Quaestio 1
COMMENTARIUS. (a) Ad questionem. Dicit Doctor quod in divinis non est gereratio sub ratione mutalionis, ut supra expositum est dist. 2. parte 2. quest. 3. et dist. 5. quest. 2. et infra palebit dist. 27. quest. 1. Ideo talis generatio non habet terminos correspondentes generationi mutationi, qui termini mutationis sunt esse post non esse, ita tamen quod ly non esse praecedat duratione ipsum esse, aliter non esset mutalio, ul paluit in questione immediate praecedenti, et diffuse infra dist. 39. Generatio enim mutatio presupponit materiam, que mutetur a non esse formae generandae ad esse ipsius, sive a privatione ad habitum, et privatio proprie precedit duratione habitum, ut exposui infra dist. 39. Et propter hos terminos, scilicet esse post non esse generationi mutationi repugnat eternitas, quia esse et non esse non possunt simul esse, sed necessario alterum ante alterum; ergo non eternitas. Sed tantum est ibi generatio productio in esse substantiae per modum naturae, ut supra expositum est.
(b) Ex hoc ostendo, quod sit terna. Nunc Doctor ostendit generationem in divinis esse eternam. Et ratio stat in hoc : Quia Pater generat per modum naturae, et est agens omnino sufficiens et in nullo dependens, et non producit per motum; ergo generatio Filii est aeterna; ergo et Filius est eternus. Quod enim producens precedat duratione productum, hoc non potest esse, nisi quia vel producens agit contingenter, vel quia non est sufficiens, vel quia agit per motum, vel quia est impedimentum, nullum vero istorum est in Patre producente Filium. Et sic sequitur, quod generatio Filii sit aeterna, et Filius similiter.
(c) Per istam rationem. Et littera stat in hoc, quod ratio productionis est communior ratione causalionis; patet, quia omne' causans producit, sed non omne producens causat, quia Pater in divinis vere producit Filium, quem tamen non causat; producere enim est commune, et ad producere in ordine ad productum alterius naturae essentialiter, et in ordine ad pro-' ductum ejusdem naturae. Sed causare tantum respicit aliud in natura. Si ergo causans potest habere effectum sibi coaevum etiam inquantum causans, a fortiori poterit habere coevum inquantum producens, quia ratio causandi non potest separari a - ratione producendi, sed bene ratio producendi potest separari a ratione causandi. Et hoc est quod dicit.
(d) Ista solutio etiam confirmatur. Hic Doctor ostendit per bonum exemplum quomodo generatio Filii sit aeterna, ita quod Filius semper generetur et semper sil genitus, accipiendo quod est perfectionis in permanentibus, relinquendo quod est imperfectionis; et similiter accipiendo quod est perfectionis in successivis, relinquendo que sunt imperfectionis.
Occurunt hic alique difficultates. Prima, quia si Filius eternaliter generatur a Patre, ita quod ista sit vera : Filius semper generatur; ergo Filius generat se ipsum, patet, quia habens principium formalem productivum A in aliquo instanti, in quo non preeintelligitur habere terminum productum, illo semper potest producere ; hoc patet a Doctore supra dist. 2. et 7. et per hoc probat infra dist 10. quest. 1. quod Filius producit Spiritum sanctum, quia in generatione Filii communicatur Filio principium productivum Spiritus sancti, et hoc in aliquo priori in quo non preintelligitur habere Spiritum sanctum, ut productum. Si ergo Filius in primo instanti eternitatis (in quo possunt imaginari plura instantia, nedum originis et nature, sed etiam plura temporis, quia inslans eternitatis coexistit omni parti temporis, ut patet in ista quest. et infra dist. 39. et 40.) per generationem accipit idem principium formale productivum, scilice eamdem memoriam fcecundam quam Pater habet; ergo in secundo instanti, pula nature vel temporis coexistens instanti aelernitatis Filius eodem principio producit Filium. Patet consequentia, quia in illo secundo instanti memoria fcecunda est vere principium generandi Patri, aliter in secundo instanli ista non esset vera : Pater in islo inslanti generat, et sic generatio non esset aeterna; ergo et Filio in isto inslanti est principium formale generandi Filium; ergo Filius nunc generat se ipsum, et semper generabit se ipsum.
Confirmatur, quia pono casum, quod calor nunc existens in igne per mensem continue calefaciat lignum, producendo in illo caliditalem, ita quod in quolibet instanti illius mensis ista est vera : Calor calefacit lignum. Si terlio die illius mensis idem calor exislens in igne communicaretur ligno, nonne illo calore calefaceret lignum ? certum est quod sic, quia habet idem principium formale calefaciendi, ut preintelligitur non habere terminum productum pro quarto vel quinto die.
Confirmatur iterum ex dictis Doctoris. Ipse enim vult in 2. dist. 2. quest. 2. de mensura Angelorum, quod creare et conservare sunt idem, et exponendo D. Bonaventuram dicit, quod in alio et alio instanti ponit ipsam creaturam in esse, sicut etiam Sol semper illuminat, ita quod conservare semper est aliquid efficere. Et hoc etiam expressius ponit in quodlibet. quest. 12. Ex his pono, quod (per possibile vel impossibile) communicet Angelo potentiam creandi lapidem, sic intelligendo quod Deus in hoc instanti creet lapidem el conservel per annum, et crastina die communicet Angelo eamdem potentiam creandi ipsi Angelo; ergo videtur quod Angelus mediante illa potentia possit creare lapidem pro tempore sequenli, quia in tempore sequenti non praeintelligitur lapis habere esse; ergo pro illo tempore poterit creare. Sic erit in proposito, quia pro tempore futuro non praeintelligitur Filius habere esse, quia Pater pro quolibet instanti vere producit illum; ergo Filius nunc habens idem principium formale productivum, quod Pater habet; ergo Filius mediante tali principio poterit producere se ipsum pro tempore futuro, quia pro illo tempore non preintelligitur habere esse, si producitur a Patre in tali esse, ergo sicut tale pincipium est Patri ratio producendi Filium, erit similiter ratio Filio producendi se ipsum; et si sic, tunc idem Filius distingueretur realiter a se ipso, quia inter producens et productum est realis distinctio.
Ultimo confirmatur, et accipio quoddam dictum Doctoris in secundo dist. 1. quaest. 1. quod Filius non potest produci de lapide secundum quid in illo instanti quo producitur a Palre, quia in illo instanti lapis nullum esse habet, vel simpliciteri vel secundum quid; tamen in secundo instanti in quo inlelligitur lapis habere esse secundum quid in memoria divina, Pater producit Filium de lapide, non sim. pliciter, sed secundum quid; et quia Filius habet etiam ipsum lapidem, ut in memoria divina, non ex natura rei, sed per actum intellectus divini, Filius producit se ipsum de lapide habente tale esse secundum gquid. Imo plus dico (ut ib exposui) quod idem Filius producit se ipsum de se ipso, ut habenle esse in memoria divina, quia ut sic, producit se ipsum in esse cognito et etiam in esse volito, quod est esse secundum quid tantum; ergo a simili in proposito poterit simpliciter producere se ipsum in esse simpliciter. Patet consequentia, quia eo modo quo habet principium productivum, eo modo potest producere ; si simpliciter, simpliciter; si secundum quid, secundum uid. Ideo enim producit se ipsum secundum quid de lapide, quia lapis habel tantum esse secundum quid in memoria divina; ergo nunc producit simpliciter, quia memoria divina est ibi ex natura rei et in esse simpliciter.
Secunda difficultas est, quia videtur quod non tantum Pater producat Filium, sed etiam ipsum conservet, quod videtur inconveniens ; conservare enim sonat imperfectionem in re conservata, quod sequatur ipsum a Patre conservari, patet, quia secundum Doctorem in 2. dist. 2. et in quodl. q. 12. et alibi. si consideretur esse creaturae in primo instanti, ut transit de non esse ad esse, in quo esse in primo inslanli dicat ordinem immediate ad non esse precedens, tunc dicitur creari; in secundo vero instanti dicitur conservari, quia in secundo instanti dicit ordinem ipsius esse, ut accepti in secundo instanti ad se ipsum, ut habens esse in primo instanti, et dicit etiam ordinem ad non esse non immediate precedens, sed lantum ad non esse mediate praecedens, et sic in isto secundo instanli vere conservatur. Sic in proposito, licet non esse Filii non praecesserit esse ipsius pro aliqua duratione, quia habet esse ab eterno, tamen non esse pro aliquo instanti originis, et forte naturae precedit esse ipsius Filii, ita quod in illo instanti in quo accipit esse a Patre, dicit ordinem ad non esse precedens, saltem origine; cum ergo in secundo instanti vere accipiat esse a Patre, in illo secundo instanti dicit ordinem immediatum ad esse acceptum in primo instanti, et dicit ordinem ad non esse praecedens esse in primo instanti acceptum; ordinem dico mediate tantum et non immediate, et talis ordo videtur suo modo imporlare conservationem, et sic Filius videtur conservari.
Respondeo ad has difficultates, praemittendo aliqua. Primo, quod principium formale productivum, si non est de formalitate sive quidditate producentis, non, potest esse principium alicui producenti, nisi presupponat illud in se habere esse, sicut dicimus quod calor est principium formale calefaciendi ipsi igni calefacienti; vel si est constitutivum, saltem partialiter suppositi producentis, tunc supposilum non potest illo producere, nisi actu exislens per ipsum, sicut forma substantialis ignis est ratio formalis generandi ipsi igni. Sic in proposito, memoria fecunda in divinis est principium formale generandi Filium, et constituit saltem suo modo partialiter personam divinam, quae constituitur ex essentia et proprietale, ut salis infra patet dist. 26. Non posset ergo esse principium formale productivum alicui personae, nisi ipsam personam presupponeret, et hoc si non sit ipsius constilutiva; vel si est constituliva, tunc in eodem instanti, quo est illi principium productivum, persona per ipsum producens intelligitur habere verum esse.
Secundo, premitto quod principium productivum, ut hujusmodi in quocumque preintelligitur ipso producto, et prius est producenti ratio formalis producendi quam intelligatur habere productum, ut supra patuit dist. 2. parte 2. quaest. 3. et dist. 7. et infra dist. 26. et 27. in quodlib. quaest. 4. Et sic memoria fcecunda est prius Patri ratio producendi Filium quam intelligatur Filius productus, et sic producens in essendo est prius producto.
Tertio, premitto quod Pater in divinis producit Filium, ut terminum adaequatum et totalem; et communicat Filio memoriam fcecundam, ut terminum formalem, ut supra patuit dist 5. q. 2. et sic Filius totaliter accipit esse a Patre per illam productionem.
Quarto, praemitto quod Patrem producere semper Filium in esse, est ipsum pro quocumque instanti ponere in esse suo personali, ita quod Pater ita vere producit Filium in secundo instanti sicut in primo; et sicut in primo instanti dicitur Filius perfecte productus a Patre, ila similiter in secundo instanti perfecte producitur a Patre. Et si (per impossibile) Pater in secundo instanti non produceret Filium, Filius nullum esse haberet, ut posset ex multis deduci. Et sic ista est vera : Filius in divinis in presenti instanti A est vere productus a Patre, et ista est falsa : quod Filius pro instanti futuro sit productus a Patre. Sicut etiam tenendo quod conservare A, sit ipsum productione ponere in esse pro quocumque instanti in quo conservat, et hec est vera :A pro isto instanti vere creatur, et ista est falsa : quod A pro instanti futuro sit nunc creatum. Sic pariformiter dico de Filio.
Istis praemissis dico, quod Filius in divinis, nec pro secundo, nec pro tertio, nec pro quocumque instanti, potest generare se ipsum, quia generans prius est genito. Si ergo in secundo instanti posset generare mediante principio formali productivo, ipse Filius de necessitate esset prior se ipso. Cum ergo arguitur : Filius in secundo instanti habet potentiam generandi eamdem cum Patre, ut potentia illa preintelligitur producto. Dico, quod in illo secundo instanti habet memoriam fecundam quam Pater habet, sed non habet potentiam generandi, ut supra patuit dist. 7. ergo in tertio instanti mediante illa memoria, poterit generare una cum Patre. Negatur ista consequentia, quia in illo tertio instanti, in quo Pater generat Filium, Filius non est, et loquor de instanti originis; et quod Filius non sit, patet ex praemissis, quia in illo tertio instanti ipsum generat. ut supra patuit; ergo Fihus in illo instanti accipit esse a Patre, et si Pater in tertio instanti non produceret Filium, Filius nullo modo esset. Si ergo argumentum valeret, oporteret arguere sic : Filius in instant A accipit esse a Patre, et in eodem instanti communicatur sibi eadem memoria, et instanti B quo Pater producit Filium, sive in quo Pater habet memoriam, ut principium producendi, inquantum intelligitur prior producto, in eodem instanti B Filius est, ut habens eamdem memoriam, ergo Filius potest generare. Posset concedi hoc ultimum consequens, sed negatur quod Filius in eodem instanti B sil hujumodi, imo si Pater non produceret Filium, Filius nullo modo esset; quia ergo Filius in quocumque instanti accipit esse totaliter a Patre, et in quocumque potest intelligi posterior Patre, quia in quocumque vere producitur a Patre, et semper communicatur ei memoria, ut praehabens produclum adequalum, ideo non sequitur, quod Filius generet se ipsum, quia quod non esi, generare non potest; sed ipse Pater producit pro tertio vel quarto instanti, ergo non intelligitur Filius habere esse, quia in illo producitur, ut terminus adaequalus suae productioni. Ex his apparet quomodo ratio non concludit.
Ad primam confirmationem de calore. Dico quod non est simile, quia calor communicatur ligno non accipienti esse in eodem instanti, quo sibi communicatur; quia ergo lignum, cui communicatur calor in instanti A habet verum esse in se, el eumdem calorem pro inslanti B, quo ignis producit caliditatem, ideo in illo instanti lignum habens eumdem calorem vere producit una cum igne caliditatem, posito tamen quod possit lignum calefacere se ipsum, sed exempla ponimus, etc. primo Priorum. Sed si ignis habens calorem in inslanli B causaret lignum, communicando sibi eumdem calorem, lignum mcdianle illo calore pro inslanti B non causaret eamdem caliditalem, quia in illo instanti quo caliditas producitur ab igne, accipit esse ab ipso igne. Et si iterum in inslanti C, in quo ignis producit caliditalem, vere produceret ipsum lignum, communicando eumdem calorem, nunquam lignum pro instanti C produceret simul cum igne caliditatem. Et sic pa- tet quod confirmatio illa non includit.
Ad secunda confirmationem, dico sicut dixi de calore. Si enim Angelus nunc creatus et existens per mensem, acciperet eamdem virtutem creandi quam Deus habet, et continue haberet illam per totum mensem, dico quod Angelus pro quocumque instanti sequenti in quo Deus crearet, et Angelus crearet, quia potenlia creandi esset in Angelo, ut preintellecta ipsa creatura producta. Sed si Angelus pro illo eodem signo, quo Deus crearet Angelum, ita quod Angelus nullo modo precederet B in quocumque signo, licet tunc acciperet potentiam illam creandi, tamen illa mediante non crearet B, quia non esset in Angelo ut prior B, imo simpliciter in illo signo quo B producitur, et sic dico de omni alio instanti.
Ad aliam confirmationem patet solutio per superius dicta. Concedo enim absolute quod si Filius in divinis pro quocumque instanti posteriori haberet principium productivum, ut preintellectum Filio producto, quod illo posset ita vere producere sicut et Pater. Sed quia in quocumque instanti posteriori semper Filius intelligitur produci a Patre, et sic principium formale productivum in Patre intelligitur non habere pro instanti posteriori productum, ideo Patri est principium ; et quia in illo signo non intelligitur Filius, ideo Filius pro illo signo non producit se ipsum.
Ad secundam difficultatem,dico quod est facilis solutio, quia conservare rem proprie respicit rem possibilem et contingentem; et omnis talis quantum est ex se, dicit ordinem ipsius ad'non esse precedens duratione, et agens primum non de necessitate producit illam, quia tunc ab aeterno produceret illam, ut supra patuit dist. 8. q. ult. Si enim Angelus produceretur de necessitate na- ture, esset simpliciter necesse esse, et esset impossibile praecedere duratione non esse ipsum esse. In proposito ergo, quia Filius de necessilate nature producitur a Patre, ideo in ipso non potest precedere non esse ipsum esse Filii, imo simpliciter pro quocumque instanti producitur de necessitate naturae, et sic nec simpliciter, nec secundum quid potest dici conservari.
Dico etiam, quod posito quod Angelus causaretur necessario a prima causa, et haberet necesse esse, adhuc posset dici magis conservari quam Filius in divinis, quia in Filio non tantum est necessitas productionis, sed etiam esset in eo tota ratio essendi necessario, scilicet essentia divina et eadem quae in Patre. In Angelo vero, etsi esset necessitas causationis, non tamen esset necessitas formaliter, quae esset in causa producente, ut patet a Doctore supra dist. 2. parte 2. quaest. 3. in responsione ad primum argumentum. Absolute ergo concedendum est, quod Pater pro quocumque instanti perfecte producit Filium ; et si ( per impossibile) Filium non produceret in secundo instanti, Filius nullum esse simpliciter haberet productum pro quocumque instanti de necessitate simpliciter, et absoluta.
COMMENTARIUS. (a) Ad argumenta principalia. Ad primum, respondet Doctor et responsio stat in his dictis. Primum, quod principium accipitur multipliciter, ut patet 4. Metaph. cap. 1. text. com. 1, Primo pro termino a quo, pula alicujus durationis, vel alicujus magnitudinis vel motus. Secundo, sicut dicimus quod fundamentum est principium domus, et sedile est principium navis. Tertio, pro principio extrinseco, puta pro principio effectivo vel productivo, et multis aliis modis accipitur ibi principium, vide ibi a principio illius capituli.
Secundum dictum est, quod quando principium construitur cum genitivo durationis, ut cum dico principium durationis, tunc de vi sermonis non accipitur principium durationis pro principio originativo, quia de vi sermonis principium durationis dicitur terminus a quo illius durationis, id est, quod incipit duratio talis.
Tertium dictum est, quod cum dico : Pater est principium durationis Filil, de vi sermonis intelligitur, quod sit terminus a quo durationis Filii, et non potest accipi pro principio originativo, nisi addatur aliquid, puta sic dicendo : Pater est principium originativum sive productivum durationis Filii, et hoc modo accipitur pro principio productivo.
Cum vero dicit in littera de fallacia equivocationis formetur sic syllogismus : Quidquid est principium esse Filii est principium durationis illius; sed Pater in divinis est principium esse Filii, ergo Pater est principium durationis Filii. Si in majori principium accipiatur pro principio productivo est vera ; si in minori accipitur pro principio productivo est vera, et sic sequitur conclusio de principio productivo durationis. Si vero in majori accipitur pro termino a quo, est vera ; si in minori pro principio a quo est falsa, et tunc non sequitur conclusio. Si vero in minori accipitur pro principio productivo, et in majori pro principio a quo utraque est vera, sed non sequitur conclusio, quia syllogismus est in quatuor terminis, quia medium variatur, et sic committitur fallacia aequivocationis. Potest etiam esse fallacia amphibologiae propter diversa significata, ut cum dicimus : saeculum scit, potest intelligi, vel quod saeculum habeat scientiam de aliquo, et hoc falsum est; vel quod aliquis habeat scientiam de seculo, et hoc verum est. Sic in proposito, ista : Paler est principium durationis Filii, potest habere duplicem sensum, scilicet quod Pater sit terminus a uo, sic est falsum; vel quod sit principium originativum, et sic est verum, et fit tertius modus amphibologiae, et parum differt ab equivocatione, quia fallacia aequivocationis attenditur penes diversa significata termini, sed terlius modus amphibologiae attenditur penes diversa significata propositionis. Et sic patet ista littera.
(b) Ad secundum. Respondet quod verbum nostrum potest dici dupliciter in fieri. Uno modo dicitur in fieri, quod est propria gignitio ipsius, id est, verbum fit, scilicet verbum gignitur sive producitur, el hoc non est imperfectionis. Alio modo dicitur in fieri, quod est propria inquisitio illius gignitionis, et hoc modo est imperfectionis, quia ponit novitatem in verbo, et etiam ex parte intellectus nostri ponit imperfectam causalitatem, si enim intellectus esset perfectus, statim gigneret. Primo modo accipitur Verbum gigni in divinis, non secundo modo.
(e) Ad tertium. Respondet dicens secundum Augustinum quod sermo iste : semper nascitur, non significat generationem ita esse perfectam, sicut sermo iste significat eamdem generationem ita esse perfectam, scilicet semper natus est ; ista enim, semper est natus, magis exprimit verilatem quam ista : semper nascitur, licet ulraque sit vera. Ideo Auguslinus magis utitur ista : semper nalus est, quam ista : semper nascitur; unde ait : Non posstmus, inquit, dicere semper nascitur, ne imperfectum aliquid videatur, non dicit imperfectio est, si dicatur semper nasci, sed videtur significari imperfectio.
(d) Ad cujus intellectum. IIic docet Doctor quomodo verba cujuscumque temporis possent dici de divinis. Dicit ergo : Verba cujuscumque temporis dicuntur de Deo, sive signiflcent actus personales, id est, actus pertinentes ad personas, sicul generare, generari, spirare, spirari; sive significent actus essentiales, id est, actus communes tribus personis, ut intelligere, scire, velle, creare, gubernare et hujusmodi; ista enim est vera : Deus Pater generant Filium, generat Filium, et generabit Filium, sicut ista : Deus cognovit creaturas, cognoscit et cognoscet, et sic de aliis.
(e) Sed quid significant verba istorum diversorum temporum cum dicuntur de Deo? Dicit Doctor, quod cum dico : Pater generavit, non consignificat tempus praeteritum, quia tunc generare mensuraretur tempore, nec similiter quodcumque aliud verbum dictum de Deo consignificat aliquam differentiam temporis. Sed significant potius nunc aeternitatis, non taen absolute, quia in illo nunc, quod est mensura Dei, non est aliqua successio, cum eternitas sit omnino indivisibilis tota simul et perfecta possessio ; tunc enim non esset variatio diversorum temporum, et sic de rigore sermonis ista negaretur : Paler generavit Filium, quia in elernitate non potest esse preteritio. Significat ergo nunc eternitatis non absolute, sed inquantum coexistit diversis temporibus. Et sic cum dico : Pater generavit, ly generavit consignificat nunc aelernitatis, ut coexistens tempori praeterito ; et similiter cum dico : Deus generat, significat nunc eternitatis inquantum coexistit tempori nosiro praesenti; et 0enerabit, significat idem nunc aeternitatis, ut coexistet tempori futuro. Et de hujusmodi significatione, vide etiam infra quae dicit Doctor dist 39. et dist. 40.
On this page