mutari ab esse in non esse vel a non esse in esse, quae mutatio dicitur versio a Damasceno.
COMMENTARIUS. (a) Quantum ad primum specialiter de intentione Aristotelis et Avicennce, dicitur ab Ienrico quod decem modis potest aliquid se habere ad esse. Primus, est esse ex se necessarium et a nullo productum, ut Deus Pater. Secundus, est esse ex se necessarium et ab alio productum, non tamen causatum, ut Filius in divinis. Tertius, esse ex se necessarium et ab alio causatum. Quartus, esse ex se necessarium, non tamen productum, nec causatum, sed tantum dependens ab alio. Quintus, esse ex se contingens sed ab alio necessario. Sextus, esse ex se possibile vel contingens et a nullo est, tamen necessario est. Septimus, esse ex se contingens, tamen ab eterno causatum. Octavus, esse in se possibile sive contingens, taruen ab alio causatum non ab eterno, sed cum toto tempore. Nonus, esse ex se contingens, tamen ab alio causatum cum parte temporis. Decimus, nec ex se, nec ex alio necessarium esse. Sed in quodl. 6. q. ult. ponit quatuor modos. Primus, ut orbes capiunt a Deo tantum motum et non esse. Secundus, esse ex se ne cessarium, et tamen ab alio causatum. Tertius, quod orbes sint ex se contingentes, tamen necessario causentur a Deo, et dicit quod Avicenna illum modum posuerit. Quartus, quod orbes sint ex se contingentes et ab alio contingenter fiant, et illum modum dicit Platonem ponere, et fidem. Ideo aliquando in Scoto dicuntur quatuor modi juxta quodl. 6. q. ult. aliquando decem juxta quodl.8. q. 9. Et dicit Doctor, quod ad propositum sufficiant tres modi.
(b) Confirmatur. Vult dicere quod ex quo substantia possibilis non potest ab alio perpetuari, quod si aliqua sit perpetua, et per consequens necessaria, non erit ab alio necessaria, sed a seipsa.
(c) Item Commentator primo Celi, c.138. Et littera stat in hoc, quod si esset aliquod generabile eternum, possibile esset ut natura possibilis transmutaretur in necessariam, et licet concludit secundum ipsum, quia omne aeternum est simpliciter necessarium, et omne generabile est simpliciter possibile; ergo si aliquid genera- tur ab aeterno, natura possibilis transmutaretur in necessariam.
(d) Ulterius imponitur Philosopho. Hic vult dicere in substantia, quod omnis substantia est a semetipsa, et hoc in duplici genere. Nam quedam est temporalis et quedam eterna; et si aeterna posset esse ab alio, cum omne eternum sit necessarium, natura necessaria mutaretur in possibilem, patet, quia ex quo est causata ab alio, ideo possibilis, et quia aeterna, ideo necessaria. Imponitur etiam sibi, quod omnis substantia possibilis ex quo est a se, sit corruptibilis tantum a semetipsa per principium intrinsecum.
(e) Item ex istis, etc. Sensus hujus littere est, quod substantiae separatae sunt naturae necessariae intrinsece, id est,a semetipsis, et in ipsis species est tantum in uno individuo; et sic ex quo non ponit eas causatas ab alio,sed tantum praesupponunt primam, sequitur quod secundum eum, erit aliquid necessarium dependens ab alio, non in ratione causae,sed sicut minus perfectum a magis perfecto.Et addit, quod in rebus corruptibilibus species de se sunt necessariae et incorruptibiles,individua vero sunt vere corruptibilia; et ad corruptionem eorum dicit species corrumpi per accidens, id est, quod corrupto individuo, illa species desinit habere esse in illo, non tamen in se, et simpliciter desinit esse.
COMMENTARIUS. (a) Contra istam opinionem, etc. Hic Doctor intendit ostendere ex dictis Philosophi, quod ipse non negaverit primum modum, videlicet aliquid esse causatum ab alio et esse necessarium. Et primo probat per Philosophum 2. Metaph. text. com. 4. Sempiternorum principia verissima esse necesse est, quia aliis sunt causa veritatis, ait enim sic: Quapropter semper entium principia semper esse verissima necesse est, non enim quandoque sunt vera, quandoque non. Haec ille. Vult dicere, quod principia semper existentium, id est, corporum celestium, cujusmodi sunt substantiae separate, semper necesse est esse vera, id est, sunt verissima, cujus duplex ratio assignatur. Prima, quia non quandoque sunt vera, quandoque non, et in hoc praecellunt generabilia et corruptibilia. Secunda, quia illis non est alia causa suee veritatis, sed illa sunt causa aliis; et in hoc praecellunt corpora coelestia, que licet sint sempiterna, tamen habent causam sui esse et sui motus, et necessariorum sunt cause, ut corporum celestium, vide Commentatorem ubi supra comment. 4. Item patet ab ipso Philosopho 1. Celi, text. com. 138. quomodo omne sempiternum est necessarium. Item. 5. Metaph. cap. de necessario, text. com. 6. Nihil prohibet quorumdam necessariorum alteras esse causas. Dicit enim sic: Horum quidem utique altera causa es- sendi necessaria, horum autem nulla, sed propter hec alia sunt ex necessitate, Haec ille.
Vult dicere ex ista littera et preecedente, quod principia demonstrationis et conclusionis sunt necessaria; ergo sequitur, quod necessariorum quaedam sunt cause, quaedam sunt causata. Sequitur in textu: Quare primum et necessarium propria quidem simplex est, etc. Si enim aliqua necessaria sunt cause et aliqua causata, et in causis non est processus in infinitum; ergo aliquod erit principium necessarium, et illud oportet esse simplex.
(b) Item, 12. Metaph. text. com. 52. concludit unitatem universi. Littera stat in hoc, quia ex quo principium effectivum primum est finalis causa omnium aliorum a se, sequitur quod erit causa effectiva, quia causa finalis non dicitur causa finalis efficientis, sed effectus; causa enim finalis inquantum amata movet efficiens (ut supra patuit d. 2.) ad efficiendum aliquid in ordine ad ipsam; et sic primum effectivum producit omnia propter semetipsum, scilicet ordinando illa ad seipsum, ut ad causam finalem desideratam et amatam; modo secundae Intelligentie et ccelum sunt alia a Deo et ordinata ad ipsum, ut ad causam finalem, ergo sunt ab ipso primo causata.
(c) Item Commentator, etc. Haec littera patet sic: Objectum maxime perfectissimum in entitate est causa intellectionis, qua substantie separatae ipsum intelligunt, et intellectio substantie separate est substantia ejus, sequitur quod quia primum movet Intelligentias ut intellectum et amatum, quod est in ratione objecti, et objectum causat intellectionem; ergo causat illas secundum suum esse, cum intellectio illarum sit suum esse. Si dicatur hic ut aliqui dicunt, quod movet ut finis, non ut efficiens.
Hoc non staret, quia, ut inquit Commentator, ubi supra, est ibi causa, et causatum sicut intellectum, id est, objectum intellectum est causa intellectionis,ut balneum in mente movet effective secundum Commentatorem, ubi supra com. 36,
Si dicatur, nonne intellectio causatur ab intelligente et intellecto, ut patuit supra a Doctore d. 3. q. 7. in quodl. q. 16. Cum ergo intellectus substantiae separate sit sua substantia, sequitur quod substantia separata erit partialis causa suimet, quod est impossibile.
Dico ad mentem Philosophi, quod ex quo intelligere substantie separate est suum esse, si ergo intelligere est a primo, etiam et esse erit a primo; et quia esse non potest esse a primo nisi ut a totali causa,ita intelligere erit a primo ut a totali causa, secus est de intellectione realiter distincta ab intelligente, quia illa potest esse ab objecto et intellectu, ut a causis partialibus.
(d) Respondetur ab eis. Dicunt isti quod Aristoteles et Avicenna ponunt aliquid necessarium esse vere causatum ex rationibus verisimilibus, id est, sophisticis, ideo oportet contradicere eis ex rationibus veris. Sed certe isti nimis vilificant hos Philosophos, quia vilius est dicere quod Aristoteles contradicat dictis suis, quam consequenter ad antecedens falsum concedere conclusionem falsam. Nam ex quo ponit primam causam necessario causare effectum sibi immediatum, licet hoc sit falsum, tamen habet consequenter concedere ipsum effectum esse necessarium formaliter, quod adhuc est falsum, et hoc non est ita vilificare Philosophum, sicut dicere quod sibi contradicat.
(e) Item, quod non posuerit secundum modum. Hic ostendit Doctor propter irra- tionabilitatem illius modi, scilicet quod aliquid dependeat ab alio in essendo a quo non habet esse, et in permanendo a quo non habeat permanentiam. Nec est simile de figuris et numeris, quia numerus posterior dependet a priori, et tamen non causatur a priori, quia numerus prior etsi non sit causa effectiva posterioris, est tamen pars illius, et ideo posterior dependet a priori in essendo.
(f) Quod etiam imponitur Aristoteli. Hec littera consistit in duobus dictis. Primum, quod nulla species in se est formaliter necessaria, quia cum necessitas sit conditio existentiae, et nulla species sit in se existens, sequitur quod nulla erit necessaria. Sed si Aristoteles posuit species horum corruptibilium esse necessarias, hoc posuit ex hoc quod conservantur in alio et alio indivividuo. Et quia voluit motum celi esse necessarium, ideo voluit successionem individuorum esse necessariam, et hoc propter aliam et aliam approximationem agentis ad passum, puta (quod fit per motum ipsius) generat aliud et aliud individuum. Et hoc est, quod dicit Aristoteles,quod Sol in circulo obliquo est causa generationis, id est, quod secundum, quod Sol motu suo sit in alio et alio signo gradu minuto, et conjungitur aliquando uni planete, aliquando alii, ideo fit alia et alia generatio. Secundum dictum est, quod ad mentem Aristotelis elementum cum sit pars existens principalis, sit necessarium, licet aliquae partes generentur continue, et continue corrumpantur, ut pars aeris que est propinquior igni, et sic secundum totum est incorruptibile, et secundum partes est generabile et corruptibile.
(g) Item si corruptibile, etc. Si dicatur, nonne homo potest corrumpi ab intrinseco? Dico, quod verum est etiam ab extrinseco ut patet; sed multee sunt substantiae, ut puta omnes non viventes, quee non corrumpuntur ab intrinseco, sed ab extrinseco.
(h) Imponitur etiam Avicenne tertius modus.Sensus hujus littere est, quia enim causatum secundum totum suum esse est a causa, sequitur quod quantum est ex ratione causati inest ei, ut non sit, cum esse suum non sit a se, sed ab alio, et cum a causa habeat suum esse, tunc inerit ei a causa ut sit. Et sic illud quod in sua ratione formali quantum est ex se inest ei ut non sit, est prius aliqua prioritate, puta nature; accipiendo tamen prius natura non positive, sed tantum negative, quia si non praeveniretur a causa extrinseca dando esse in illo priori, quod dat esse si non daret, tunc non esse esset prius natura positive; sed quia prevenitur, ideo non esse inest tantum prius natura negative vel privative. Et de hoc vide quae exposui in 2. dist. 1. quest. 2. et in 3. dist. 3. quest. 1. Et haec vocatur creatio, scilicet dare esse post non esse absolute, extendendo tamen nomen creationis, quia creatio proprie est a non esse simpliciter ad esse, ita quod non esse precedat aliqua duratione ipsum esse, creatio enim proprie importat novitatem effectus. Et si aliquid de nihilo esset productum ab aeterno, ita quod ly nihil tantum preecesserit natura modo praeexposito, non esset proprie creatura, ut etiam supra exposui dist. 2. quest. 1. part. 1. et clarius vide in 2. dist. 1. quest. 2.
(i) Contra ipsum arguitur. Vult dicere in ista littera, quod si causatum necessarium potest poni non esse, non tantum hoc est falsum, quia tunc necessarium esset possibile non esse, sed est impossibile secundum Avicennam, quia tunc si tale necessarium posset non esse, causa necessaria et necessario pro- ducens non de necessitate daret tale esse, quod adhuc est impossibile; ergo falsum est dicere aliquod necessarium esse possibile, et hoc est quod dicit.
COMMENTARIUS. (a) De intentione istorum Philosophorum. In ista littera ponuntur tria dicta. Primum, quod causa prima respectu eo-. rum, que immediate comparantur ad ipsam secundum Aristotelem et Avicennam, est simpliciter causa necessaria et immutabiliter se habens, et sic quodlibet aliud necessario se habet ad ipsam, quod immediate comparatur ad ipsam. Secundum, prima causa potest comparari ad motum uniformem. Nam ipsa movet primum mobile secundum aliquos, uniformiter ab Oriente in 0ccidentem, et tali motu omnes spherae inferiores moventur, et ut scilicet talis motus sit necessarius necessitate inevitabilitatis, quia semper movens; non autem immutabilitatis, quia necessitas immutabilitatis solum permanentibus congruit, que habent necessitatem in actu formaliter, et sic adhuc est causa mere necessaria. Tertium, prima causa comparatur ad difformitatem motus in partibus mobilis, de qua difformitate dixi supra dist. 2. q. 1. et sic quia in toto ponit difformitatem in partibus mobilis, generabilia et corruptibilia mediante tali motu difformi difformiter comparantur ad ipsam primam causam.
(b) Ex his infert Doctor, quod tenendo illud falsum fundamentum, scilicet quod sit causa necessaria, non videtur Aristoteles contradicere sibi.
(c) Sed arguitur pro Avicenna. Doctor hic intendit ostendere,quod Avicenna sibi non contradicat. Et ratio stat in hoc, quia illud, quod est ab alio non includit in suo esse quidditativo aliquod esse, id est, quod ex quo est ab alio causative non includit quidditative suum esse, nec essentiae, nec existentiae, quia tale sic includens est a seipso. Si enimesse existentiae includeretur quidditative in tali esse possibili, cum illud esse possibile non sit vere productum nisi tantum secundum quid, ut patet infra dist. 36. et 43. Vera enim productio terminatur ad esse existentie, quod est simpliciter idem cum esse essentiae, ut patet infra d. 36. 39. et in 2. d. 1. et. d. 3. q. 1. et in 3. d. 2. sequeretur quod tale esse existentie non esset vere causatum. Hoc ergo dictum debet sic intelligi, quod in aliquo priori nature,saltem negative non est, nec secundum esse reale essentiae, nec existentiae, sed tantum in esse possibili, et in secundo instanti nature de necessitate producitur a causa necessario causante. Et talis possibilitas stat cum necessitate, et dicitur possibilitas juncta actui in eodem instanti durationis, et in eodem instanti naturae positivo, licet non negativo sive privativo, ut dixi supra. Possibilitas vero, que dicitur ante actum, que est prior duratione ipso actu, non stat cum necessitate illius actus, quia ens simpliciter necessarium est ens sempiternum. Et hanc necessitatem negant Philosophi et etiam Theologi posse stare cum necessitate actus existentiae, ad quem est talis possibilitas. Ex his potest elici uuum,videlicet quod illud quod est a semetipso,id est, quod habet essentiam et existentiam a semetipso, includit ipsum esse existentiae in suo quidditativo.
COMMENTARIUS. (a) Ad illa quce adducebantur, etc. Ad orimum, etc. diceret Aristoteles possibile objective non repugnat necessario, id est, illud quod est objectum potentie productivae,merito cujus dicitur possibile objective, non repugnat necessario, accipiendo possibile, ut tantum precedit esse in aliquo instanti naturae, non durationis, ut supra expositum est.
(b) Ad aliud quod adducebatur. Sen- sus hujus littere est, quod ex quo substantia habet verum esse permanens et non successivum, sicut motus, qui tantum habet esse successivum, si tale esse permanens sit a causa necessaria, habet a causa necessitatem permanentem; et si tale esse posset non esse, sequeretur quod natura necessaria posset mutari in possibilem, quod est falsum, ut patet.
(c) Per idem patet ad illud, 12. Met. Et littera stat in hoc, quod differentia est inter causatum permanens de necessitate, et causatum successive de necessitate, quia primum habet necessitatem permanentem, sicut habet esse permanens; secundum vero, quia tantum habet esse successivum, ita et necessitatem tantum successivam, que proprie non dicitur necessitas,cum necesse esse non varietur,et successivum continue variatur. Dicitur erg0, quod motus perpetuatur de necessitate, quia continue nova pars producitur. Et ratio, quia totum mobile, puta coelum, necessario uniformiter se habet ad dans esse uniformiter necessario: et hec habitudo necessario uniformis mobilis ad motorem est cusa motum necessario fieri, id est, quia ipsum mobile, puta primum mobile, uniformiter respicit ipsum motorem, qui motor de necessitate movet illud, ideo talis motus perpetuatur; et quod talis motus perpetuetur, est necessitas tantum inevitabilitatis sine necessitate immutabilitatis in motu, sed ex necessitate immutabilitatis in causis motus, motus enim non est necessario immutabilis, patet, quia continue variatur; est tamen inevitabilis, quia talis variatio evenit necessario, causa tamen ipsius motus est simpliciter immutabilis (et quae sit differentia inter necessitatem absolute sumptam et necessitatem immutabilitatis,vide infra a Doctore d.39. et quae bi exposui.) Et licet causa movens cce- lum sit necesse esse immutabiliter, tamen motus causatus dicitur tantum necessarius inevitabiliter. Est ergo repugnantia, quod necessarium immutabiliter et permanens sit corruptibile, et non sic est de motu, quia semper corrumpitur, adveniente enim una parte alia desinit.
(d) Vel argumentum Aristotelis. Nam argumentum Aristotelis est tale,quia dicit Avicenna: Substantia aliqua, puta ccelum, potest perpetuari quoad esse, et est causatum de necessitate, et arguit sic Aristoteles: Si ccelum potest perpetuari, ergo est causatum de necessitate, ergo sequitur quod est possibile; et si sic, ergo posset corrumpi. Dico quod si celum potest perpetuari ab agente necessario, non sequitur quod possit corrumpi, nam haec consequentia est bona: Si potest perpetuari secundum esse ab agente necessario, ergo necessario perpetuabitur, et tali repugnat actus iste quod est corrumpi, et cui repugnat necessario actus, ei necessario repugnat potentia ad tamen actum Si ergo illud, quod necessario perpetuabitur sit in potentia ad corrumpi, tunc simul erit in potentia ad corrumpi, tunc simul erit in potentia ad opposita, patet, quia est possibile perpetuari; ergo est in potentia ad actum perpetuitatis, et per te est in potentia ad corrumpi, quee opponitur potentie ad perpetuari; quia sicut corrumpi opponitur perpetuari, ita et potentia opponitur potentiae, sicut sanari et egrotare opponuntur, ita posse sanari et posse egrotare opponuntur, ut patet 3. Physic. text. com. 10. et hoc est, quod dicit: Licet non cuicumque coningenti. Hoc debet referri ad corrumpi,id est, quod. licet illi quod est posse perpetuari a causa necessaria, repgnet posse corrumpi, quia illud tale habet necesse esse permanens et in actu,motui tamen, qui etiam perpetuatur a causa necessario mo- vente non repugnat posse corrumpi; patet, quia nova parte adveniente prior semper desinit esse, et hoc est,quod dicit: Licet non cuicumque continenti. Et hoc non debet referri ad verba immediate precedentia, scilicet cui necessario repgnat actus, ecessario repgnat potentia, et hoc est verum tam in necessario quam in contingenti. Et quod addit, quod tali possibili in esse posito, sic inlelligitur; si possibile est ccelum perpetuari secundum esse a causa necessaria, si tale possibile ponatur in esse, nullum sequitur impossibile. Et sic ex positione possibilis in esse non sequitur impossibilitas, nec nova incompossibilitas alicui necessario. Et sic patet ista littera.
COMMENTARIUS. Contra istam conclusionem, etc. (a) Sed ad istud primo respondetur. Hic Doctor videtur improbare hanc rationem, et littera stat in hoc, quia ratio Henrici quam Doctor dicit non esse sufficientem, quia quod agens naturale, id est, agens de necessitate nature per productionem suam aliquo modo producat aliud a se, ut perfici possit ex productione, est tantum verum in agentibus imperfectis naturalibus; et ideo hujusmodi agentia per productionem suam dicuntur perfici aliquo illorum modorum, qui ponuntur infra a Doctore. Hoc autem non concludit de primo agente, quia ipsum agit de necessitate naturae ex sua perfectione, sicut patet per exemplum Avicennae de aqua frigida, ideo Doctor hanc rationem magis ampliat et fortificat. Sequentia sunt clara usque ad secundam rationem.
(b) Secunda ratio apponitur. Ratio ista consistit in hoc quod potentia, quae respicit aliquod objectum primo et per se, id est, que habet operationem primo et per se circa illud, de necessitate operatur circa illa que ordinantur ad primum objectum, id est, quod nunquam posset (puta voluntas) velle aliquid, nisi de necessitate velit ordinata essentialiter ad habendum illud. Sicut aliquis non vult efficaciter sanitatem, nisi velit illa media, sine quibus sanitas acquiri non possit; secus est de illis, que ordinantur tantum accidentaliter, quia non sunt simpliciter necessaria, ut si aliquis vult efficaciter sanitatem, non oportet ipsum velle de necessitate illa, sine quibus sanitas haberi potest.
Deinde addit Henricus quod voluntas divina vult essentiam de necessitate, et nulla creatura est ordinata essentialiter ad bonitatem essentiae, id est, quod non est ordinata essentialiter ad dilectionem voluntatis divine habendam circa essentiam, quia tunc voluntas divina non posset diligere essentiam, nec velle ipsam efficaciter nisi etiam vellet et diligeret necessario creaturam, quod est falsum; ergo voluntas divina non potest producere aliquid extra de necessitate.
Doctor facit duas instantias contra, quarum prima non est contra rationem illam, sed tantum contra hominem, quia repugnat aliquibus dictis Henrici. Henricus enim ponit quod voluntas divina ut respicit res in esse quidditativo, necessario vult quidquid vult, et hoc est verum loquendo de velle complacentie, quia necessario complacet omni quiddtati in esse quidditativo; et tamen ipse quidditates non habent magis ordinem necessarium ad bonitatem divinam, quam ipse in esse existentiae, patet, quia non est necessitas simpliciter ad hoc quod voluntas divina velit essentiam suam, quod velit illas quidditates, quod patet, quia prius vult illam absolute et efficacissime. Imo prius vult illam, quam creature habeant aliquod esse, sive simpliciter sive secundum quid, ut patet a Doctore in seeundo dist. 1. q. 1. Ista ergo instantia non est contra rationem in se, sed contra rationem factam ab Henrico, quia repugnat aliquibus dictis ejus, scilicet quia ponit in ratione, quod voluntas ideo non vult creaturas necessario, quia non sunt essentialiter ordinate ad volitionem essentie divine; et ex alia parte vult, quod ipse res in esse quidditativo non sint essentialiter ordinatae ad volitionem essentie divine, et tamen ipse vult quod voluntas divina de necessitate velit illas. Vel ergo contradicit sibimet, vel oportebit dicere ipsam voluntatem divinam velle ipsas res in esse existentiae, et hoc de necessitate.
Secundam instantiam facit Doctor ut magis fortificet illam, quee sic breviter fortificatur, quia aliqua voluntas non potest aquirere aliquem finem, (puta sanitatem, que est finis acquisibilis) nisi velit ordinata essentialiter ad illum finem; dico ordinata et conclusa per syllogismum practicum esse simpliciter necessaria ad talem linem acquirendum, sicut medicus vult sanitatem egrotanti et imperio voluntatis intellectus discurrit per omnia media, quibus potest acquiri sanitas; et tandem invento necessario medio, talis cognitio que est cognitio conclusionis syllogismi practici, dictat voluntati ut si vult sanitatem efficaciter, quod necesse est ipsam velle tale medium. Hoc idem dico de fine non acquirendo in se, sed de fine ut diligendo, id est, quod voluntas nunquam potest efficaciter amare aliquem finem, nisi velit ordinata essentialiter ad amorem illius finis, et hoc si sit conclusum per syllogismum practicum talia esse media, ut dixi supra. Sed intellectus divinus non cognoscit aliquid aliud a Deo esse necessario volendum ad hoc, ut voluntas divina velit vel diligat Deum, imo intellectus divinus respectu eorum, que fiunt ad extra nullo modo dirigit voluntatem, imo voluntas prius vult, quam intellectus ostendat esse volendum, et voluntas prius determinat aliquid velle ad extra, et postea intellectus intelligit illud, ut supra patuit in prolog. quest. ult. et infra patebit dist. 38. et melius dist. 30. Et sic patet ista littera.
COMMENTARIUS. (a) Istis rationibus. Hic sur.t aliqua supponenda. Primo, quod illud quod est necessarium a se et a nullo dependet, sic est necessarium, quod circumscripto quocumque alio a se a quo non dependet, nec in essendo, nec necesse esse, impossibile est ipsum non esse; hoc patet supponendo quod necesse esse ut duo, erit impossibile non esse ut duo, quia sicut aliquid est evidens in veritate, ita oppositum erit evidens in falsitate, ut patet 1. Poster. Sic etiam quanto aliquid est necesse esse in essendo, tanto est impossibile in non essendo. Similiter necessarium, ut unum erit impossibile non esse ut unum, quia tanta est impossibilitas non essendi, quanta est necessitas essendi. Si ergo necesse esse ut duo posset non esse ex hoc, quod necesse esse ut. unum potest non esse, tunc impossibile esse ut duo,sequeretur ex impossibili ut unum, et sic impossibile potest sequi ex possibili; patet, quia si removeatur ab impossibili ut duo, una ratio impossibilitatis, adhuc remanet impossibile. Similiter si ab impossibili ut unum, removeatur una ratio impossibilitatis, amplius non erit impossibile, ergo possibile; et tu dicis quod nunquam impossibile potest sequi ex minus impossibili; ergo impossibile absolute non potest sequi ex possibili. Hoc idem dico de magis falso et minus falso.
Secundo suppono, quod primum effectivum est ex seipso necesse esse et a nullo alio a se, nec in esse, nec in necesse esse dependet, quia hoc esset contra rationem primi effectivi, ut supra patuit dist. 2. q. 1. Tertio suppono, quod si primum effectivum producit aliquid aliud a se in essentia, quod habeat necessariam habitudinem ad illud, que necessaria habitudo non potest separari ab illo, cum de necessitate agat; ergo illa habitudo necessaria necessario terminatur ad productum, et sic ipso producto non existente, talis habitudo non erit, et si talis habitudo non erit, ipsum primum effectivum non erit, quia illa habitudo inest necessario et inseparabiliter, et sic sequeretur primum posse non esse ex minus impossibili, quod est ens aliud a se. Primum enim est simpliciter magis necesse esse, quia a se habet esse necesse esse quam creatura aliqua, quae habet necesse esse ab alio. Et licet Filius in divinis sit necesse esse originative a Patre, tamen formaliter non est minus necesse esse quam Pater, quia habet formaliter eamdem rationem,que est simpliciter ratio essendi necesse esse, scilicet Deitatem; creatura vero habet aliam naturam quae et in esse, et necesse esse dependet essentialiter a prima natura, ut patuit d. 2. quest. 3. p. 2. in resp. ad argum. princip.
(b) Hec instantia nulla est. Tota sententia hujus littere consistit in duobus dictis. Primum est, quod quando aliquid dependet ab alio, quod impossibile est esse sine alio in quocumque genere, sequitur ipsum posse non esse, (etiam si illud sit magis tale) per non esse alterius. Exemplum, totum est magis ens, et per consequens magis necesse esse quam esse partium, et tamen ad non esse partium sequitur non esse totius. Similiter numerus quaternarius est magis ens dualitate, et tamen ad non esse dualitatis sequitur ipsum non esse, et hoc est, quia totum dependet a suis partibus. Sic est in proposito, quamvis veritas principii sit major veritate conclusionis, tamen ad non esse veritatis conclusionis sequitur non esse veritatis principii; et hoc est, quia veritas conclusionis suo modo est pars veritatis principii, et sic non est alia simplici- ter a veritate principii. Patet, nam veritas hujus principii: Omne animal rationale est risibile, includit de facto hanc veritatem, quod omnis homo sit risibilis, et quod Joannes sit risibilis, sic quod totalis veritas principii integratur ex veritatibus omnium conclusionum contentarum in illo. Hoc etiam patet de veritate propositionis universalis, que integratur ex veritatibus omnium singularium, sicut ista veritas: Omnis homo est risibilis, integratur ex istis: hic homo est risibilis, et hic homo est risibilis, etc. ergo si haec esset falsa, puta hic homo est risibilis, sequeretur ipsam veritatem propositionis universalis esse falsam; et hoc est quod dicit Doctor in exemplis mathematicalibus, quod veritas hec: Linee talis trianguli sun equales, est pars veritatis hujus universalis: Omnes linee, etc. quod enim linee trianguli equilateri sint aequales, probatur in Euclide per hoc quod dixi supra quod omnes linee, etc. Sed exemplum positum prius, scilicet quod omnis homo est risibilis, est clarius.
Secundum dictum est, quod quando una entitas in se perfecta, quae habet esse a se, et est causa alterius entitatis, nec dependet ab illa, nec in esse, nec in conservari, sicut totum a partibus, et veritas principii a veritate conclusionis integrantis, etc. non sequitur ipsam posse non esse ad non esse alterius entitatis a qua non dependet, aliter magis impossibile sequeretur ex minus impossibili; et magis necessarium sequeretur posse non esse ex non esse minus necessario a quo non dependet, nec in esse, nec in conservari, quod est impossibile, et sic patet quomodo instantia nihil contra rationem concludit.
(c) Secundo arguo sic. Haec ratio supra patuit d. 2. q. 1. et clarius patebit infra d. 30. respondendo ad Cajetanum.
(d) Preterea, et redit in idem. Duo sunt in ista littera. Primum est de malo nature, quod est defectus in entitate naturali,ut supra patuit d.2.q. 1. in resp. ad 1. argum. principale. Secundum est de malo culpee, quod est vituperabile, sicut peccatum. Si enim fieret de necessitate in causa secunda, non esset vituperabile; ergo si fit contingenter, oportet primam causam contingenter concurrere. Et hic nota quod in malo culpe sunt duo, secundum communiter Theologos, scilicet ipsum substratum, quod est actus, et deformitas, que est privatio rectitudinis, que deberet inesse actui, ut patet a Doctore in 2. d. 34. 36. et 37. et in 4. d. 14. Exemplum, velle dare eleemosynam, potest esse rectum tale velle, ut velle dare cum omnibus circumstantiis requisitis, et tunc tale velle est primo rectum, quia primo conforme rationi recte, ut supra patuit q. ult. prolog. et infra patebit dist. 17. et magis in 2. dist. 40. et dist. 42.
Si vero tale velle caret hujusmodi circumstantiis, talis carentia dicitur deformitas, et tale velle denominatur malum culpe a tali carentia sive privatione rectitudinis. Et nisi illud velle esset in potestate nostra, et per consequens in potestate nostra posse elicere illud cum debitis circumstantiis vel sine illis,nunquam esset vituperabile. Deus ergo concurrit contingenter ad ipsum velle, et etiam ad rectitudinem illius; sed voluntas nostra dicitur peccare ex hoc quod primo deficit a tali rectitudine, quia cum possit dare rectitudinem et non dat, ideo ipsum non dare est deficere a rectitudine, et talis defectus vocatur deformitas, et ad deformitatem non concurrit Deus, ut patebit in 2. d.37. Si ergo Deus ageret necessario, nullum malum culpae esset in universo, quia tunc necessario produceret omnem effectum secundum bonitatem suae capacitatis, cujus oppositum experimur; et si hoc posset forte evadi a Philosophis, dicendo quod tale malum est tantum a causa secunda, non autem a prima, tamen non potest evadi de malo culpe, quia si illud sit a voluntate nostra, ut necessario mota a Deo, tunc tale malum eveniret necessario, et sic nullo modo esset vituperabile; ergo.
(e) Omnis causa, etc. Hic quatuor principaliter tanguntur. Primum, quod ex quo causa prima est perfectissima, et per Philosophos agit de necessitate nature, et sic agit inquantum potest, et prius concurrit ad effectum cum secunda; ergo in illo priori praevenit causalitatem omnis cause secundae, et sic homo fuit ab eterno, et ultra cum producatur de necessitate nature, omnis effectus erit necessarius, quia si agit de necessitate nature, omnia producit immediate, et quia ab aeterno fuit perfectissima; ergo ab eterno produxit omnia producibilia.
Secundum, non valet dicere quod producit aliquem effectum mediante secunda causa, quia ut dictum est supra, d. 2. q. 1. cum eminenter contineat causalitatem omnis causae secundae, et ipsa in aliquo priori concurrat ad omnem effectum, et si de necessitate agat in illo priori, producit omne producibile, nulla secunda causa concurrente, alias si in illo priori non produceret, non esset perfectissima causa agens de necessitate nature. Si dicatur quod si causa prima prius influit in effectum quam secunda, ergo et nunc ut contingenter agit, prevenit causalitatem causae secunde, quia in illo priori in quo influit dicatur A, et in posteriori quo causa secunda concurrit dicatur B. Quero an voluntas divina in priori A aliquid producit vel nihil? Si primum, aut totum effectum, aut partem; non partem, quia dicitur prius influere in to- tum effectum. Si totum, ergo causa secunda in instanti B nihil producit, vel si produceret idem, tunc idem bis produceretur, quod est impossibile; non nihil, quia tunc non influeret. Dico, quod hec propositio: prima causa magis influit, etc. debet intelligi de prioritate perfectionis, id est, perfectius influit, ut exponit Doctor in 2. dist. 37. Tertium dictum: Si cause secunde privarentur suis actionibus, quod accideret si prima causa ageret de necessitate nature, tunc immediate ipsa causaret omnia, et haec omnia essent tantum unum, quia ex quo causaret inquantum potest, et sic perfectissimum effectum quem posset; ergo omnia causabilia essent illud perfectissimum causatum, quia simul non potest causare plura perfectissima, ergo si in eodem instanti potest causare omnia causabilia, et in eodem potest causare perfectissimum; ergo omnia illa tantum erunt unum, cujus contrarium experimur. Quartum, quia si de necessitate causat, ergo ccelum movebit in non tempore; patet, quia potentia finita in tanto gradu movet, et in tanto tempore, et major in minori tempore, ergo infinita in non tempore; ergo coelum movebitur in instanti, et sic periret omnis generatio et corruptio, que fiunt per motum in tempore. Si ergo primum moveret de necessitate naturae, tunc motus cceli fieret in instanti, cujus oppositum ostensum est d. 2. q. 1. De istis tamen rationibus an contra Philosophos concludant, vide d. 39. resp. ad Cajetanum, et in dist. 42. resp. ad Occham.
COMMENTARIUS. (a) Ad questionem. Littera patet usque ibi: Quod nullius perfectionis est capax, etc. ut relatio, quee non videtur mutabilis subjective, quia non est capax alicujus perfectionis. Nam mutari subjective, vel est recipere aliquam entitatem realem quam prius non habuit, vel transire ab entitate ad carentiam ejus, ut patet d. 39. et in 4. d. 11. Et sic relatio non potest fieri subjectum entis realis, ita quod subjective non potest transire a privatione entitatis realis ad talem entitatem, nec e converso, ab entitate in privationem. Sed nonne aliqua relatio realis potest esse subjectum relationis realis, etiam secundum Doctorem dist. 2. et in 4. dist. 12. nam proportionalitas fundatur in proportionibus? Dico, quod mutari proprie potest dupliciter intelligi, ut docet Doctor in 4. d. 10. scilicet ad se et ad aliud. Primo modo dicitur mutari ad absolutum. Secundo modo ad respectum. Relatio non mutatur primo modo, licet forte possit mutari secundo modo. Dico etiam, quod non potest esse subjectum ultimatum.
C0MMENTARIUS. (a) Ad argumenta. Hic nota, quod si voluntas divina posset mutari, posset transire a contradictorio in contradictorium, scilicet a privatione realis entitatis, et hoc absolute vel relative ad illam, vel a tali entitate ad privationem ejusdem. Si ergo voluntas divina potest mutari, hoc erit, vel recipiendo absolutum novum, vel relationem novam ad creaturam. Non primo modo, quia sua volitio est sua essentia, et tantum una est, ut supra patuit dist. 2. q. 1. Vel erit secundo modo, et hoc non, quia nullam novam relationem potest recipere, loquendo de relatione reali, ut infra patebit dist. 30. Nec potest amittere aliquid reale, quia quidquid in Deo est, est simpliciter necesse esse, et eadem volitione vult quidquid vult, ut patet infra dist. 39. et ab aeterno vult quidquid vult, ut infra patet dist. 45. sed non pro eterno, sed pro tempore determinato, et sic non mutatur.
Si dicatur, non creavit Petrum, et nunc creat; ergo mutatur, quia non potest transiri a contradictorio in contradictorium sine mutatione, ut patet infra dist. 39.
Dico quod non mutatur, quia nunc creans non habet novum velle, sed simpliciter idem quod ab eterno; sed vel non dicit aliquam relationem, vel si dicit tantum erit relatio rationis. De hoc infra dist. 30. Dico etiam, quod non quilibet transitus a contradictorio in contradictorium facit mutationem, ut diffuse infra exposui dist. 39. vide ibi. De ista tamen immutabilitate tam voluntatis divinae quam intellectus ipsius, clare expositum est infra dist. 39. Sequentia clara sunt' ex dictis hic, et dicendis infra dist. 39.
(b) Per idem apparet ad argumentum principale. Vult dicere in ista littera, quod mutabile in se, id est, contingens potest esse immediate ab immutabili, id est, ab ente quod in se est necesse esse et simpliciter immutabile, quia habitudo entis immutabilis ad proximum sibi, id est, ad effectum immediate productum est contingens; et si illa habitudo sive productio est contingens et extremum illius habitudinis, id est causatum vel productum per talem productionem, est contingens et mutabile in se, licet fundamentum sit immutabile, id est, quod licet fundamentum talis habitudinis, quod est primum ens, sit immutabile in se, terminus tamen illius habitudinis potest esse mutabilis et contingens, cum talis habitudo sit contingens. Et hoc est quod dicit in littera.
In ista littera possunt haberi tria dicta. Primum, quod necessitas est conditio perfectior in ente cui non repugnat, et sic melius est simpliciter primum ens esse in se necesse, cum sibi non repugnet quam esse ens possibile. Et sic debet intelligi quando ens dividitur per necessarium et possibile, quod necessitas potest esse perfectionis in ente cui non repugnat, et hoc in respectu ad posterius non in essentia, sed tantum in persona; et sic melius est simpliciter Patrem habere principium productivum necessarium respectu alicujus producti, cui ex perfectione talis principii communicatur tota perfectio Patris.
Si dicatur, si producere Filium de ne- cessitate est perfectionis: ergo in Patre erit aliqua perfectio, que non erit in Filio,cum Filius non producat alium Filium.
Dico quod producere de necessitate non est perfectionis, sed habere principium productivum necessarium, hoc est perfectionis, et tale principium etiam est in Filio et in Spiritu sancto, licet Filius et Spiritus sanctus tali principio non producant, quia ut in Filio et Spiritu sancto habet terminum adequatum, tam intensive quam extensive, ut supra patuit d. 2. et d. 7. Et sic potest intelligi ista divisio entis, quod dividitur in productivum et productum, et in productivo necessitas est perfectionis, accipiendo pro principio formali productivo. Et sic potest intelligi, quod dicit Doctor supra dist. 2. parte. 2. quest. 3. in tertia ratione principali. Secundum dictum, necessitas potest accipi, ut fundatur in causa respectu posteriorum essentialiter, id est, respectu producti vel causati essentialiter distincti a tali causa, et sic dico quod talis necessitas non est perfectionis in causa prima, quia sibi repugnat. Nam quia causa producit aliud, illud aliud erit possibile, et si de necesssitate produceret, possibile esset necessarium; talis ergo necessitas non est perfectionis in primo respectu posterioris essentialiter, imo talis necessitas non stat cum perfectissima necessitate primi entis in se, quia si primum ens de necessitate causaret aliud per argumentum factum supra, ipso causato per impossibile non existente, primum ens posset non esse, ut patet.
Ad secundum, dicit Doctor quod si causaret naturaliter, quod necessario causaret, sicut ex antecedente includente incompossibilia, sequitur consequens includens incompossibilia; in anteoedente enim repugnat, quod est causare modus ille, qui est naturaliter. Patet, quia A, inquantum causat, et inquantum naturaliter, necessario causat, et sic A simul contingenter et necessario causaret B, quod est impossibile. Simi- liter in consequente includuntur incompossibilia, quia cum dico B causatum, dico ipsum esse contingens et contingenter causatum; cum vero dico naturaliter, dico B esse necessarium et necessario causatum: caetera patent.
On this page