Table of Contents
Commentarius in Commentarium in Libros Sententiarum Scoti
Liber 1
Prologus
Pars 1
Pars 2
Pars 3
Quaestio 2 (Depreciated; to be deleted) : Utrum theologia sit de Deo sub aliqua speciali ratione
Quaestio 3 (Depreciated; to be deleted) : Utrum theologia sit de omnibus ipsorum ad primum eius subiectum
Pars 4
Quaestio 1 : Utrum theologia in se sit scientia, et utrum subalternans vel subalternata
Pars 5
Quaestio 2 (Depreciated; to be deleted) : Utrum ex ordine ad praxim ut ad finem dicatur per se scientia practica
Distinctio 1
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum obiectum fruitionis per se sit finis ultimus
Quaestio 2 : Utrum finis ultimus habeat tantum unam rationem fruibilis
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum frui sit aliquis actus elicitus a voluntate, vel passio recepta in voluntate
Quaestio 2 : Utrum fine apprehenso per intellectum necesse sit voluntatem frui eo
Pars 3
Quaestio 1 : Utrum Deo conveniat frui
Quaestio 2 : Utrum viator fruatur
Quaestio 3 : Utrum peccator fruatur
Quaestio 4 : Utrum bruta fruantur
Quaestio 5 : Utrum omnia fruantur
Distinctio 2
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum in entibus sit aliquid exsistens actu infinitum
Quaestio 2 : Utrum aliquod infinitum esse sit per se notum
Quaestio 3 : Utrum sit tantum unus Deus
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum possibile sit cum unitate essentiae divinae esse pluralitatem personarum
Quaestio 2 : Utrum sint tantum tres personae in essentia divina
Quaestio 3 : Utrum cum essentia divina possit stare in aliquo ipsum esse productum
Quaestio 4 : Utrum in essentia divina sint tantum duae productiones intrinsecae
Distinctio 3
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum Deus sit naturaliter cognoscibilis ab intellectu viatoris
Quaestio 2 : Utrum Deus sit primum cognitum a nobis naturaliter pro statu isto
Quaestio 3 : Utrum Deus sit primum obiectum naturale adaequatum respectu intellectus viatoris
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum in qualibet creatura sit vestigium Trinitatis
Pars 3
Quaestio 4 : Utrum in mente sit distincte imago Trinitatis
Distinctio 4
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum ista sit vera 'Deus generat alium Deum'
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum ista sit vera 'Deus est Pater et Filius et Spiritus Sanctus'
Distinctio 5
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum essentia divina generet vel generatur
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum Filius generetur de substantia Patris
Distinctio 6
Quaestio 1 : Utrum Deus Pater genuit Deum Filium voluntate
Distinctio 7
Quaestio 1 : Utrum potentia generandi in Patre sit aliquid absolutum vel proprietas Patris
Quaestio 2 : Utrum possint esse plures Filii in divinis
Distinctio 8
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum Deus sit summe simplex
Quaestio 2 : Utrum aliqua creatura sit simplex
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum solus Deus sit immutabilis
Distinctio 9
Quaestio 1 : Utrum generatio Filii in divinis sit aeterna
Distinctio 10
Quaestio 1 : Utrum Spiritus Sanctus producitur per actum et modum voluntatis
Distinctio 11
Quaestio 1 : Utrum Spiritus Sanctus procedat a Patre et Filio
Distinctio 12
Quaestio 2 : Utrum Pater et Filius spirent uniformiter Spiritum Sanctum
Distinctio 13
Distinctiones 14, 15, et 16
Quaestio 1 : Utrum quaelibet persona mittat quamlibet
Distinctio 17
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum necesse sit ponere caritatem creatam, formaliter inhaerentem naturae beatificabili
Quaestio 2 : Utrum necesse sit ponere in habitu rationem principii activi respectu actus
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum tota caritas praeexsistens corrumpatur ita quod nulla realitas eadem numero maneat in caritate maiore et minore
Quaestio 2 : Utrum illud positivum caritatis praeexsistentis quod manet in augmento, sit tota essentia caritatis intensae
Distinctio 19
Quaestio 1 : Utrum personae divinae sint aequales secundum magnitudinem
Quaestio 2 : Utrum quaelibet persona sit in alia
Distinctio 20
Quaestio 1 : Utrum tres personae sint aequales in potentia
Distinctio 21
Quaestio 1 : Utrum haec sit veta 'solus Pater est Deus'
Distinctio 22
Quaestio 1 : Utrum Deus sit nominabilis a nobis aliquo nomine significante essentiam divinam in se, ut est 'haec'
Distinctio 23
Quaestio 1 : Utrum persona secundum quod dicit aliquid commune Patri et Filio et Spiritui Sancto, dicat praecise aliquid secundae intentionis
Distinctio 24
Quaestio 1 : Utrum in divinis sit proprie numerus
Distinctio 25
Quaestio 1 : Utrum persona in divinis dicat substantiam vel relationem
Distinctio 26
Quaestio 1 : Utrum personae constituantur in esse personali per relationes originis
Distinctio 27
Quaestio 1 : Utrum verbum creatum sit actualis intellectio
Quaestio 2 : Utrum verbum in divinis dicat proprium personae genitae
Quaestio 3 : Utrum verbum divinum dicat respectum ad creaturam
Distinctio 28
Quaestio 1 : Utrum 'ingenitum' sit proprietas ipsius Patris
Quaestio 2 : Utrum innascibilitas sit proprietas constitutiva primae personae in divinis
Quaestio 3 : Utrum personae prima divina constituatur in esse personali aliqua relatione positiva ad secundam personam
Distinctio 29
Quaestio 1 : Utrum principium dicatur univoce de principiis ad intra et ad extra in Deo
Distinctio 30
Quaestio 1 : Utrum de Deo dicatur aliqua relatio ex tempore
Quaestio 2 : Utrum Dei ad creaturam possit esse aliqua relatio realis
Distinctio 31
Quaestio 1 : Utrum identitas, similitudo et aequalitas sint relationes reales in Deo
Distinctio 32
Quaestio 1 : Utrum Pater et Filius diligant se Spiritu Sancto
Quaestio 2 : Utrum Pater sit sapiens sapientia genita
Distinctiones 33 et 34
Quaestiones 1-3 : Utrum proprietas sit idem cum persona, utrum sit idem cum essentia, et utrum persona sit idem cum essentia
Distinctio 35
Quaestio 1 : Utrum in Deo sint relationes aeternae ad omnia scibilia ut quiditative cognita
Distinctio 36
Quaestio 1 : Utrum fundamentum relationis aeternae ad Deum ut cognoscentem habeat vere esse essentiae ex hoc quod est sub tali respectu
Distinctio 37
Distinctio 38
Quaestio 1 : Utrum scientia Dei respectu factibilium sit practica
Distinctio 40
Quaestio 1 : Utrum praedestinatus possit damnari
Distinctio 41
Quaestio 1 : Utrum sit aliquod meritum praedestinationis vel reprobationis
Distinctio 42
Quaestio 1 : Utrum Deum esse omnipotentem possit probari naturali ratione
Distinctio 43
Quaestio 1 : Utrum prima ratio impossibilitatis rei fiendae sit ex parte Dei vel rei factibilis
Distinctio 44
Quaestio 1 : Utrum Deus possit aliter facere res quam ab ipso ordinatum est eas fieri
Distinctio 45
Quaestio 1 : Utrum Deus ab aeterno voluit alia a se
Distinctio 46
Quaestio 1 : Utrum voluntas beneplaciti Dei semper impleatur
Distinctio 47
Quaestio 1 : Utrum permissio divina sit aliquis actus voluntatis divinae
Distinctio 48
Quaestio 1 : Utrum voluntas creata sit bona moraliter quandocumque conformatur voluntati increatae
Liber 2
Distinctio 1
Quaestio 1 : Utrum primaria causalitas respectu causabilium de necessitate sit in tribus personis
Quaestio 2 : Utrum Deus possit aliquid creare
Quaestio 3 : Utrum sit possibile Deum producere aliquid 'aliud a se' sine principia
Quaestio 4 : Utrum creatio angeli sit idem angelo
Quaestio 5 : Utrum relatio creaturae ad Deum sit eadem fundamento
Quaestio 6 : Utrum angelus et anima differant specie
Distinctio 2
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum in exsistentia actuali angeli sit aliqua successio formaliter
Quaestio 2 : Utrum in angelo actualiter exsistente necesse sit ponere aliquid mensurans exsistentiam eius aliud ab ipsa exsistentia
Quaestio 3 : Utrum omnium aeviternorum sit unum aevum
Quaestio 4 : Utrum operatio angeli mensuretur aevo
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum angelus sit in loco
Quaestio 2 : Utrum angelus requirat determinatum locum
Quaestio 3 : Utrum angelus posset simul esse in duobus locis
Quaestio 4 : Utrum duo angeli possunt simul esse in eodem loco
Quaestio 5 : Utrum angelus possit moveri de loco ad locum motu continuo
Quaestio 6 : Utrum angelus possit movere se
Quaestio 7 : Utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio 8 : Utrum angelus possit moveri ab extrema in extremum non pertranseundo medium
Distinctio 3
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum substantia materialis ex se sive ex natura sua sit individua vel singularis
Quaestio 2 : Utrum substantia materialis per aliquid positivum intrinsecum sit de se individua
Quaestio 3 : Utrum substantia materialis per actualem exsistentiam sit individua vel ratio individuandi aliud
Quaestio 4 : Utrum substantia materialis per quantitatem sit individua vel singularis
Quaestio 5 : Utrum substantia materialis sit haec et individua per materiam
Quaestio 6 : Utrum substantia materialis sit individua per aliquam entitatem per se determinantem naturam ad singularitatem
Quaestio 7 : Utrum sit possibile plures angelos esse in eadem specie
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum angelus posset se cognoscere per essentiam suam
Quaestio 2 : Utrum angelus habeat notitiam naturalem distinctam essentiae divinae
Quaestio 3 : Utrum ad hoc quod angelus distincte cognoscat quiditates creatas requiratur quod habeat distinctas rationes cognoscendi eas
Distinctiones 4-5
Quaestio 1 : Utrum inter creationem et beatitudinem angeli boni fuerit aliqua mora
Quaestio 2 : Utrum angelus prius meruerit beatitudinem quam eam acceperit
Distinctio 6
Quaestio 1 : Utrum angelus malus potuerit appetere aequalitatem Dei
Quaestio 2 : Utrum primum peccatum angeli fuerit formaliter superbia
Distinctio 7
Quaestio 1 : Utrum malus angelus neccessario velit male
Distinctio 8
Quaestio 1 : Utrum angelus possit assumere corpus in quo exerceat opera vitae
Distinctio 9
Quaestio 1 : Utrum angelus superior possit illuminare inferiorem
Quaestio 2 : Utrum unus angelus possit intellectualiter loqui alteri
Distinctio 10
Quaestio 1 : Utrum omnes angeli mittantur
Distinctio 11
Quaestio 1 : Utrum angelus custodiens possit effective aliquid causare in intellectu hominis custoditi
Distinctio 13
Quaestio 1 : Utrum lux gignat lumen tamquam propriam speciem sensibilem sui
Distinctio 14
Quaestio 1 : Utrum corpus caeleste sit essentia simplex
Quaestio 2 : Utrum aliquod sit caelum mobile, aliud a caelo stellato
Distinctio 26
Quaestio 1 : Utrum gratia sit in essentia animae vel in potentia
Distinctio 27
Quaestio 1 : Utrum gratia sit virtus
Distinctio 28
Quaestio 1 : Utrum liberum arbitrium hominis sine gratia possit cavere omne peccatum mortale
Distinctio 29
Quaestio 1 : Utrum iustitiam originalem in Adam necesse sit ponere aliquod donum supernaturale
Distinctiones 30-32
Quaestio 1 : Utrum quilibet, secundum legem communem propagatus ab Adam, contrahat peccatum originale
Quaestio 2 : Utrum peccatum originale sit carentia originalis iustitiae
Quaestio 3 : Utrum anima contrahat peccatum originale a carne infecta, concupiscibiliter seminata
Quaestio 4 : Utrum in baptismo remittatur peccatum originale
Distinctio 33
Quaestio 1 : Utrum peccato originali debeatur sola carentia visionis divinae pro poena
Distinctiones 34-37
Quaestio 1 : Utrum peccatum sit a nobis sicut a causa
Quaestio 2 : Utrum peccatum sit per se corruptio boni
Quaestio 3 : Utrum peccatum sit poena peccati
Quaestio 4 : Utrum peccatum possit esse a Deo
Quaestio 5 : Utrum voluntas creata sit totalis causa et immediata respectu sui velle, ita quod Deus respectu illius velle non habeat aliquam efficientiam immediatam, sed tantum mediatam
Distinctio 38
Quaestio 1 : Utrum intentio sit solus actus voluntatis
Distinctio 39
Quaestio 1 : Utrum synderesis sit in voluntate
Quaestio 2 : Utrum conscientia sit in voluntate
Distinctio 40
Quaestio 1 : Utrum omnis actus sit bonus ex fine
Distinctio 41
Quaestio 1 : Utrum aliquis actus noster possit esse indifferens
Distinctio 42
Quaestio 1 : Utrum peccata capitalia distinguantur
Distinctio 43
Quaestio 1 : Utrum voluntas creata possit peccare ex malitia
Distinctio 44
Quaestio 1 : Utrum potentia peccandi sit a Deo
Quaestio 1
COMMENTARIUS. (a) "Utrum homini", etc. Titulus hujus quaestionis sic debet intelligi: Posito, quod homo sit ordinatus ad aeternam beatitudinem, de qua Sancti et Catholici loquuntur, et velit eam efficaciter, an ad ipsam adipiscendam, sit ipsi homini, pro isto statu (qui est status vise) necessaria aliqua specialis cognitio, ad quam via naturali attingere non possit. Intelligi tur ergo de necessitate suppositionis et non de necessitate absoluta, quia posito quod velit beatificari, an sit necessaria talis cognitio supernaturalis.
(b) "Omnis potentia", etc. Primo principaliter arguit sic: Quia potentia habens aliquod commune pro objecto adaequato et naturali, (ut naturale, distinguitur contra supernalurale,) potest in quodlibet contentum sub illo. Patet, quia sicut adaequatum potentiae non exceditur a potentia, id est, potentia non potest in aliquid aliud, aliter excederetur a potentia; nec excedit potentiam, id est, nihil continetur sub tali communi quin percipi possit a tali potentia. Ubi ergo salvatur ratio talis communis, illud potest percipi a potentia, cujus est tale objectum; sed ens inquantum ens, est adaequatum objectum et naturale intellectus nostri. Patet per Avicennam 1. Metaph. cap. 5. Ens et res prima impressione imprimuntur in ani¬ ma, nec possunt manifestari ex aliis, communissimum enim quod - immediate imprimitur in anima, est ens.
(c) "Praeterea, sensus", etc. Secundo principaliter arguit per argumentum a minori affirmative: Si sensus ex puris naturalibus potest in omnem perfectionem ad quam ordinatur; ergo, a fortiori et intellectus. Patet consequentia per Philosophum 3. de Anima, text. comment. 45. ubi ait, quod natura non agit frustra, nec deficit in necessariis. Et arguit ibi Philosophus a fortiori, quod scilicet, si natura non deficit in necessariis in imperfectis, (si tamen non sint orbata) multo minus deficiet in perfectis; ergo videtur, quod intellectus naturaliter possit in omnem perfectionem ad quam ordinatur.
"Praeterea, si aliqua", etc. Tertio principaliter arguitur: Si talis doctrina sit necessaria, hoc erit quia potentia erit improportionata objecto sic cognoscibili, et sic fiet per aliud proportionata, et tunc quaero, aut illud aliud est naturale, aut supernaturale; si primum, ergo totum, (scilicet potentia, et illud aliud) erit improportionatum objecto, et sic per aliud fiet proportionatum. Si secundum; ergo erit ei improportionata, quia ponitur improportionata tali doctrinae supernaturali, et sic per aliquid aliud fiet proportionata, et sic quaero de illo alio; aut est naturale aut supernaturale. Si primum, arguatur ut prius, quia totum esset improportionatum' objecto. Si secundum, erit processus in infinitum, aut oportet stare in primo, dicendo quod potentia intellectiva sit ex se proportionata omni cognoscibili, et secundum omnem modum cognoscibilis, scilicet abstractive, intuitive, intense, remisse et hujusmodi. Et quod non sit procedere in infinitum, patet Metaph. lext.%. comment. 5.
COMMENTARIUS. (2) In ista questione videtur esse contro¬ versia inter Philosophos et Theologos. Opinio Philosophorum est, quod omnis notitia necessaria ad ultimam perfectionem hominis ex causis mere naturalibus potest acquiri. Et hic nota quod si ultima perfectio hominis consisteret in sola speculatione abstractiva substantiarum separatarum (de qua Aristoteles 10. Elhic. cap. 10.) nulla esset difficultas, quia ad illam acquirendam, non requiritur aliqua cognitio mere supernaturalis; sed loquendo de felicitate, (de qua Sancti loquuntur) quae est in clara visione Deitatis et fruitione ejusdem, tunc quaestio habet difficultatem. Et si Philosophi teneant absolute, quod omnis cognitio necessaria homini volenti acquirere felicitatem, quam Catholici expectant, potest acquiri ex causis mere naturalibus.
Primo arguitur ibi: "In ista quaestione", etc. Activo naturali et passivo debite approximatis et non impeditis, etc. Sed in anima est activum naturale et passivum, respectu cujuscumque cognitionis quia intellectus agens et possibilis, quia agens est omnia facere, et possibilis omnia fieri sive recipere, quae causantur ab agente, ut patet 3. de Anima, text. com. 8. Et patet littera. Dicit: Activum naturale, non ut distinguitur contra supernaturale, sed ut distinguitur contra activum a proposito, sive contra activum liberum; accipitur ergo hic activum naturale pro activo agente per modum naturae et de necessitate naturae, tale enim, si est perfecte approximatum passo, remoto omni impedimento de necessitate naturae producit effectum. Non sic est de agente libero, cum actio ejus sit in potestate sua.
Et quod dicit quod actio non dependet essentialiter, etc. sic debet intelligi, quod talis actio sive effectus dependet ab activo ut a causa effectiva, et a passivo ut a causa receptiva. Si vero effectus sit per se subsistens, sicut ignis productus, et activum requirat passum in quod agat, tunc tale passum concurrit ut causa receptiva, non effectus per se subsistentis, sed formae substantialis, quae est pars essentialis talis effectus, quae recipitur in materia quam praesupponit activum. Minor rationis est clara scilicet, sed intellectus agens est activus omnis intellectionis respectu cujuscumque intelligibilis, et intellectus possibilis est receptivus earum. Caetera patent.
"Praeterea", etc. Secundo principaliter arguitur pro opinione Philosophorum ibi: Philosophus 6. Met. text. eom. 3. Quare, inquit, tres erunt Philosophice Theoricae, Mathematica, Physica, Theologia. Et Com. ibi: Modi philosophice speculativae sunt tres, scilicet scientia rerum Mathematicarum, Naturalium et Divinarum, scilicet substantiarum, in quarum definitione accipitur Deus. Haec ille. Et ratio stat in hoc: Intellectus potest perfici naturaliter omni scientia speculativa, et omni practica; ergo non est ei necessaria aliqua alia notitia specialis, etc. Antecedens patet, quia scientia speculativa sufficienter dividitur in Metaphysicam, et Physicam sive Naturalem, et Mathematicam, quas naturaliter habere possumus. Et similiter Practica sufficienter est divisa in Practicam activam et factivam, quas naturaliter habere possumus; ergo. Practica activa est cognitio, quae tantum dictat de praxi elicienda, quae stat in sola actione immanente, ut cognitio quae dictat de omni actu virtutis, qui primo elicitur a voluntate conformiter tali cognitioni, licet etiam actus imperatus in potentia sensitiva dicatur materialiter actus virtutis, ut patet a Doctore in 2. d. 42. et in 3. d. 14. Et breviter illa cognitio quae dictat de operatione non tran¬ seunte in materiam extra, dicitur practica activa; illa vero quae dictat ad opus recipiendum extra, ut ars domificatoria vel fabrilis, dicitur practica factiva, quia dictat de opere extra. De his patebit in quaestione ultima de praxi.
Tertio principaliter arguitur ibi: "Praeterea, potens naturaliter intelligere", etc. Haec ratio stat in hoc, quod naturaliter cognoscens principia per se nota, naturaliter potest cognoscere omnes conclusiones virtualiter inclusas in tali principio, sed naturaliter intelligimus principia prima, in quibus virtualiter includuntur omnes conclusiones scibiles; ergo naturaliter possumus cognoscere istam conclusionem: Deus est Trinus et unus, et sic de aliis. Cum dicit quod scientia conclusionum non dependet nisi ex intellectu principii, et ex deductione conclusionum ex principio, ut patet 1. Poster, text. com. 8. tunc scire opinamur unumquodque, et non secundum accidens, etc. Notitia enim conclusionis immediate causatur a notitia principiorum, et a deductione ipsorum, et tunc intelligitur deductio, quando minor actu sumitur sub majori, sive quando praemissae sunt pertractatae, quod est, ipsas ponere in modo et figura, ut patet 1. Prior, et tunc notitia praemissarum sic dispositarum, est causa notitiae conclusionis, partialis tamen, et alia partialis est intellectus. Et quod sit causa patet, quia inducens statim cognoscit, id est, pertractans praemissas in debito modo et figura, stati m cognoscit conclusionem. Patet per definitionem Syllogismi perfecti, quae ponitur 1. Prior. videlicet: Syllogismus perfectus est qui nullius indiget ad hoc ut sit evidens sive perfectus, id est non indiget reduci ad alium syllogismum, puta per conversionem praemissarum vel conclusionis, vel per transpositionem, de quibus vide 1. Prior, et sic patet major.
"Probatio prima: partis minoris." Prima pars minoris est ista: Naturaliter intelligimus principia prima. Et hanc probat, quia termini primorum principiorum sunt communissimi; ergo istos possumus naturaliter intelligere, quia communissima a nobis primo intelliguntur, ut patet 1. Physic. etc. innata esf, inquit, via ex notioribus nobis, et certioribus in certiora naturce et notiora. An hoc intelligatur de cognitione confusa vel distincta, vide infra dist. 3. q. 2. ubi diffuse exposui hanc materiam. Tunc sic: Si possumus cognoscet e naturaliter terminos alicujus propositionis per se notae, et naturaliter possumus cognoscere ipsam propositionem, ut patet 1. Poster, text. com. 6. Et de propositione per se nota multa exposui infra, dist. 2. queest. 2. hujus.
(i) "Probatio secundae partis minoris". Secunda pars minoris est ista: In quibus supple, principiis virtual i ter includuntur omnes conclusiones scibiles. Probat istam partem ex hoc, quia termini primorum principiorum sunt communissimi, etc. ut patet de isto principio: De quolibet dicitur esse vel non esse, et de nullo ambo eorum simul.
Contra hanc opinionem Poetor specialiter arguit, tribus mediis satis evidentibus, quibus probat, quod homini, pro statu isto, agenti propter ultimam felicitatem quam expectamus, sit necessaria aliqua cognitio mere super naturalis.
Commentarius Prima ratio est ibi: "Contra istam positionem", etc. Et ratio breviter stat iu hoc: Omne agens propter finem aliquem, si agit per cognitionem, de necessitate cognoscit finem propter quem agit; sed homo, pro statu isto, non potest ex puris naturalibus distincte cognoscere ultimum finem propter quem agit; ergo est ei necessaria aliqua cognitio supernaturalis, qua cognoscat distincte ultimum finem propter quem agit. Major syllogismi patet in littera Doctoris, et probatio stat in hoc, quia agens propter finem agit ex appetitu finis; modo nihil potest appeti nisi praecognoscatur, vel ab ipso appetente si est cognoscens, vel ab alio dirigente ipsum ad talem finem, ut patebit infra dist. 2. queest. 1. In proposito, homo est agens per cognitionem et per se agens, ut patet 2. Physicor. texi. comm. 50. hoc est per formam propriam; si ergo agit propter finem ultimum, agit ex appetitu talis finis, et debet intelligi de appetitu rationali, qui sequitur cognitionem, ut patet ex Doctore in pluribus locis. Minor patet in littera Doctoris, quae satis clara est, et stat in hoc: aut enim Philosophus sequens viam naturalem, posuit ultimum finem hominis, consistere in sola speculatione substantiarum separatarum, et tunc erravit, quia (ut dixi) finis ultimus hominis, est in visione clara Dei et fruitione ejusdem. Vel posuit ultimum finem hominis, ut Christiani ponunt, et hoc non apparet ex dictis ejus, nec aliqua naturali ratione hoc probavit. Aut fuit dubius de ultimo fine hominis, ut patet per illud l. Ethic. cap. 13. ubi dubitando ait: Si quidem igitur, etc. Ista auctoritas sic exponitur a Commentatore. Ibi enim Philosophus dubitando quaerit: An felicitas sil res disci bilis ac acquisibilis per assuetudinem, aut alio modo adipiscendi, ut per providentiam divinam circa hominem, aut per fortunam et casum. Sed manifestum est, quoniam si fuerint hic res aliquae, quas largitur Deus hominibus, dignius est ut sit felicitas ab eo donata ipsis, maxime cum sit preestantior rerum, quae perlinent hominibus. Ilsec ille. Sequitur ergo quod tunc Philosophus non cognovit distincte ultimum finem hominis, quia si distincte cognovisset, nullo modo dubitaret. Si ergo Aristoteles princeps omnium Philosophorum, non cognovit distincte ultimum finem hominis propter quem homo agit, stat ratio Doctoris quod sit ei necessaria aliqua cognitio distincta de fine ultimo, quae via naturali haberi non possit.
"Secundo probatur eadem minor per rationem". Hic Doctor probat eamdem minorem per rationem sumptam a posteriori, et minor est ista: Sed homo pro statu isto non potest cognoscere distincte ultimum finem propter quem agit. Probatio est satis clara in littera, preesupponendo unum, scilicet quod aptitudo alicujus naturae ordinatae vel aptae ad aliquem finem, potest dupliciter cognosci in esse tali naturae, scilicet, vel per cognitionem perfectam et distinctam talis naturae, per quam arguimus talem aptitudinem inesse, sicut per cognitionem distinctam hominis, concludimus aptitudinem ad ridendum de ipso homine; vel per operationem talis naturae, sicut per actum ridendi hominis, concludimus ipsam proprietatem inesse homini.
Ad propositum, Doctor praesupponit quod pro statu isto non possumus via naturali cognoscere distincte et sub ratione propria, aliquam substantiam, ut probat infra, dist. 3. queest. 3. Ideo omittit istum modum cognoscendi aptitudinem ad finem proprium inesse tali substantiae, et accipit secundum modum cognoscendi, scilicet a posteriori et per operationem. Cognoscimus enim talem herbam esse ordinatam ad talem finem, puta ad talem sanitatem inducendam propter operationem ipsius, et sic clara est ratio Doctoris, quia nullam operationem experimur in nobis, propter quam possimus concludere, hominem ordinari ad claram visionem Dei et fruitionem ejusdem, ut patet. Et posito quod hoc concludi possit, tamen loquendo de fine ultimo et perfectissimo hominis et completivo, qui, ultra visionem et fruitionem Dei, includit perpetuitatem ipsius visionis, ut clare patebit in 4. dist. 49. ad concludendam via naturali talem finem posse inesse homini, oportet concludere via naturali animam esse immortalem, quod tamen sola fide tenemus, ut probat Doctor in 4. dist. 43.
ii. Dubitatur de ista propositione: Omni Dujium i. agentq per cognitionem necessaria est cognitio distincta sui finis. Primo, quia fidelis agit propter ultimum finem, et tamen non est ei necessaria cognitio distincta ultimi finis, quia talis de communi lege non habetur, ut patet ex Doctore praesenti qucest.
Dico, quod propositio Doctoris debet sic intelligi: Est necesse ut cognoscat distincte, an A sit finis vel ne, et non est necesse, ut cognoscat distincte A in se. Vult ergo dicere, quod agentis efficaciter propter finem ultimum, puta propter fruitionem Dei, est necesse scire distincte, an fruitio Dei sit ultimus finis vel ne, quod tamen non potest scire ex puris naturalibus, sed tantum per revelationem. Cogniiio di-Posito modo quod per revelationem sciat sii mi tu Hbito fruitionem esse finem ultimum, non est Pco'idtio- postea necesse ut cognoscat distincte illam in se, nec objectum illius, ad hoc ut possit efficaciter agere propter illam. Si enim esset neuter, puta nesciret determinate an fruitio sit ultimus finis vel ne, non posset agere propter ipsam, oportet enim, ut distincte et determinate sciat ipsam esse ultimum finem, si efficaciter agit ad illam, licet illam non cognoscat in se distincte. Et sic intelligitur propositio et ratio Doctoris.
Secundo dubitatur de illa propositione: Philosophus soli rationi naturali innitendo, vel errabit circa ultimum finem hominis, vel dubius remanebit. Quia Philo- sophus secundum rationem naturalem perfehabuit ponere finem ultimum perfecte quietare potentiam beatificabilem, quia beatitudo est bonum perfectum, habuit etiam illam ponere in ente perfectissimo, ut patet 10. Elhic. com. 10. Via etiam naturali potuit scire quod cognitio distincta primi objecti in se sit perfectior omni alia, et magis objectum esse per se quietativum, ut perfecte cognitum et perfecte amatum; ergo ponendo felicitatem in tali objecto sic cognito non errasset, quia nec nos erramus secundum fidem, nec dubius fuisset. Nec valet dicere quod via naturali non potuit cognoscere primum distincte, quia nec nos possumus cognoscere de lege communi.
Dico, quod si Philosophus cognovisset Responsio, esse possibile homini sic posse cognoscere et amare primum, non errasset, nec dubius fuisset, sed non potuit via naturali cognoscere, hoc esse possibile homini.
Tertio dubitatur de illa propositione: Ultimus finis non potest cognosci ex actibus quos experimur, esse conveniens nobis. Primo, quia Doctor in princip. dist. 1. qucest. 2. dicit quod ultimus finis est objectum beatificum sub ratione perfectissima. Hoc idem in 4. clist. 49. et in 1. cl. 2. qucest. 1. in 4. ratione de infinitate primi, quod Voluntas nostra actu elicito non potest ultimate quietari, nisi in ente infinito; et hoc cognoscit homo per actus suos, quia dicit Doctor, ;praesenti qucest. quod pro statu isto, tantum per actus quos experimur, cognoscimus potentiam ordinari ad tale objectum; si ergo voluntas, per quemcumque actum elicitum circa ens finitum, experitur se non quietari, et hoc erit notum intellectui; ergo intellectus naturaliter poterit scire voluntatem ordinari ad ens infinitum, et sic potest cognoscere naturaliter.
Secundo, sic supponendo quod dicit Doctor in qucest. 1. Prologi, quod intellectus habet naturalem inclinationem ad omne ens, et naturaliter cognoscit hoc per actus suos, quia data cognitione cujuscumque entis finiti, adhuc appetit cognoscere ens perfectius, sicut dictum est de voluntate, supra; ergo naturaliter scit se appetere perfectissimum ens. Patet per Philosophum in prooemio Metaphysicae, qui facit hanc consequentiam: Omnes homines naturaliter scire desiderant; ergo maximam scientiam maxime desiderabunt; maxima scientia est circa maxime scibilia, cujusmodi sunt substantiae separatae; ergo homo per actus suos scit se non posse quietari, nisi in ente perfectissimo, perfectissime cognito; ergo naturaliter scit finem suum sibi naturaliter convenire ex actibus suis, licet illum finem in se non cognoscat distincte, quem nec nos, etiam illuminati, distincte cognoscimus.
Tertio, appetitus noster naturalis appetit summam beatitudinem summe, et in particulari, ut patet ex Doctore in 4. dist. 49. ergo intellectus noster potest scire per actus suos se naturaliter appetere illam, quia posito quocumque actu circa alia a summa beatitudine non quiescit.
Respondeo ad primum, concedendo propositiones Doctoris, et dico quod ratio concluderet, si intellectus via naturali posset scire objectum infinitum ut clare vi¬ sum, esse possibile homini, quamvis sciat quod major perfectio est in objecto ut clare viso, nescit tamen an talis visio possit convenire homini.
Cum dicitur: Voluntas vult illud; ergo, imposetc. dico, quod ex hoc solo quod vult, slblilumnon concluditur illud esse possibile illi, quia etiam voluntas est impossibilium, ut probat Doctor clist. q. 26. qucest. 1.
Cum dicitur: Appetitus naturalis appetit illud ut sic, et appetitus naturalis non est ad impossibile, ut Doctor concedit in 4. d. 43. quaest. 2. Dico, ut dicit ibi Doctor, quod oporteret prius probare illud esse possibile, quod non probatur via naturali.
Ad secundum, concedo propositionem 15. Doctoris, scilicet quod intellectus naturaliter potest scire se habere appetitum, etiam respectu entis perfectissimi; sed naturaliter non potest scire se habere appetitum naturalem circa illud perfectum qualitercumque cognitum, quia oporteret probare quod appetitus naturalis, esset ad cognitionem perfectissimam, cujusmodi est clara visio. Et posito etiam quod inesset ei talis appetitus naturalis, adhuc non sequitur quod intellectus cognoscat illum sub illa ratione qua appetit illum finem sub ratione perfectissima, quia oporteret cognoscere relationem illius appetitus, quse. terminatur ad illum finem, quae cognosci non potest, non praecognito termino. Prima tamen responsio videtur Uielior.
Et cum dicit, quod intellectus habet naturalem inclinationem ad omne ens, concedo; sed oportet probare, quod habeat naturalem inclinationem, ut intuitive cognoscibile a tali potentia. Sicut etiam non sequitur, intellectus habet naturalem inclinationem ad cognoscendum ens infinitum, et illud est cognoscibile, cognitione formaliter infinita; ergo naturaliter appetit sic cognoscere, non sequitur, quia hoc est simpliciter impossibile.
Ad tertium dico, quod non intelligit de beatitudine in particulari, de qua Sancti loquuntur, sed loquitur de beatitudine in esse vere reali, quia non appetit illam sic in communi, quia non esset actu existens, sed appetit aliquod bonum summum ultimate quietativum; et posito quod appetat id in particulari, non tamen sequitur quod appetat illud naturaliter, ut clare visum. Dico etiam quod tantum appetit illud, ut bonum commodi; objectum autem non beatificat, nisi ut clare visum, et amore amicitiae principaliter amatum. Et posito etiam, quod sic appetat, adhuc non sequitur quod intellectus cognoscat illum appetitum sub illa ratione, qua sic appetit, et sic patet.
Dubitatur de illo, quod dicit, scilicet: Ad efficaciter inquirendum finem ultimum, est necesse scire quod perpetuo possit convenire homini in anima et corpore. Contra, quia ultimus finis sub sua ratione formali, est simpliciter appetibilis; ergo sufficit ad efficaciter operandum, cognitio illius finis; ergo non est necesse scire sub ratione perpetuitatis. Secundo, quia conditio per se objecti primi est perfectior quam conditio ejus per accidens. Patet, quia si finis ultimus est beatitudo nostra, erit magis beatitudo sub ratione formali quam accidentali.
Respondeo, quod aliud est loqui de fine ultimo in se clare viso, et aliud, ut obscure cognito. Primo modo homo efficacissime moveretur ad illum, etiam si sciret ipsum durare tantum per instans. Secundo modo non ita, quia communiter quis non movetur efficaciter, puta ad sanitatem, si sciat parum duraturam, sic de fine ultimo etiam nobis revelato, nisi sciret ipsum perpetuo habere, non moveretur, saltem ita efficaciter ad illum acqui¬ rendum. Dico secundo, quod Doctor non dicit expresse, quod quis non moveretur efficaciter ad finem ultimum, nisi sciret illum dari perpetuo in anima et in corpore, sed quod non ita efficaciter, quia illae conditiones reddunt illum finem appetibiliorem.
Secunda ratio principalis, quae est ibi, "Secundo sic: Omni cognoscenti agenti", etc. Hic Doctor intendit probare quod homini volenti efficaciter ultimum finem, sit necessaria cognitio mediorum ad finem, quia nunquam aliquis agit efficaciter propter aliquem finem acquirendum, nisi cognoscat media necessaria ad illum finem. Sed homo via naturali non potest media hujusmodi cognoscere, quia meritum ordinatum ad talem finem, consistit in sola acceptatione divinae voluntatis, ut diffusius probabit infra dist. 17. Posito ergo quod homo via naturali cognosceret ultimum finem distincte, (cujus tamen oppositum probatum est in prima ratione) adhuc est ei necessaria cognitio qualiter talis finis possit acquiri. Non enim posset ex puris naturalibus cognoscere, quod talis finis est sic vel sic acquisibilis, puta per talem vel talem operationem hominis, quia collatio talis praemii est ex sola determinatione voluntatis divinae. Et posito quod etiam hoc cognosceret, adhuc ignoraret quae et quot opera requiruntur, et an illa sufficiant, cum haec omnia consistant in sola acceptatione voluntatis divinae, mere, libere et contingenter, sic vel sic acceptantis, et sic patet ratio Doctoris.
Sed hic occurrit dubium. Quia ex quo voluntas divina declaravit vitam aeternam posse acquiri per observantiam praeceptorum Dei, et homo ex puris naturalibus potest scire, si observat praecepta Dei vel ne, ut patet; et sic sequitur, quod possit certitudinaliter scire via naturali se esse dignum vita aeterna, cujus oppositum Sancti tenent.
Respondeo, quod ad hoc, ut quis sciat se esse dignum vita ©terna per observantiam praeceptorum, oportet scire se observasse in charitate et ex instinctu charitatis. Omnis enim actus meritorius elicitur libere a voluntate, charitate ad hujusmodi actum inclinante voluntatem, vel partialiter concurrente cum voluntate, ut alia causa partiali, ut patet ex Doctore infra dist. 17. et patet communiter per Doctores, sed hoc scire non potest.
COMMENTARIUS. "Contra istas duas", etc. Arguit Doctor primo contra primam rationem probando quod homo ex puris naturalibus potest distincte cognoscere suum ultimum finem, cujus oppositum prima ratio ostendit. Prima ergo ratio est ibi: Omnis natura creata essentialiter dependet, etc.
Dubitatur de illa propositione Doctoris: Ex causato cognito potest demonstratione quia qmelibet ejus per se causa cognosci. Quia pono A causatum; si ex cognitione A potest cognosci ejus per se causa, authoc est, quia immediate effectus causat cognitionem causae, et hoc est impossibile, quia tunc effectus virtualiter contineret entitatem causae, ut patet ex Doctore 1. dist. 2. queest. 1. et dist. 8. quaesi. 1 in 2. dist. 3. qucest. 10. inQuodcliib. qiaesl. 14. Aut quia cognitio effectus est causa cognitionis causae, et hoc habet minorem probabilitatem, cum cognitio causae sit perfectior. Aut praemissae ut cognitae et pertractatae, ita ut minor recte sumatur sub majori, et hoc non,quia medium quod est effectus in tali demonstratione quia, non continet virtualiter notitiam causae, quae causa scitur per demonstrationem; ergo per effectum nullo modo scitur demonstratione quia ipsa per se causa.
Secundo, si per effectum scitur ejus per se causa; aut scitur per effectum, inquantum dependet ab illa causa, aut per effectum in se absolute cognitum. Non primo modo, cum talis dependentia sit relatio quae non cognoscitur, non praecognito termino, ut patet ex Doctore hic, el qucest. 3. et dist. 8. qucest. 1. et in Quocliib. qucest. 14. arlic. ult. Tum etiam, quia talis dependentia cognita non est ratio cognoscendi terminum ad quem, nec fundamentum, ut ostendit Doctor contra Henric. dist. 8. qucest. 1. Non etiam secundo modo, quia in tali effectu in se absolute cognito (cum nullo modo virtualiter contineat causam ) non sequitur cognitio causae, quia semper quaeritur a quo causatur talis cognitio; et tamen ex alia parte, si ex causato cognito non possit cognosci ejus per se causa non demonstratur per effectum demonstratione quia, et sic perit doctrina Philosophi 1. Poster. I. Phy sic. et 1. Metaph. et alibi.
Respondeo, quod nec effectus, nec cognitio effectus in se est causa cognitionis causae distinctae; sed si est causa, erit tantum causa cognitionis causae in conceptibus communibus, sicut etiam expositum est de Deo, clist. 3 qucest. 1. quomodo per creaturas cognoscitur in conceptibus communibus. Secundo dico, quod per effectum devenimus in cognitionem causae, ita ut cognito aliquo effectu, in- eiTectellectus quaerat causam illius effectus, puta dividendo, ut cum cognosco hominem esse risibilem, quaero causam immediatam illius effectus dividendo, puta si est effectus, ergo ab aliquo ente; non ab ente in communi, quia tunc omne ens posset esse causa; non ab ente, quod est substantia, et sic dividendo usque ad animal rationale. Et hoc modo procedo ab effectu ad causam, qua cognita tunc demonstratione quia, per effectum demonstratur causa de homine, sed illa causa prius cognoscitur, licet postea demonstretur inesse homini per effectum.
Ad secundum dico, quod per effectum in se absolute cognitum investigatur cau- sa, ut supra dixi. Si vero cognoscitur distincte sub illa dependentia, qua dependet a causa, dico quod per illam non acquiritur cognitio causae in se, imo illa cognitio dependentiae dependet a cognitione tam effectus quam causae. Prius enim cognoscitur terminus et fundamentum quam cognoscatur relatio, et sic prechabita cognitione distincta tam causae quam effectus, et cognitione ipsius dependentiae, potest postea demonstratione quia cognosci causa de effectu, sic ar- guendo: A dependet in esse a Deo; ergo Deus est causa A; vel sic: Cognosco di- stincte A dependere a Deo ut efficiente; ergo cognosco distincte Deum esse causam A. Ex his patet sensus illius propositionis, qua declarata, adduco primam rationem Doctoris, quae ut clarius intelligatur, Doctor supponit aliqua.
Primo, quod dependentia causati est 24. eadem realiter cum ipso causato, et hoc quando terminatur ad talem causam, sine qua impossibile est causatum habere esse, ut patet ini dist. i. et sic dependentia qua homo dependet a prima causa, est eadem res realiter cum homine.
Secundo, supponit quod cognoscens distincte dependentiam aliquam, cognoscit etiam terminum talis dependentiae. Patet, quia omnis dependentia causati ad causam, est relatio, et relatio non potest distincte cognosci, nisi distincte cognoscatur terminus ad quem est talis relatio, ut patet.
Tertio supponit, quod dependentia causati a prima causa, terminatur ad absolutum in prima causa, puta ad Deum sub ratione Deitatis. Patet in aliis relationibus, nam paternitas in creaturis non terminatur ad filiationem, sed ad rem absolutam, quae est filius, ut patebit infra dist. 30. et in 3. dist. 8. Patet etiam quod Deitas sub ratione Deitatis, est terminus dependentiae creaturae ad ipsam, vel saltem illud quod est ratio formalis creandi, ut patet ex Doctore in Quodlib. qucest. 9.
His praesuppositis formatur ratio sic: Cognoscens aliquam naturam distincte, cognoscit et relationem eamdem sibi realiter, et per consequens cognoscit terminum talis relationis distincte, ut patet ex tertio praesupposito; sed natura humana est naturaliter cognoscibilis ab ipso homine, ergo dependentia ipsius ad Deum, est naturaliter cognoscibilis; ergo et Deitas, quae est terminus talis dependentiae, erit naturaliter cognoscibilis. Et sic patet ratio Doctoris, quae tenet comparando naturam ut dependentem in ratione causati effective ad ipsum Deum causantem. Potest haec ratio Doctoris etiam formari, comparando naturam humanam ad ipsum Deum ut ad ultimum finem. Nam dependentia naturae humanae ut terminata ad Deum, in ratione ultimi finis, est eadem realiter cum ipsa natura humana; et sic naturaliter cognoscens talem dependentiam, naturaliter potest cognoscere Deum in ratione ultimi finis, et eodem modo formetur ratio sicut prima. Posito etiam quod talis relatio quae dicitur dependentia, sit realiter distincta, adhuc stat ratio,quia cognoscens aliquam naturam ut causatam, vel ut ordinatam ad aliquem finem, a quo dependet ut causa finali, potest cognoscere talem dependentiam, et per consequens terminum dependentiae.
"Confirmatur ratio". Ista confirmatio clara est, quia si per cognitionem alicujus naturae inferioris, natura humana cognoscitur, ejus finis similiter per cognitionem naturae humanae cognoscitur ultimus finis ipsius. Patet similitudo, quia natura inferior, puta lapis, in ratione finiti, non minus dependet ad suum proprium finem, quam natura humana finita ad suum finem.
"Ex hac etiam ratione". Ista littera clara est ex declaratis supra, in probatione minoris primae rationis, ubi dixi quod potest cognosci aptitudoad finem proprium, vel ex cognitione substantiae aptae ad talem finem, vel ex actibus illius substantiae.
"Si autem dicatur", etc. Quia posset dici ad rationem quod concludit de fine naturali hominis, puta de felicitate naturaliter acquisibili, de qua Philosophus 10. Ethic. sed non concludit de fine supernaturaliter acquisibili, qui est clara visio Dei.
"Contra, Augustinus". Ilie Doctor intendit probare quod etiam finis sit naturaliter acquisibilis. Et ratio clara erit, quibusdam praesupposilis. Primo, quod natura humana, et potentia sive aptitudoad aliquid sunt una re? realiter, et per consequens cognoscens naturaliter naturam humanam, naturaliter cognoscit aptitudinem illius; et cum omnis apti tu do sit formaliter relatio, sequitur quod cognoscens naturaliter aptitudinem aliquam, naturaliter cognoscit terminum ad quem est.
Secundo praesuppono ex dicto Augustani 1. de praedestinatione Sanctorum, quod homo naturaliter habeat aptitudinem ad fidem et charitatcm, dicente Augustino: "Posse habere fidem et charitatcm naturae est hominum".
Tertio praesuppono quod fides habeat Deum sub ratione Deitatis pro objecto, ut probat ipse in 3. dist. 23. et similiter charitas, ut patet ibid. dist 27. Et sic sequitur quod cognoscens distincte fidem et charitatcm, cognoscit etiam distincte objectum fidei etcharitatis. Formatur ergo sic ratio: Cognoscens naturaliter naturam hominis, et hoc distincte, naturaliter cognoscit aptitudinem ad fidem et charitatcm, cum sit eadem res natura humana, et per consequens cognoscit ipsam fidem et charitatem naturaliter. Et ultra sequitur, quod naturaliter possit cognoscere ipsum Deum sub ratione Deitatis, ut patet ex tertio praesupposito.
Vel sic potest formari: Cognoscens naturaliter dispositionem ad ultimum finem, naturaliter cognoscit illum; sed fides et charitas disponunt ad ultimum finem hominis, ergo naturaliter cognoscens fidem et charitatcm, naturaliter cognoscit ultimum finem hominis. Posito etiam quod talis aptitudo esset realiter distincta, adhuc sequitur propositum, quia cognoscens naturam humanam potest cognoscere ejus aptitudinem.
Ex ista ratione fundata super dicto Augustini, apparet quomodo quidam novus expositor 1. part. Summae S. Thomae non recte intellexit rationem Scoti: quia fundamentum rationis stat in hoc, quod posse habere fidem naturaliter inest homini, id est natura hominis habet naturalem aptitudinem ad fidem et charitatcm, nam si non haberet talem aptitudinem, nunquam posset eam recipere. Et quod dicit ille expositor, quod homo tantum est in potentia obedientiali ad fidem et charitatem, et sic debet intelligi dictum Augustini. Hoc nihil est, quia omnis potentia obedien- tialis prmsupponit aptitudinem, id est non repugnantiam ad illud ad quod est in potentia obedientiali, et talis aptitudo cui inest, naturaliter inest. Siat enim aliquid esse aptum ad A, et non naturaliter inclinari ad illud. Si enim esse sursum non repugnat B; ergo B est aptum natum esse sursum, et tamen talis aptitudo non potest dici naturalis inclinatio. Et sic stat ratio Doctoris, quod cognoscens talem aptitudinem naturaliter ad fidem et charitatem, naturaliter cognoscit fidem et charitatem. Dico etiam quod homo habet naturalem inclinationem ad fidem et charitatem, ita quod non tantum est in potentia obedientiali ad illas, ut dicit ille expositor, sed etiam in potentia naturali, quia natura humana habet naturalem inclinationem ad perfectionem sibi convenientem, ut patet.
Secundo arguit Doctor ibi: "Item homo naturaliter appetit finem istum", etc. Ratio stat in hoc, supponendo aliqua. Primo quod appetitus naturalis est realiter idem quod natura appetens, ut probat ipse in 4. dist. 49.
Secundo, quod appetitus naturalis hominis est ad summam perfectionem, etiam in particulari, ut ipse probat ubi supra; et quod voluntas non potest perfecte quietari nisi in ente infinito, ut ipse probat in 1. dist. 1. qucest. 1. et dist. 2. part. 1. qucest. 1. et in A. dist. 49.
Istis praesuppositis arguitur sic: Homo naturaliter potest cognoscere seipsum; ergo sub illa ratione qua appetit ultimum finem, cum ille appetitus sit idem quod horno; ergo naturaliter potest cognoscere ultimum finem ad quem ordinatur. Patet, quia talis appetitus naturalis sive inclinatio naturalis terminatur ad illum finem, et sic patet ratio Doctoris.
Tertio arguitur ibi: "Item naturaliter cognoscibile est". Ista ratio satis clara est in littera, et potest multipliciter formari. Nam potentia quaslibet non potest perguietatur fectissime quietari nisi in optimo contento tectissimo, sub admquato objecto illius potentiae. Si ergo potentia visiva naturaliter cognoscit adaequatum objectum, naturaliter potest cognoscere quodcumque contentum sub illo, ut patebit infra, in ista qucest. Quia cognoscere objectum ut adaequatum, est cognoscere illud ut inclusum in omni per se contento, et sic est cognoscere quodlibet contentum; hoc idem dico de intellectu respectu entis inquantum ens, et sic patet ratio Doctoris. Et confirmatio sequens tenet ex hoc fundamento, quod omnis potentia cognitiva habet naturalem inclinationem ad suum objectum, et per consequens si perfecte cognoscit se ipsam, perfecte cognoscit se ut inclinatam ad tale objectum, et sic tandem cognoscit objectum ad quod naturaliter inclinatur, et sic patet tota ratio.
31. (u) Contra secundam rationem. Hic Doctor arguit contra secundam rationem principalem, qua probat esse necessariam cognitionem mediorum ad finem ultimum acquirendum, et illa secunda ratio supponit (ut supra visum est) quod via naturali possit cognosci natura humana, sub illa ratione qua ordinatur ad ultimum finem, et quod finis ultimus possit cognosci; et licet hoc sit falsum, ut supra patuit, tamen hoc supposito, adhuc probat Doctor quod saltem est aliqua doctrina supernaturalis necessaria homini, quse erit respectu mediorum, et ratio patet supra. Nunc Doctor probat quod si naturaliter cognoscitur homo et ultimus finis hominis, quod etiam naturaliter cognoscuntur omnia media necessaria ad illum finem acquirendum. Arguit ergo sic: Cognoscens naturaliter extrema, inter quae cadit medium, naturaliter cognoscit medium inter illa. Patet, si enim cognoscit extrema sub ratione extremorum, quae ut sic, includunt media inter illa, necessario cognoscit media illa; ergo naturaliter cognoscens hominem et ultimum finem ipsius, naturaliter potest cognoscere omnia media, ordinata ad talem finem, maxime, quia necessitas mediorum accipitur a fine, ut infra patebit quoest. de praxi. Confirmatur ratio, ita enim in proposito entium ad finem, scilicet ultimum, videtur necessaria connexio ad ipsum finem ultimum, quia talis finis non videtur posse acquiri sine illis mediis, a quibus necessario dependet, ut patet de sanitate et de mediis ad illam; modo propter talem connexionem in aliis finibus ad media, ex cognitione talium finium cognoscuntur talia media; ergo et in proposito, ex cognitione ultimi finis hominis, cognoscuntur omnia media, ordinata ad illum finem.
Deinde, respondet Doctor ad ista argu- 32. menta. Ad primum, etc. Dat duas responsiones ad primam rationem. Prima est, quod ratio illa concludit de fine, qui est causa finalis.
Nota, quod Deus potest dici finis horninis dupliciter. Vel ut causa finalis, et sic potest^ici dicitur finis omnium rerum, inquantum hominis, movet Metaphorice voluntatem suam ad causandum res ad extra, et movet inquantum amatus et desideratus; et hoc modo dicitur finis, qui est causa finalis, quia voluntas divina amando et desiderando ipsum Deum, producit omnia in ordine ad ipsum. Et sic Doctor concedit quod ratio concludit de isto fine. Et finis hujusmodi non est finis beatificativus, quia ut sic, lapis beatificaretur in Deo, cum sit causa finalis ipsius. Sed non concludit ratio de fine attingibili per operationem, sicut dicimus, quod finis ultimus potentiae vi si vae in quo quietatur perfecte, est perfectissimus color ut attingibilis per visionem; et hoc modo finis beatificativus ex hoc dicitur beat i ficati vus potentiae, inquantum natus est perfecte attingi per operationem talis potentiae.
Sed occurrit dubium. Videtur enim quod homo naturaliter possit cognoscere Deum sub ratione Deitatis, si illa ratio concludit de ultimo line, qui est causa finalis. Patet, quia dependentia ipsius finiti terminatur ad ipsum Deum absolute, ut dixi supra, in ratione prima; ergo cognoscens talem dependentiam naturaliter, poterit naturaliter cognoscere ipsum Deum sub ratione propria; et tunc ultra, si cognoscit Deum sub ratione propria,potest etiam cognoscere ipsum esse ultimum quietativum hominis, vel non; et sic tandem naturaliter poterit, ipsum cognoscere sub ratione finis attingibilis per operationem hominis. Similiter in illa ratione prima potest concludi, quod naturaliter potest cognosci Deus, ut primum effectivum, et sic sub ratione propria. Patet per dictum Docto ris queest. 8. Quodlib. Illud est ratio terminandi dependentiam causati, quod est ratio for nudis producendi illud; sed voluntas divina est ratio formalis causandi, ut patet ex ipso in pluribus locis; ergo erit ratio formalis terminandi talem dependentiam, et sic naturaliter cognoscens dependentiam causati ad primam causam, naturaliter poterit cognoscere terminum illius dependentiae. Ideo responsio Docturis non videtur multum efficax.
Dat ergo aliam responsionem, negando minorem, scilicet quod homo naturaliter possit cognoscere seipsum sub ratione propria, et sub ratione illa qua ordinatur ad ultimum finem, ut attingibilem per operationem, et littera plana est.
Sed ex ista responsione oritur difficultas contra Doctorem, et videtur stare argumentum primum. Nam ipse vult expresse in queest. 14. Quodlib. quod anima separata non possit ex puris naturalibus cognoscere Deum sub propria ratione, et tamen certum est, quod ipsa anima separata perfectissime cognoscit se ipsam sub ratione propria; ergo et dependentiam ipsius ad Deum, et per consequens ipsum Deum sub ratione propria. Et formetur ratio, ut supra. Deinde dicit ipse expresse, quod Angelus ex puris naturalibus non potest cognoscere Deum sub ratione propria, ut patet in dist. 3. queest. 10. et tamen ipse concedit, quod Angelus possit cognoscere seipsum distinctissime et perfectissime ex puris naturalibus, ut probat in 2. dist. queest. 9. et alibi.
Dico ergo, posito quod homo'cognoscat Responsio, seipsum distinctissime, et similiter Angelus et anima, adhuc non sequitur quod cognoscat distinctissime dependentiam, qua dependet ad Deum ut efficientem, vel ut causam finalem. Et tota ratio stat in hoc, quia nulla relatio potest dislincte cognosci, dlstinct| Snisi preeeognito termino, ut patet ex Do- gnoscit ctore in queest. penult. Prolog, el dist. 8. dependenprimi. Modo Deus, sub ratione Deitatis, suae ad Via naturali non potest cognosci; ergo nec relatio terminata ad ipsum. Et cum dicitur quod talis relatio est idem realitcr cum tali natura, et per consequens cognoscens naturam cognoscit et relationem, negatur consequentia, quia sufficit quod distinguatur formaliter, et sic talis relatio formaliter distinguitur a fundamento, ut patet ex Doctore in 1. dist. I.
Si iterum dicatur, quod ex quo Angelus cogn'oscit seipsum intuiti ve, et cognitio intuitiva terminatur ad rem existentem, in quantum existens, ut patet ex Doctore in 1. dist. 1. et dist. 8. et alibi. Sed quae sunt idem rea liter, dicunt eamdem existentiam; ergo si Angelus cognoscit se intuitive, etiam intuitive cognoscet talem relationem, et per consequens terminum relationis. Dico, quod cognitio intuitiva talis relationis dependet non solum a fundamento, sed etiam a termino. Dico ultra, quod licet talis relatio dicat eamdem existentiam realiter, non tamen dicit formaliter.
Sequitur nunc littera Doctoris. Ad primum argumentum quod nec anima, nec natura nostra potest cognosci natu ra liter pro statu isto sub ratione propria et quidditativa, sed tantum sub rationibus generalibus, puta quod est ens, vel substantia finita et hujusmodi. Et quomodo sic cognoscatur, exponetur infra di st,. 3. 7. 3. Modo anima in inquantum ens vel substantia, non ordinatur ad talem finem, quia si hoc conveniret sibi ratione entitatis vel ratione substantiae, tunc quaelibet substantia sic posset ordinari, quod est falsum.
Ad secundum dicendum, quod mens sive anima est eadem sibi, et proportionabilis sibi in ratione entitatis, cum sit penitus eadem anima sive intellectus, sed non est proportionabilis sibi pro statu isto in ratione objecti. Vult dicere quod licet intellectus sit penitus idem sibi, non tamen pro statu isto potest intelligi sub ratione propria, quia non proportionatur sibi in ratione objecti, quia pro statu isto non est in proxima dispositione, ut possit intelligi. Et ratio est, quia pro statu isto, ut patebit infra, dist. 3. qucest. 3. nihil potest movere intellectum nisi tantum sensibile.
Ad tertium dicendum, quod anima vel intellectus est proportionabilis sibi in ratione objecti, non sub ratione propria, sed sub ratione generali, abstracta a sensibilibus, puta sub ratione entitatis, quia sensibile movet intellectum pro statu isto, non tantum ad cognitionem sui, sed etiam ad cognitionem omnium superiorum, ut patebit infra, dist. 3. qucest. 3.
(y) Ad confirmationem dico. In ista littera Doctor concedit unum, quod est valde ponderandum, scilicet quod ex cognitione alicujus substantiae, potest cognosci finis proprius illius substantiae. Si absolute hoc intelligeretur, non posset evadi, quin Angelus ex puris naturalibus possit cognoscere Deum sub ratione Deitatis, supponendo quod finis proprius et ultimatus ipsius sit Deus sub ratione Deitatis. Dico ergo, quod hoc dictum sic debet intelligi, quod ex cognitione substantiae, potest cognosci finis proprius illius substantiae, si cognoscatur sub illa ratione, qua ordinatur ad talem finem, et sic Angelus, licet naturaliter cognoscat seipsum sub ratione propria et absoluta, non tamen sub illa ratione qua ordinatur ad ultimum finem.
(z) In proposito autem deficit utraque 37 via, id est, quod finis ultimus hominis non potest naturaliter cognosci, nec per cognitionem distinctam ipsius hominis, cum non possit haberi pro statu isto, nec per aliquam operationem ipsius hominis, quia, ut supra patuit, per nullam talem, possumus concludere naturaliter, talem finem convenire homini. Et hoc est, quod dicit infra ibi: Sed probatio minoris tetigit, id est, probatio minoris primae rationis, factae pro opinione (quae minor fuit talis: sed homo pro statu isto non potest naturaliter cognosc;re ultimum finem) tetigit unam viam de ignorantia actus, quia scilicet nullum actum experimur in nobis, per quem concludere possumus talem finem sic posse convenire, supponendo aliam viam de ignorantia naturae in se, scilicet posito quod natura humana non possit in se cognosci, et per consequens, nec finis ultimus illius. Aliquis posset dicere, quod talis finis posset cognosci per cognitionem alicujus operationis humanae, et hoc excludit in probatione illius minoris.
(a) Ad secundum, de Augustino. Littera patet ex supradictis. Dicit enim quod illa potentia habendi charitatem, ut ipsa, scilicet charitas, est dispositio respectu Dei in se sub propria ratione, id est ut ipsa disponit ad amorem Dei in se et propter se, ut patet in 3. dist. 28. et 29. quia inclinat primo ad amorem Dei in se, ut patet ibi, et habet Deum sub ratione Deitatis pro objecto, ut patet ubi supra, et 27. dist. 1. et sic potentia habendi charitatem sub ista ratione, convenit homini secundum rationem specialem, non communem sibi et sensibilibus, et ideo non est illa potentialitas naturaliter cognoscibilis de homine, scilicet sub illa ratione speciali, quae sic respicit charitatem. Et posito quod natura humana possit naturaliter cognosci in se sub ratione propria, non tamen sequitur quod possit naturaliter cognosci sub illa relatione, qua ordinatur ad charitatem, ut ipsa charitas disponit.
(b) Et ita respondeo. Dicit Doctor quod ista responsio est ad propositionem oppositam minoris primae. Nam minor primae rationis est: sed homo naturaliter non potest distincte cognoscere ultimum finem. Et opposita minoris est ista: Homo potest naturaliter cognoscere ultimum finem, quod probatum fuit per auctoritatem Augustini, scilicet potens cognoscere hominem, inquantum potest habere fidem et charitatem, etc. Sed postea negat istam, sed homo potest cognoscere naturam humanam naturaliter, inquantum ordinatur ad finem, etc. Sed inquantum adducitur contra illam responsionem, etc. dicit Doctor quod auctoritas Augustini potest immediate adduci contra minorem primae rationis. Et patet responsio, ut supra. Vel potest adduci contra responsionem datam ad primam rationem, factam contra conclusionem Doctoris, quae dicit quod illa ratio bene concludit, hominem naturaliter posse cognoscere suum finem naturalem, non autem supernaturalem. Modo auctoritas Augustini potest adduci ad concludendum etiam de fine supernaturali, et inquantum sic adducitur, respondet Doctor ibi: Concedo Deum esse finem naturalem hominis. IIoc sic debet intelligi: Deus sub ratione Deitatis est finis naturalis hominis, id est ad quem naturaliter inclinatur, se 1 talis finis non potest naturaliter attingi, id est intellectus ex puris naturaliter non potest ipsum Deum cognoscere distincte, nec cognitione intuitiva, nec cognitione abstractiva.
(c) Et hoc probat ratio sequens de desiderio naturali, quam concedo. -Sed videtur quod ratio Doctoris de desiderio naturali non sit soluta, quia licet homo, pro statu isto, non possit se cognoscere naturaliter sub illa ratione, qua naturaliter inclinatur ad ultimum finem quia nec seipsum distincte, ut patet supra; tamen ratio videtur concludere, quod saltem anima separata possit cognoscere ultimum finem distincte, quia distincte cognoscit seipsam; ergo et inclinationem naturalem ad ultimum finem, cum illa nihil addat supra naturam animae, ut patet ex Doctore in 4. d. 49.
Dico breviter, quod non cognoscit distincte et sub ratione propria, illam inclinationem naturalem, ut terminatam ad ultimum finem, quia talis non potest perfecte cognosci, nisi ultimus finis ad quem terminatur, distincte praecognoscatur.
(d) Ad aliud negandum est illud quod assumitur. Hic Doctor ex hoc negat hominem pro statu isto, posse cognoscere ultimum fiuem sub ratione propria, quia sub objecto intellectus ipsius non continetur sub ratione talis finis, ut patet in littera. Et videtur innuere, quod si pro statu isto haberet ens inquantum ens pro objecto adaequato, posset naturaliter cognoscere ultimum finem sub ratione propria.
Circa aliqua dicta Doctoris sunt aliquae difficultates. Prima in hoc quod dicit: licet mens sit eadem sibi, non tamen pro statu isto est propordonabilis sibi in ratione objecti intelligibilis. IIoc enim videtur repugnare, ponere animam perfecte praesentem intellectui et non posse cognosci ah illo, cum ad cognitionem nihil aliud requiratur, nisi praesentia objecti, vel in se vel in specie intelligibili; hoc enim facit perfectam memoriam, ut patet ex Doctore, infra dist. 2. pari. 2. qucest. 3. et dist. 3. q. "i. Si ergo anima est in se praesens intellectui proprio, poterit in eo causare speciem intelligibilem sui, et sic abstractive intelligi; sicut etiam essentia Angeli, ut praesens intellectui suo, potest saltem in eo partialiter causare speciem intelligibilem, ut patet ex Doctore in 2. dist. 3. qucest. 11.Sic etiam in se praesens potest intuitive cognosci, cum ibi tantum requiratur praesentia objecti in se, ut patet ex Doctore infra dist. 1. qucest. 2. dist. 8. qucest. 3. Nec valet dicere, quod non est praesens in ratione objecti intelligibilis, quia quaero quid sit esse praesens in ratione objecti intelligibilis ? Si in cognitione abstractiva, sufficit species intelligibilis; si in intuitiva, sufficit praesentia in se, et si aliquid aliud requiratur, assignetur illud; secundum enim Doctorem, objectum dicitur esse praesens in ratione objecti intelligibilis, quando intellectus et tale objectum sic sunt sufficienter approximata, quod nullum apparet impedimentum, quin actio sequatur. Nec oportet fugere ad sensibilia, quia intellectus in cognoscendo non dependet a sensibus. Et quamvis secundum Doctorem infra clist. 3. qucest. 1. prima motio sita sensibilibus, non tamen sequitur quod facta prima motione, quin possit se intelligere propter perfectam praesentiam.
Ad istam instantiam dico breviter, quod etsi anima sit intellectui proprio perfecte praesens, (cum sint idem rea liter,) non tamen est praesens in ratione objecti intelligibilis actu (quod tunc est, quando potest movere potentiam ad sui cognitionem, vel aliorum, Virtual iter vel essentialiter contentorum in eo, ut habet rationem objecti intelligibilis.) Et nulla alia ratio assignari potest, nisi quia Deus ordinavit intellectum nostrum nihil pro statu isto posse naturaliter intelligere, nisi sensibilia in se, vel essentialiter vel virtualiter inclusa in sensibilibus, ut patet ex Doctore infra, clist. 3. qucest. 3. non tamen sibi repugnat, nec ut est in se, quia separata a corpore perfecte intelligit, nec ut in corpore absolute, quia ut in corpore glorioso perfecte intelligit se. Est ergo ex sola ordinatione divina quae disposuit tantum cooperari sensibilibus ad motionem intellectus, non autem insensibilibus.
Secunda difficultas est circa hoc quod dicit, peractus quos experimur, concludimus potentiam respicere tale ens pro objecto. Ex hoc infero, quod tunc per talem actum concludimus naturaliter, ultimum finem esse convenientem nobis. Patet, quia ex cognitione entis imperfecti, intellectus appetit naturaliter cognoscere perfectissimum, quia tantum in illo perficitur. Secundo ex actibus arguitur quod intellectus habet naturale desiderium ad omne ens; ergo ad perfectissimum ens; ergo ex actibus potest scire perfectissimum ens esse objectum conveniens sibi. Habet etiam naturalem inclinationem ad omnem cognitionem, ut patet infra, preesenli qucest. et hoc cognoscit se habere talem inclinationem per actus suos ad perfectissimam cognitionem, quae est de perfectissimo objecto. Patet, quia quacumque alia posita, et ista non posita, non quietatur; ergo si per actus nostros concludimus, tale objectum esse conveniens potentiae, concludimus etiam de infinito.
Respondeo ad primum, concedendo quod cognito ente imperfecto, habet desiderium ad cognoscendum perfectissimum, non tamen sequitur quod sub ratione perfectissima, nisi prius probetur quod talis cognitio possit convenire homini, quod naturaliter probari non potest. Concesso etiam quod sit ei possibile sic appetere cognoscere etiam intuiti ve illud, negatur tamen quod propterea intellectus per actum suum possit naturaliter cognoscere, se habere tale desiderium sub illa ratione qua inclinatur ad illud. Ad secundum dico, quod illa propositio non intelligitur de quacumque cognitione, scilicet quod inclinetur naturaliter ad cognitionem perfectissimam cujuscumque entis; et posito quod sic inclinetur, non tamen ad intuitivam primi entis, nisi probetur illam esse possibilem homini. Posito etiam quod sic inclinetur, non sequitur quod intellectus per actum suum possit naturaliter cognoscere sic se inclinari. Hoc idem dico ad illam propositionem Doctoris, scilicet quod intellectus naturaliter inclinatur ad omnem cognitionem, et quacumque naturaliter perficitur.
Tertia difficultas est in hoc, quod videtur concedere respondendo ad Averroem, quod si intellectus haberet ens inquantum ens pro objecto adaequato, quod naturaliter posset in quodcumque ens, et sic naturaliter posset cognoscere ultimum finem. Et in hoc videtur sibi contradicere, quia dicit expresse quod intellectus separatus non potest ex puris naturalibus distincte cognoscere ultimum finem in se, ut patet qucest. 14. Quodl. et d. 3. q. 9. 2. Et tamen concedit ipse, quod Ens inquantum ens, est objectum adaequatum intellectus nostri, et hoc ex natura intellectus, ut patet infra dist. 3. qucest. 3. et dist. 1. et alibi; ergo ex puris naturalibus potest cognoscere Deum sub ratione Deitatis.
Respondeo, quod ista stant simul, quod solutio, intellectus habeat ens inquantum ens pro objecto adaequato, et quod naturaliter non cognoscat quodlibet ens contentum, quia ad cognitionem objecti non tantum requiritur potentia, sed etiam requiritur praesentia objecti, vel in se vel in aliquo repraesentativo, ut patet infra dist. 3. qucest. 0. Ei etiam requiritur quod tale objectum concurrat active ad cognitionem illam, vel aliquid supplens vicem objecti, ut patet infra dist. 3. qucest. 1. et in Quodlib. qucest. 14. et 15. Sed tamen ista conceditur: Potest cognoscere ens inquantum ens, ut adaequatum objectum intellectus; ergo potest cognoscere quodlibet contentum. Sed in proposito negatur quod intellectus separatus possit cognoscere ens inquantum ens naturaliter, licet habeat ens inquantum ens pro objecto adaequato.
Si dicatur per dictum Doctoris in ista quaestione, quod Cui naturaliter nota est aliqua potentia, ei naturaliter notum est objectum illius potentiae. Cum ergo intellectus separatus naturaliter cognoscat seipsum sub ratione propria et distinctissima; ergo naturaliter notum erit ei ens inquantum ens, cum sit ejus objectum adaequatum.
Dico, quod ista propositio debet sic intelligi: si alicui nota est aliqua potentia sub ratione distincta, et sub illa ratione qua respicit objectum adaequatum, ei notum erit tale objectum. Sed in proposito licet intellectus separatus cognoscat se ipsum sub ratione distinctissima, non tamen sub illa ratione, qua respicit ens inquantum ens sub ratione adaequata. Et sic patet quomodo Doctor sibi non contradicit.
(e) Quod autem additur, etc. Actus primus pro nunc est principium operationis, actus secundus est operatio. Et in proposito, intellectus est sufficiens princi- pium producendi cognitionem sui, nisi impediatur: modo pro statu isto impeditur exire in cognitionem sui, sub ratione propria, quia, pro statu isto, natus est tantum moveri a sensibilibus, ut dixi supra. Et est simile sicut de colore, qui est sufficiens principium movendi potentiam visivam, et moveret, nisi irnpediIntellecius retur- Sic intellectus est sufficiens printantuui oipium causandi cognitionem sui, et sensibili, slatim causaret, nisi impediretur. Impeditur autem pro statu isto, ut dixi, et sic patet expositio ista.
(f) "Si vero objiciatur contra ista: Homo in statu", etc. Respondet Doctor quod oporteret scire qualis fuerit cognitio ipsius, sed in praesenti loquitur de homine pro statu naturae lapsae. Dico etiam, quod posito, quod Adam potuerit distincte cognoscere naturam suam absolute, non tamen sequitur quod naturaliter potuerit illam cognoscere sub illa ratione qua ordinatur ad ultimum finem, quia etiam hoc forte negaret Doctor, ut patet in Quodlib. qucest. 14. nisi forte dicatur, quod aliud est cognoscere naturaliter A esse ultimum finem, et aliud est ipsum A distincte cognoscere in se. Licet ergo Angelus non possit naturaliter cognoscere ultimum finem distincte et in se, puta Deum sub ratione Deitatis, ut probat in Quodlib. ubi supra, forte tamen potest naturaliter cognoscere ipsum Deum ut clare visum, esse ultimum finem et perfectissimam beatitudinem, natam convenire creaturae rationali; et forte etiam hoc potuit cognoscere Adam naturaliter, licet nec Angelus, nec Adam potuerint illum naturaliter in se cognoscere et distincte, nec intuitive, nec abstracti ve.
(g) "Item contra responsionem ad ratiQuid sit onem ultimam", etc. Concedit Doctor quod poieuti» pro statu isto non habetur cognitio ita cognoscitur, distincta de anima, vel potentia amnice, etc. sed tantum a posteriori arguimus potentiam respicere tale pro objecto, quia experimur in nobis tales actus terminari ad tale et tale objectum. Sed de objecto supernaturali neutram cognitionem possumus habere, scilicet, nec per cognitionem potentiae, nec per actum, quia non experimur in nobis aliquam cognitionem terminari ad objectum supernaiurale, ideo deficit ibi utraque via, etc. scilicet per cognitionem naturae in se et per actus nostros.
Sed nota in responsione, in qua dicit, Nota, quod cognitio ultimi finis excedit facultatem naturalem naturae, scilicet lapsce, quasi velit inferre, quod non excedit facultatem naturae institutae, cujus tamen oppositum tenetur, quia nec Angelus ex puris naturalibus potest habere talem cognitionem, ut dixi. Dico, quod Doctor non intendit inferre, quod natura instituta boc possit, sed quia in praesenti quaestione tantum loquitur de natura lapsa, ideo non est praesentis speculationis de natura instituta, an possit ex puribus naturalibus, etc. Et sic patet responsio.
(h) Ibi: "Ad argumentum contra secundam rationem patet, quia supponit quocldam negatum", scilicet quod finis ultimus cognoscatur naturaliter, et similiter quod cognoscatur ordinatum ad talem finem sub propria ratione. "Ad confirmationem", Medium ex etc. Nota, quod media ex natura rei sunt n^a si^1 illa, quibus absolute positis, ponitur finis; e^dmplacV-1 quibus non positis, impossibile est finem tum poni, ut patet de agente naturali, quod non potest immediate inducere animam intellectivam, nisi prius transeat per omnia media, quia prius acquiritur vegetativa et post sensitiva. Sed media ad placituro sunt illa, quae si etiam non ponantur, finis absolute posset acquiri. Patet, quod non sic media ex natura rei requirantur, quia sicut Deus ordinavit dare beatitudinem per merita, ita potuisset dare sine aliquo merito, ut patet a Ductore in pluribus locis. Sunt ergo merita praecise inedia ad placitum divinae voluntatis.
COMMENTARIUS. (i)Tertio principaliter, etc. Arguit Doctor contra opinionem Philosophorum, probando quod via naturali non possumus acquirere cognitionem ultimi finis, maxime necessariam agentibus propter illum finem.
Hic adverte, quod Doctor non intendit probare per hanc rationem tertiam, quod naturaliter non possumus cognoscere primam substantiam in se, et sub ratione propria et sub proprietatibus sibi tantum competentibus, «pii» etiam hoc negat de ipso Angelo, ut patet q. 11. Quoiib. Hoc etiam patet per illud quod dicit ibi: Contra tres rationes simul, etc. sed intendit probare, quod via naturali non possumus concludere, quod prima substantia sit ultimus finis noster, sub illis proprietatibus, quae sibi tantum conveniunt, cum omnino ignoremus illas, ut puta quod beatificat ut in tribus personis, vel quod beatificat tantum contingenter. Si enim naturaliter concludimus hoc, etiam naturaliter possumus concludere, primam substantiam esse unam in tribus, vel agere mere contingenter, licet non possimus naturaliter illam cognoscere in se, et hoc est quod Doctor intendit in ista tertia ratione. Si enim Deus, ut in tribus tantum beatificat, oportet prius scire quod prima substantia sit trina et una, licet hoc in se non cognoscatur; et secundo quod ut sic, sit objectum conveniens creaturae rationali ut hujusmodi. Et sic primo adducitur prima ratio ibi: Cognitio substantiarum separatarum est nobilissima, etc.
Ut ista ratio clarius intelligatur, pransu Apono primo, quod ultimus finis hominis est beatificativus sub ratione nobilissima. Cognitio enim nobilissima debet esse de nobilissimo objecto sub ratione nobilissima. Patet, quia ponimus cognitionem substantiarum separatarum esse nobilissimam, quia circa nobilissimum genus, ut patet 6. Met. t. c. 2. "Honorabilissimam, inquit, scientiam oportet circa honorabilissimum genus esse". Haec ille. Ergo erit de prima substantia principaliter sub ratione nobilissima, quod est ipsam cognoscere, non praecise in conceptibus communibus nobis et sensibilibus, sed proprietatibus, quae tantum ei conveniunt, et praecipue ipsam cognoscere sub ratione propria, ut patebit infra, quaesi. 3.
Secundo praesuppono, quod voluntas hominis si recte vult beatificari, debet velle illum finem sub illa ratione, qua vere est beatificativus. Sed non potest ipsum velle sub tali ratione, nisi ut sic praecognoscatur et praeostendatur sibi ab intellectu; sed intellectus pro statu isto, non potest cognoscere ultimum finem sub ratione nobilissima; ergo ad hoc, ut voluntas possit agere propter illum, est ei necessaria cognitio talis finis. Et.quod non possit haberi via naturali, patet probatio in littera Doctoris duplici via. Prima, quia si propria substantiae separatae, via naturali possent cognosci, praecipue talis cognitio tradita esset in Metaphysica. Sed hoc non, ut claret ex littera Doctoris, quia hujusmodi propria non includuntur virtualiter in primo subjecto Metaphysicae, ut patebit infra, quepst. praesenti tractat enim de omnibus in communi, non in particulari.
Sed hic occurrit dubium, quia Doctor vult quod subjectum Metaphysicae sit ens inquanlum ens, ut patebit infra, d. 3. q, 2. et in sua Metaphysica. Tunc arguo sic: Perfectus Metaphysicus perfecte cognoscit subjectum Metaphysicae; ergo perfecte cognoscit ens inquantum ens. Probatur consequentia, quia per Doctorem ubi supra: Quod csl subjectum adaequatum Metaphysicae, est objectum adaequatum intellectus. Tunc ultra, si naturaliter potest cognoscere ens inquantum ens; ergo naturaliter potest cognoscere quodlibet conten-tum, ut supra deduxi.
Respondeo quod eo modo quo quis est perfectus Metaphysicus, eo modo cognoscit subjectum Metaphysicae; et cum perfectus Metaphysicus versetur praecipue in cognitione valde universalium, ideo Metaphysicus cognoscit ens inquantum ens, demonstrando de ipso passiones universales sive incomplexas, ut unum, bonum, etc. sive disjunctas, ut aclus vel potentia, finitum vel infinitum, unum vel multa, etc. nam Metaphysicus maxime considerat ista universalia, abstracta tamen a sensibilibus. Et quando dicitur quod Metaphysicus cognoscit ens inquantum ens, concedo quod cognovit illud inquantum est subjectum Metaphysicae, quia ut sic, ens inquantum ens, dicit unufh conceptum realem communem omni enti et indifferentem, et ex boc non sequitur quod coEns dicit gnoscat quodlibet contentum. Et quando ceptum dicitur, quod est adaequatum subjectum realem. Mefap],ySjC£e t cst adaequatum objectum intellectus, dico quod boc non est verum quoad omnia; est enim verum quoad boc, quod sicut subjectum Metaphysicae est commune omni enti reali, et praedicatur in quid de illis, vel saltem est praedicatum univocum, sic et objectum intellectus. Emsin- §ej non est verum quantum ad boc, ns, stare quod sicut quodlibet ens inquantum ens, licative et est objectum intellectus, quod similiter quodlibet ens sit subjectum Metaphysicae. Et ideo ly inquantum stat specificative, quando dicimus ens inquantum ens, cst subjectum Metaphysicae, quia tantum specificat rationem formalem entis, id est ens sumptum in sua ratione formali et quidditativa, non descendendo ad aliquod inferius, est subjectum Metaphysicae. Sed stat reduplicative, quando dicimus ens inquantum ens, est objectum adaequatum intellectus, et sic ly ens non solum accipitur in sua ratione formali, sed etiam accipitur pro quolibet ente contento, ut patet infra, cl. 3.
(k) Secundo probo ratione, etc. Nam nulla proprietas demonstratur de aliquo subjecto propter quid, nisi praecognoscatur de subjecto quid sit, ut patet 1. Poster. Et definitio subjecti est medium demonstrandi propter quid, ut patet 2. Poster. Et si subjectum non habet definitionem, tunc entitas subjecti est ratio demonstrandi proprietatem de illo, ut patebit ex Dociore in qucest. de subjecto theolocjicc I. Sed in proposito, homo pro statu isto non potest cognoscere primam substantiam in se, ut patet. Tum, quia nec aliquam substantiam creatam sub ratione propria; gubstantia ergo multo minus increatam. Tum, quia Pnn™ prima substantia est objectum tantum ctum vovoluntarium, ut patet ex Doctore in Quolib. q. 14. et alibi. Tum quia quae maxime sunt remota a sensibus nostris, sunt difficillima ad cognoscendum, ut patet in procomio Metaphgs. et sic patet ratio D yctoris, quomodo pro statu isto, liomo non potest cognoscere aliquam proprietatem de substantiis separatis, et boc propter quid.
(1) Deinde probat quod nec etiam potest cognoscere demonstratione quia, scilicet ab effectu ad causam, quia effectus magis ducunt in errorem, et littera satis clara est. Et quod dicit ibi, quod effectus ElltiCtus non sunt ab ipso Deo, inquantum trinus, Deo ut hoc dicit propter unitatem rationis formalis, quia ratio formalis producendi omnes effectus, in Deo est tantum una; ideo dicit Doctor d. 4. 2. quod ista est vera: Deus creat, inlelligendo subjectum pro hoc Deo existente in natura divina, non intelligendo aliquod suppositum in illa natura vel incommunicabile, quia incommunicabilitas non est ratio talium actuum. Caetera patent.
Circa aliqua dicta Doctoris dubitatur. Primo circa hoc, quod dicit: Proprietas primae naturae ad extra est causare contingenter, et ad oppositum hujus, magis effectus ducunt in errorem. Contra, videtur enim sibi contradicere, quia q. 2. d. 2. hujus, probat per effectum, primum agere contingente,'. Hoc idem d. 8. q. ult. et d. 39. ubi dicit cl. 8. quod aliquae illarum rationum non possunt solvi a Philo- sophis, et praecipue illa quae accipitur d. 2. et 39. primi, quae procedit ah effectu.
Dico primo, quod illa ratio probat, primum agere contingenter, supponendo quod sit ordo essentialis inter causam tiaiis non primam et secundam, (quod forte non est est notus notum naturaliter, ut ipse dicit in Theoprimam et rem. Conclusione 16. Non potest, inquit, causam.m probari ordinem essentialem esse in efficientibus, et aliam propositionem etiam ibi adducit: Non potest, inquit, probari Deum coagere omni causce secundiv aliqua actione propria sibi) et ideo si negaretur ordo essentialis, per effectum contingenter productum non posset probari, primum agere contingenter.
Dico secundo, quod si teneretur quod voluntas creata sit totalis causa sui actus, non concurrente prima causa, ut videtur tenere una opinio recitata a Doctore in 2. dist. 31. tunc ratio Doctoris dist. 2. non probaret Deum agere contingenter. Supponit ergo in illa ratione, voluntatem creatam dependere a primo ente, tam in esse et conservari quam etiam in agendo, et quod voluntas creata non sit totalis causa sui actus per remotionem primae causae. Dico tertio, quod Doctor in praesenti quaestione non dicit absolute, quod effectus ducit in errorem, videlicet in necessitatem agendi in primo ente, sed hoc tantum dicit secundum opinionem Philosophorum.
Et si dicatur, Philosophi supponunt ordinem essentialem causarum; ergo per rationem Doctoris dist. 2. possumus cognoscere, primum agere contingenter per effectum, et sic videtur posse concludi, quod via naturali possumus cognoscere hanc proprietatem de primo ente. Respondeo, quod si illa ratio Doctoris d. 2. concludit contra Philosophos, oportet concedere quod per effectum possumus cognoscere demonstratione quia, primum agere contingenter; et in hoc sibi non contradicit, quia in praesenti quaestione videtur tantum loqui secundum opinionem Philosophorum, et in d. 2. absolute loquitur contra Philosophos, sicut etiam d. 8. q. ult.
Et cum infertur quod tunc talis pro- prietas posset sciri naturaliter, dico quod hoc potest dupliciter intellieri. Uno modo de aliquo ente primo confuse cognito, Alio modo de primo ente, ut distincte cognito. Primo modo conceditur, sed ll81secundo modo negatur. Si iterum dicatur: quomodo isti effectus ducunt in necessitatem primi agentis, cum isti' effectus inferiores sint tantum possibiles? est enim implicatio, causam agere de necessitate, et causatum esse possibile. Dico quod necessitas primi agentis non probatur per qualemcumque effectum, sed probatur per effectum necessarium, tenendo opinionem A verro i s et Aristotelis, ut patebit infra dist. 8. queest. ult.
Vel potest dici et melius, quod secundum viam Philosophorum, non potest esse novitas in effectu, sine novitate causae, et sic a prima causa non potest immediate produci effectus novus; et si contingenter ageret, sequeretur quod a prima causa posset esse effectus novus, sed de hoc alibi.
Si iterum dicatur: Si per rationem naturalem absolute loquendo, et non praecise secundum opinionem Philosophorum, potest cognosci ista proprietas de primo ente, quae est contingenter agere ad extra; ergo ista ratio destruitur, qua probatur quod substantia separata non potest cognosci quantum ad ejus propria.
Dico primo quod proprietas in complexa 36. non potest distincte cognosci de prima substantia, et hoc naturaliter. Dico secundo, quod posito quod illa cognoscatur, adhuc ratio Doctoris stat, quia in tali ratione, non intendit absolute de quacumque proprietate, sed de proprietate perfectissima, secundum quam primum ens natum est esse objectum beatificum, vel etiam secundum quod beatificatur; quia licet personae non sint rationes formales objecti beatifici, tamen nunquam objectum illud beatificat nisi ut in tribus, et talis proprietas via naturali sciri non potest.
(m) Contra istam rationem, etc. Arguitur ab Henrico, quia in ista tertia ratione, Doctor probavit quod non possumus via naturali distincte cognoscere aliquam proprietatem de prima substantia, puta quod sit trina et una, et sic de aliis. Nunc specialiter arguit argumento Ilenrici contra istam, probando quod via naturali possumus cognoscere istam propositionem: Deus est trinus et unus, et sic de aliis veritatibus necessariis. Et ratio stat in hoc, quia si naturaliter possum cognoscere terminos alicujus propositionis necessariae, possum naturaliter cognoscere illam propositionem, quia talis propositio si est immediata, cognoscitur cognitis terminis, ut patet 1. Posterior. text. comm. 6. Si vero mediata, tunc cognoscendo terminos, possum cognoscere medium inter illos, et sic conjungere illud medium cum utroque extremo, et sic habebo duas propositiones immediatas et per illas cognoscitur mediata. Exemplum, haec est mediata: Homo est risibilis, tum cognoscendo hominem distincte et risibile distincte, possum cognoscere medium inter hominem et risibile, puta animal rationale, et conjungendo illud medium cum risibilitate, habeo istam Immediatam: Animal rationale est risibile; et cum homine a parte praedicati, habeo aliam immediatam, scilicet Homo est animal rationale, et sic statim sequitur ista mediata, ergo homo est visibi¬ lis. Sic in proposito tu dicis, quod ista: Deus est Irinus et unus, est tantum fevelata et nullo modo naturaliter nota, et ego probo quod sit naturaliter nota. Et arguo sic: Termini istius propositionis sunt naturaliter noti, patet, quia fidelis et infidelis non contradicunt de ista veritate (puta quod fidelis dicit, quod Deus est Irinus et unus, et infidelis negat) nisi naturaliter cognoscant terminos, quia non disputant de nominibus tantum, sed de conceptibus significatis per illa nomina, Deus trinus et unus, et sic patet quomodo isti termini sunt naturaliter noti. Probatur modo consequentia, scilicet quod ista propositio, Deus est trinus et unus, sit naturaliter nota, qnia aut est immediata, et tunc cognosco cognitis terminis; aut est mediata, et tunc concipiendo terminos, possum concipere medium inter illos, et conjungere cum extremis, ut dixi supra.
(n) Ad istud, respondeo de substantiis 37. separatis, etc. Nota primo quod Doctor in ista propositione, Deus est trinus et unus, non concedit, quod termini sub ratione distincta cognoscantur naturaliter, puta quod Deitas in se, et Trinitas in se, quia si quis cognosceret Deitatem in se distincte naturaliter, statim posset cognoscere omnem proprietatem de illa naturaliter, ut patuit in tertia ratione; sed bene naturaliter possum cognoscere hunc conceptum, scilicet Deum, et similiter trinum sic in confuso, puta quod aliquod ens est trinum et unum; fidelis affirmat hoc, et infidelis negat.
Modo exponamus litteram, quae habet Declaratio aliqualem difficultatem ibi: Accipio tunc sUaliquam veritatem, talem primam et immediatam, pula si sit aliqua veritas immediata et singularis, tunc omnes veritates, quae particulariter enuntiant communia ad praedicatum, de communibus ad subjectum, sunt mediata?, et habent evidentiam ab illa immediata. Exemplum ponamus, quod ha?c sit immediata, scilicet, Franciscus est primo hoc sensibile. A Francisco possum abstrahere hominem, animal et substantiam qua? sunt communia ad Franciscum, ab hoc sensibili possum abstrahere sensibile in communi, vivens et corporeum, qua? sunt communia ad hoc praedicatum, quod est hoc sensibile. Dico tunc quod possum formare multas propositiones mediatas, quae habebunt evidentiam ab illa immediata, puta: Aliqua substantia est sensibilis, Aliquod animal est sensibile, Aliquis homo est sensibilis. Nam istae propositiones mediatae sunt particulares, et enuntiant sive praedicant communia ad praedicatum propositionis immediatae, de communibus ad subjectum propositionis immediatae, ut patet intuenti. Nam cum dico: Aliquod animal est sensibile, ly animal est commune ad Franciscum, et sensibile est commune ad hoc sensibile.
Et nota, quod dicit Doctor quod hujusmodi propositiones mediatae, sumptae ab aliqua singulari immediata, enuntiant particulariter, id est tantum sunt particulares, quia ab una immediata singulari, non potest inferri una mediata universalis. Modo applicando ad propositum, supponamus quod haec sit immediata: Deitas est trina et unci, et isti termini sunt nobis naturaliter ignoti, et per consequens et ipsa propositio. Ab ista immediata possunt accipi multae mediatae modo praeexposito, puta abstrahendo a Deitale substantiam vel ens, quae sunt communia illi; et similiter ab hac Trinitate in singulari, abstrahendo Trinitatem in communi, tunc possunt formari multae propositiones mediatae, ut haec: Aliquod ens est trinum et unum, vel aliqua substantia est trina et una. Et quia imme¬ diata est nobis naturaliter ignota, sequitur quod omnes mediatae sint nobis naturaliter ignotae, cum notitia illarum dependeat a notitia propositionis mediatae. Et sic littera clara est.
(o) Per hoc aci argumentum, nego 3t) majorem, scilicet: Quorumcumqufe necessariorum terminos naturaliter cognoscimus, et illa necessaria revelata cognoscimus. Et ad probationem dicit Doclor distinguendo de medio, quod medium potest capi dupliciter. Nam est quoddam medium essentialiter ordinatum inter extrema, quod videlicet adaequatur illis extremis, et cum illis extremis convertitur; et tale medium, vel est passio prior respectu passionis posterioris, vel est definitio subjecti vel passionis demonstrabilis. Quomodocumque accipiatur tale medium, sive pro passione priori, sive pro definitione subjecti, sive pro definitione passionis demonstrabilis, s:c est inter extrema essentialiter ordinatum, quod cognitis illis extremis, scilicet subjecto et passione demonstrabili de subjecto, statim cognoscitur illud. Et assignat rationem.
(p) Concedo igitur, etc. Et ratio est, quod statim cognoscatur, quia intellectus ejus, scilicet talis medii, includitur in altero extremo, si est passio, id est si ponatur passio prior pro medio demonstrandi passionem de subjecto, talis passio includitur in subjecto convertibiliter. Vel si ponatur medium quod sit definitio, sive quocl quid est alterius extremi, erit idem cum tali extremo; nam si definitio subjecti, est medium in demonstratione potissima, est idem cum subjecto. Vel si ponatur definitio passionis demonstrabilis, (ut ponunt quidam Albertistte) similiter talis definitio erit idem cum passione, loquendo de definitione quidditativa passionis.
Cognitis ergo extremis puta homine et visibilitate, statim cognoscitur passio intermedia, si ponitur medium essentialiter ordinatum, per quod demonstratur risibilitas universaliter de omni homine. Si vero medium sit definitio subjecti vel definitio passionis, patet quod cognitis illis extremis, scilicet subjecto et passione demonstrabili, cognoscitur tale medium.
Aliud est medium non essentialiter ordinatum inter extrema universalia, cujusmodi est medium particulare sub illis extremis; tunc non sequitur quod cognitis extremis, puta aliqua passione in communi, et aliquo subjecto in communi, cognoscatur tale medium, ut patet per exemplum Doctoris ibi positum. Sic in proposito, ista conclusio est nobis revelata: Deus est trinus cl unus, non quod distincte cognoscam Deitatem sub ratione Deitatis, quia talis cognitio de lege communi nulli revelatur, quidquid sit ex speciali privilegio. Haec propositio est mediata, et dependet ab aliqua immediata quam non cognoscimus, nec via naturali, nec per revelationem (semper loquendo de lege communi) ut infra exponam in quaest. de subjecto Theologiae in quaestione: An Theologia sit scientia. Et sensus hujus propositionis mediatae, scilicet Deus est trinus et unus, est iste: Aliquod ens (quod nominamus Deum) sit trinum et unum. Non ergo sequitur, quod cognito ente, et cognita unitate et Trinitate, cognoscam medium inter illa, quod est essentia divina, ut haec essentia. Et sic patet littera Doctoris.
(q) Haec ratio tertia potissime concludit, etc. Ista tertia ratio est illa quam supra fecit, quod substantiae separatae non possunt naturaliter cognosci a nobis, quantum ad earum proprietates. Et tunc responsio ista, etc. id est, responsio, quam fecit contra rationem Henrici factam contra illam tertiam rationem, supponit, etc. id est, quando Doctor dixit quod haec propositio necessaria: Deus est trinus et unus, est nobis mediata, supponendo quod cognoscamus ens dici de ipso Deo, et tunc dicimus, quod Deus est aliquod ens, quod est trinum et unum. Si enim naturaliter possemus cognoscere Deum sub ratione Deitatis, tunc ista propositio: Deus est trinus cl unus, esset naturaliter cognoscibilis, et cognitis illis extremis, statim cognosceretur medium inter illa; non sic quando concipimus Deum tantum in conceptu communi, ut puta aliquod ens, quod nominamus Deum, vel quod praedicatur de Deo in quid, est trinum et unum. Sequitur: Si etiam negetur suppositum, videlicet quod non tantum Deus cognoscitur ex creatura in conceptu communi, sed etiam quod ex creatura possit cognosci in conceptu particulari. Sequitur: Oportet dicere conceptum, etc. id est, etiam posito quod cognoscatur in particulari ex creatura, tamen conceptus ille erit imperfectior conceptu habito de Deo, virtute voluntatis divinae, et sic patet littera Doctoris.
Occurrit difficultas in hoc quod dicit Doctor ibi: Si autem negetur illud suppositum adhuc, etc. Sicut ergo dictum est de conceptu generali et speciali, ita dicatur secundum aliam viam de imperfecto et perfecto conceptu. Ut clarius intelligantur instantiae, declaro hanc litteram per duo dicta: Primum ponendo ens esse commune Deo et creaturae, et est tale: Aliguocl ens est trinum et unum. Veritas hujus propositionis, cujus termini abstrahuntur a sensibilibus, dependet ab aliqua immediata singulari, puta ab ista: Deitas est communiccibilis tribus suppositis, et contra hoc dictum non intendo instate. Secundum est secundum opinionem Henrici, quod veritas hujus: Aliquod ens esi trinum et unum, includit conceptum eritis, non ut communem Deo et creaturis, sed ut tantum analogum, ita quod talis conceptus entis tantum dicitur de Deo, et causatur a creatura. Et secundum Henricum cognitio hujus propositionis dependet a creatura, et sic conceptus hujus propositionis, inquantum causatur a creatura, est imperfectus; et si causaretur virtute essentiae, esset perfectior, et sic evidentia talis conceptus imperfecti, debet accipi ab evidentia conceptus perfecti. Vult ergo dicere Doctor, quod si iste conceptus: Aliquod ens est trinum et unum, posset causari virtute creaturae, tunc erit neuter et non evidens, et fieret evidens per conceptum causatum virtute essentiae divinae.
Contra hoc dictum multipliciter instatur, ut clarius intelligatur illa littera. Primo, quia videtur sibi contradicere in illa quaestione: An Theologia sit scientia, ubi sic dicit: Principium immediatum de linea, potest esse evidens intellectui moto a linea, et clarius evidens intellectui moto a verbo ad notitiam linece, tamen principium imo moclo cognitum non demonstrat se alio modo cognitum, sed utroque modo est per se notum, licet clarius sic vel sic. Ex hoc infero, quod quamvis conceptus hujus: Aliquod ens est trinum et unum sit imperfectior, ut causatur virtute creaturae, et perfectior, ut causatur virtute essentiae, non tamen sequitur quod habeat evidentiam a conceptu causato virtute essentiae, sicut et de linea, etc.
Secundo videtur etiam sibi contradicere. Si enim iste conceptus potest haberi virtute creaturae quamvis imperfectior, sequitur quod cognitio hujus: Aliquod ens est trinum et unum, non sit supernaturalis, nec erit simpliciter necesse quod habeatur talis cognitio supernaturalis virtute essentiae. Nam hoc modo ipse Doctor arguit contra D. Thomam praesenti quaestione in hoc, quod D. Thomas dicit, quod haec con- clusio potest sciri, et medio naturali et medio supernaturali. Et arguit Doctor quod si potest haberi medio naturali, non erit simpliciter necessaria cognitio supernaturalis.
Respondeo, ad primam instantiam dico, quod conceptus hujus: Aliquod ens est Irinum et unum, est tantum evidens, loquendo de evidentia ex natura rei et conceptu, qui habetur virtute Deitatis. Et dico quod non.est simile hic et de linea, quia in proposito sunt duae propositiones, quarum una est evidens propter evidentiam alterius; ibi vero est tantum una propositio, quae in alio et alio lumine perfectius et imperfectius'videtur. Sed ista: Aliquod ens est trinum, est una mediata, quae habet evidentiam a perfectiore notitia, puta hujus immediatae: Deitas ut deitas, est trina et una; vel saltem illa, quae est virtute essentiae est evidentior, etiam loquendo de revelata, et quia in hoc saltem voluntas revelans supplet vicem objecti supernaturalis.
Ad secundam dico quod etsi ista propositio: Aliquod ens est Irinum, possit haberi virtute creaturae, quia termini illius concipiuntur virtute creaturae, non tamen est evidens virtute creaturae; sed ex natura rei est evidens a conceptu, qui habetur virtute essentiae, nec per aliquod medium naturale potest evidenter demonstrari. Licet ergo argumentum Doctoris concludat contra D. Thomam, qui posuit eamdem conclusionem posse habere evidentiam ex medio naturali et medio supernaturali, hic autem ponitur tantum habere evidentiam ex medio supernaturali, et sic patet quid dicendum.
Secundo occurrit difficultas in hoc, quod dicit: Omnium necessariorum revelatorum terminos naturaliter cognoscimus, quia accipio hanc: Deus est trinus et unus, quaero quomodo isti termini accipiuntur, aut pro vocibus tantum, aut pro conceptibus, aut pro rebus significatis; non primo, quia tunc esset tantum disputatio de vocibus; non secundo, quia aut illi conceptus accipiuntur pro rebus conceptis, aut pro actibus quibus concipiuntur. Si primo, habetur propositum, quia tunc tales termini significant ipsas res, et sic naturaliter intelliguntur. Si secundo, contra, quia nomina significant res, ut probat Doctor, primo Perihermenias. Quaero modo, quod est significatum hujus termini Deus, aut est Deitas ipsa, et sic poterit naturaliter cognosci; aut significat aliquod ens in confuso, quod nominamus Deum, et tunc hoc praedicatum: Trinum in personis, et unum in essentia, non vel ificatur de tali subjecto. Patet, quia talis proprietas non convenit enti, sic in confuso concepto; ergo si significata horum terminorum naturaliter cognoscimus, sequitur quod cognoscimus illa distincte, quia cognoscens aliquid sub illa ratione, qua aliquid significat, cognoscit et ipsum significatum. Patet per Doctorem in simili. Cognoscens naturam sub illa ratione, qua ordinatur ad ultimum finem, cognoscit et ultimum finem; sed isti termini naturaliter cognoscuntur sub illa ratione, qua significant Deum distincte, ergo, etc.
Responsio. Respondeo primo, quod significant Deum in confuso, id est hoc nomen Deus significat mihi aliquod ens in confuso, quod nominamus Deum, et sic res illa in confuso significatur. Et cum dicitur quod hoc praedicatum: Trinus et unus, etc. non veri ficatur de Deo confuse accepto, conceditur quod non immediate verificatur, ut sic propositio immediata, verificatur enim pro quanto verificatur prius de Deo in se et sub propria ratione.
Dico secundo, quod significatum hujus nominis Deus, est ipsa Deitas in se. Et cum dicitur, quod posset naturaliter cognosci, dico quod non sequitur, quia plus contingit significare quam intelligitur, ut patet ex Doctore in 1. dist. 22. Et sic ab aliquo potest imponi, quod hoc nomen Deus significet Deitatem sub propria ratione, et tamen non cognoscat illud significatum. Et tunc negaretur, quod viator possit cognoscere hoc nomen Deus sub illa ratione sive relatione, qua distincte significat Deitatem, quia tunc oporteret prmconcipere Deitatem in se et distincte, quia non potest cognosci distincte aliqua relatio, nisi praecognoscantur termini relationis, ut patet a Doctore praesenti q. et q. penultima, et alibi.
Tertio dubitatur in hoc, quod dicit quod 46. Cognoscens extrema propositionis neces- difficultas. sarias, potest cognoscere medium essentialiter ordinatum inter illa. Nam extrema propositionis mediatae cognoscuntur pro statu isto, ut patet de homine et risibilitate, et tamen non cognoscitur definitio essentialis, quae ponitur medium essentialiter ordinatum inter illa extrema, quia pro statu isto ignoratur ultima differentia, et per consequens definitio essentialis.
Secundo si tale medium pro statu isto potest cognosci, quaero a quo causatur cognitio distincta talis medii? Non a subjecto, quia tantum cognoscitur confuse, nec apparet quod statu isto, aliquid aliud causaret illam cognitionem medii, quia sola sensibilia movent intellectum pro statu isto; et nulla differentia substantialis in se cognoscitur, cum nulla moveat intellectum, ut patet a Doctore 1. d. 3. q. 3.
Respondeo, quod conclusio Doctoris debet intelligi de medio, quale potest haberi pro statu isto, et concedo quod non cognoscitur ultima differentia; tamen cognitis extremis illis, potest investigari definitio convertibilis cum utroque extremorum, et hoc per viam divisionis, eo modo quo docet Aristoteles 2. Poste?'. Dico secundo quod si extrema distincte cognoscerentur, statim sciri posset medium essentialiter ordinatum inter illa, quod ponitur causa praecisa et adaequata inhaerenti® passionis ad subjectum. Sed hoc non sequitur de medio particulari, quod ponitur medium inferius ad utrumque extremum, ut supra patuit, cum non possit esse essentialiter ordinatum inter talia extrema communia, quia tunc converteretur cum utroque extremorum, aliter non poneretur medium essentiale et ad adaequatum inter illa.
COMMENTARIUS. (r) Quarto 'principaliter arguitur sic, etc. Homini volenti efficaciter ultimam felicitatem, necessaria est aliqua cognitio supernaturalis. Quia ex quo creatura naturalis ordinatur ad ultimum finem, ad quem ex se, id est ex natura propria, est indisposita, necesse est ipsam disponi ad habendum illum finem; sed talis dispositio fit per cognitionem supernaturalem.
(s) Quinio arguitur sic, etc. Deinde Hernicus arguit probando illud idem quod D. Thomas, et ratio stat in isto dicto, quod anima intellectiva pro statu isto, non potest excedere actionem intellectus agentis, et intellectus agens de se est limitatus ad cognitionem habitam per viam sensus, sed volenti ultimum finem, necessaria est cognitio aliquorum, quae non cadunt sub sensum.
(t) Haec ratio videtur concludere, etc. Ilie Doctor deducit Henricum ad hoc inconveniens, quod si intellectus agens habet tantum actionem circa ea quae cadunt sub sensu, ex hoc sequitur quod nullam actionem poterit habere circa since¬ ram veritatem, quia talis veritas, secundum eum, non potest haberi via sensuum ab intellectu agente sine speciali illustratione Dei. Et sic lux increata non poterit uti intellectu agente, ut instrumento, ad cognitionem alicujus sincerae veritatis; sed de hoc infra patebit, dist. 3. queest. 4. ubi est specialis quaestio: An sincera veritas possit haberi via naturali.
(u) Istae duce rectiones non videntur plurimum efficaces. Prima enim, videlicet facta a D. Thoma, supponit unum, quod adhuc non est probatum sufficienter, videlicet, quod homo ordinatur finaliter ad cognitionem supernaturalem. Et etiam posito, quod sic ordinaretur, oporteret ostendere quod cognitio naturalis non potest sufficienter disponere pro statu isto, ad cognitionem supernaturalem consequendam.
Secunda ratio, scilicet Henrici, petit duo, quae indigent probatione, scilicet quod cognitio aliquorum, quae non possunt cognosci per viam sensuum, sit necessaria. Secundo petit quod lumen intellectus agentis, sit ad talia cognoscibilia sensibilia limitatum, sic quod non possit habere actionem aliquam circa insensibilia.
COMMENTARIUS. (x) Ad quaestionem, etc. Respondendo ad quaestionem primo praemittit aliqua. Deinde ostendit propositum, videlicet quod sit homini pro statu isto volenti beatificari, necessaria aliqua doctrina supernaturalis. Primo ergo praemittit distinctionem potentiae naturalis, violentae et neutrae. Naturalis, si naturaliter inclinetur potentia. Violenta dicitur, si sit contra inclinationem naturalem, ut patet de gravi extra centrum. Et neutra, si neque inclinatur ad istam formam neque ad oppositam, sicut superficies non magis inclinatur ad albedinem quam ad nigredinem, imo nullam naturalem inclinationem habet ad hujusmodi accidentia. Materia vero prima dicitur potentia neutra, et tamen inclinatur naturaliter ad omnes formas substantiales; de qua naturali inclinatione materiae primae, patebit infra d. 1. q. 1. Et de naturali inclinatione absolute, quse opponitur violento, vide Doctorem in 2. d. 18.
(y) In hac autem comparatione, etc. Dicit Doctor quod comparando receptivum ad perfectionem, ad quam est in potentia receptiva naturali, vel ad perfectionem, ad quam est in potentia neutrali, vel ad illud ad quod nullam habet inclinationem naturalem; nulla est ibi supernaturalitas, cum ex natura sua sit in potentia receptiva ad hujusmodi, et sic intellectus, ut comparatur ad quamcumque cognitionem, ad quam est in potentia receptiva, nulla est ibi supernaturalitas. Habet enim naturalem inclinationem ad omnem cognitionem, cum cognitio quantumcumque minima, sit perfectio intellectus et qualitas absoluta, ut probat Doctor in Quodl. q. 14. Sed supernaturalitas,attenditur ex comparatione ad agens, ita quod illa perfectio dicitur supernaturalis, quae nullo modo potest causari ab agente naturali. Et agens naturale pro nunc est omne aliud a Deo, et per consequens omnis perfectio, quse subest causalitati agentis naturalis, dicitur naturalis, ut ly naturale distinguitur contra supernaturale.
(z) Pro statu autem isto. Hic dicit Doctor quod intellectus possibilis est tantum natus moveri ab intellectu agente et phantasmate, et sic sola illa cognitio est naturalis, quse ab istis agentibus imprimi potest. Et quomodo pro statu isto dicuntur phantasmata movere intellectum, patebit infra d. 3. q. 1. 2. et 3. ubi hoc diffuse declarabitur. Phantasmata enim tantum movent intellectum possibilem, causando in eo partialiter tantum speciem intelligibilem. Non enim movent ad cognitionem alicujus objecti, ut docet Doctor 1. d. 3. q. 1. et q. 13. Quodlib. Et quod dicit de intellectu agente, verum est quod ad causationem speciei intelligibilis, una cum phantasmate concurrit, ut patet a Doctore infra d. 3. q. 6. et penult. et nullo modo concurrit intellectus possibilis, ut patet a Doctore in q. 13. Quodlib.
(a) Virtute autem istorum, scilicet intellectus agentis et phantasmatis. Ex hoc apparet quod pro statu isto, nec via naturali, nec supernaturali, ( loquendo de communi lege ) habemus notitiam incomplexam, distinctam ' de aliqua substantia; nec de substantiis separatis; nec de materia prima; nec de aliquo singulari sub ratione singularitatis, quia virtute phantasmatis habetur tantum cognitio eorum, quae essentialiter vel virtualiter includuntur in sensibilibus, quorum tantum habemus phantasmata. Modo nulla substantia movet intellectum nostrum a 1 sui cognitionem, ut probat Doctor disl. 3. queest. 3. Et ultra, de substantia habemus tantum conceptum, qui essentialiter continetur in aliquo sensibili, ut probat Doctor ibidem; et hoc idem de materia prima, nec de aliquo singulari, habemus conceptus distinctos sub ratione singularitatis, ut ipse probat in 1. Metciphys. suce, queesf. 15. Tantum ergo illa complexa pro statu isto cognoscuntur, quae virtute phantasmatum et intellectus agentis habentur, et sunt omnia sensibilia in se, et omnia essentialiter et virtualiter contenta in eis.
(b) Et ideo licet Deus. Dicit Doctor quod quamvis ex speciali privilegio possit revelari alicui simplex notitia et distincta Deitatis, ut in raptu aliquo, non tamen hoc est secundum communem legem, quia fides est proprie de complexis nobis revelatis, quorum termini possunt fieri nobis noti, virtute phantasmatum et intellectus agentis, ut infra patebit, in queest. de Subjecto Theologice, in illa scilicet quaestione: An Theologia sil de omnibus. Et quando revelatur nobis hoc complexum: Deus est Irinus et unus, non habemus notitiam simplicem Deitatis, et incomplexam et distinctam, sed tantum cognoscimus per revelationem quod est aliquod ens, quod nominamus Deum, quod est irinum et unum.
(c) Utrum autem post primam tradi¬ tionem. Doctor in 3. dist. 23. docet quomodo aliquis naturaliter potest assentire articulis fidei revelatis, et in queest. 14. Quodlib. Et sic isti articuli fidei dicuntur supernaturaliter traditi, quia tantum per revelationem divinae voluntatis.
(d) Aliter etiam potest elici supernaturalis. Doctor declarat quomodo cognitio revelatorum necessariorum potest aliter dici supernaturalis, ex hoc quod supplet vicem objecti supernaturalis. Nam essentia divina ut cognita, nata est facere vel causare notitiam hujus complexi: Deus est trinus et unus, quia (ut declarat Doctor, in q. de subjecto Theologice ) notitia Theologica habens evidentiam ab objecto, habet evidentiam ab illo primo noto; et sic si essentia divina esset in se cognita ab aliquo intellectu, tunc ut sic, causaret notitiam hujus complexi; Deus est Irinus et unus, saltem quantum est ex parte sua, comparando illam ad intellectum, quem potest suo modo movere, qui est solus intellectus divinus, ut declarat Doctor in Quodl. q. 14. Et forte etiam diceretur quod notitia essentiae divinae, causata a voluntate divina, non causaret immediate notitiam alterius. Sed hoc reservo declarandum in q. 13. Quodlib. Notitia ergo hujus: Deus est trinus et unus, diceretur supernaturalis, quia esset solum a voluntate divina, quae sola supplere potest vicem essentiae divinae, non in ratione objecti intelligibilis, quasi haec propositio cognoscatur per voluntatem divinam, ut primo cognitam, sed sic dicitur supplere, quia immediate causat talem notitiam.
Deinde declarat Doctor quod aliquando perfecte supplet, aliquando imperfecte. Perfecte contingit dupliciter. Uno modo abstractive,alio modointuitive. Nam si causat distinctam cognitionem hujus complexi: Deus est trinus et unus, loquendo d£ cognitione abstractiva, tunc perfecte sup- plet, quia entitas vel cognitio distincta subjecti illius complexi, in quocumque intellectu causaret partialiter, saltem remote notitiam hujus complexi: Deus est trinus et unus, loquendo de intellectu, quem posset movere. Vel si Deus esset praesens' in aliqua specie intelligihili, ipsum distincte repraesentante in ratione objecti intelligibilis, ut videtur ponere Doctor in 2. (I. 3.q. 9. talis species esset partialiter causa notitiae abstractivae distinctae Deitatis, et forte esset causa cognitionis hujus complexi: Deus est trinus et unus, vel saltem Deus ut sic, distincte cognitus, esset causa cognitionis talis complexi in illo intellectu, et sic voluntas divina causando talem notitiam distinctam, vel speciem intelligibilem distincte repraesentantem Deum sub ratione Deitatis, in ratione objecti intelligibilis, diceretur perfecte supplere vicem objecti supernaturalis. Secundo modo dicitur perfecte supplere vicem objecti supernaturalis in cognitione intuitiva, quia essentia divina ut in se intuitive cognita, quantum est ex parte sua, nata esset causare notitiam intuitivam hujus complexi: Deus est trinus et unus. Si ergo voluntas divina immediate causaret notitiam intuitivam ipsius Deitatis, vel notitiam complexam intuitivam hujus: Deus est Irinus et unus, diceretur perfecte supplere, imo perfectissime, vicem objecti supernaturalis. Tertio, potest dici supplere imperfecte vicem objecti supernaturalis, ut quando causat in aliquo cognitionem confusam hujus complexi: Deus est trinus et unus, quia tunc talem notitiam causaret, qualem objectum, si esset in se praesens vel in specie intelligibili non causaret; nam ut sic, tantum natum esset causare notitiam abstractivam sui distinctam. Si vero esset in se praesens, natum esset causare notitiam intuitivam distinctam.
(1) Nec veritatum talium, etc. Dicit quod voluntas divina non posset supplere vicem objecti inferioris, puta entis creati, respectu harum veritatum. Patet, quia in hoc dicitur supplere vicem objecti perfecte, quando causat talem notitiam, qualem ipsum objectum natum esset causare, si esset in se praesens vel in specie intelligibili; vel dicitur supplere imperfecte, quando non causat notitiam ita distinctam qualem tale objectum si esset in se praesens vel in specie intelligibili natum esset causare. Si ergo respectu harum veritatum, potest supplere vicem alicujus objecti inferioris, sequeretur quod tale objectum inferius sive creatum, si esset praesens alicui intellectui in propria existentia, natum esset causare notitiam intuitivam hujus: Deus est trinus et unus; vel si esset praesens in specie intelligibili distincte repraesentante ipsum, tunc natum esset ut cognitum, causare notitiam abstractivam distinctam omnium veritatum necessariarum de Deo, quod est impossibile; quia si sic, tunc creatura virtualiter contineret ipsam Deitalem, ut patebit infra d. 3. q. 1. et d. 8. et q. 14. Quodl. et in 2. dist. 3 q. 10.
(g) Differentia istorum duorum, etc. ^[utobus01 id est haec notitia: Deus est trinus et p™r° ndatUraunus, potest dici dupliciter superna tura- lls< lis. Primo, quia tantum est ab agente supernaturali. Secundo,quia est ab agente supplente vicem objecti supernaturalis, et si ista duo possent separari, esset manifesta distinctio supernaturalitatis. Si enim notitia haec, tantum esset a voluntate divina, non supplente vicem objecti supernaturalis, tunc diceretur supernaturalis tantum primo modo. Et ideo Doctor ponit exemplum in alio, ut puta, voluntas divi- na immediate causat in aliquo intellectu notitiam hujus: Homo est risibilis, tunc talis notitia diceretur supernaturalis primo modo, non autem secundo modo, quia tantum suppleret vicem objecti naturalis. Et nota quod primus modus supernaturalitatis non infert secundum modum supernaturalitatis, sed bene e contra. Primum patet, quia non sequitur, causat talem notitiam immediate supernaturaliter; ergo supplet vicem objecti supernaturalis, non sequitur, ut patet in exemplo de cognitione hujus: Homo est risibilis. Secundum patet, quia bene sequitur, supplet vicem objecti supernaturalis; ergo causat notitiam supernaturaliter, et sic patet littera.
Dubitatur in hoc quod dicit, quod intelbium. lectus possibilis, quacumque cognitione naturaliter perficitur et ad quamcumque naturaliter inclinatur.
Contra, quia si naturaliter inclinatur ad omnem; ergo non magis ad unam quam ad aliam. Consequens est contra Philosophum in Prooemio Met. ubi arguit: Omnes homines natura scire desiderant; ergo maximam scientiam maxime desiderabunt. Probatur consequentia per Doctorem in 4. d. 49. ubi vult quod inclinatio naturalis sit semper necessario et summe, quia non est in potestate inclinantis naturaliter intense vel remisse inclinari, et per consequens sequitur quod si intellectus ita intense inclinatur ad unam et ad objectum illius sicut ad aliam, quod ita perfecte quietatur in imperfecta sicut in perfecta, quia in utraque totus ejus appetitus satiatur habito desiderato.
Respondeo et dico primo, proposito quod de facto non magis inclinetur ad unum quam ad aliud (quia secundum totum conatum inclinatur ad omnia) adhuc diceretur magis inclinari ad perfectius, non accipiendo magis, id est intensius; sed sic praesentibus duobus, quorum unum sit perfectissimum et aliud imperfectius, prius appeteret perfectissimum et intensissime, quamvis etiam appeteret aliud intensissime. Dico etiam, quod si talis inclinatio posset intendi respectu perfectissimi esset in intensissima, et respectu minus perfecti esset minus intensa.
Dico secundo, quod non sequitur aeque intenseappetitunum sicut aliud; ergo aeque quietatur in uno sicut in alio, quia illud perfecte quietat quod est perfecte quietativum, quietatio enim vera se tenet ex parte objecti quietativi. Quamvis ergo minus perfectum bonum aeque intense appetatur, sicut et perfectum bonum, cum non sit in potestate appetentis magis et minus appetere, non^tamen sequitur quod ita in uno quietetur sicut in alio; exemplum de appetitu sensitivo, puta visivo, ita enim intense appetit videre visibile ut 4. sicut visibile ut 8. cum non sit in potestate ejus, respectu cujuscumque visibilis magis et minus appetere, tamen tantum perfecte quietatur in perfectissimo visibili, quia illud natum est perfectissime quieta re, sic in proposito. Ad consequentiam Philosophi, debet intelligi ex parte objecti, quia si A ut quatuor est naturaliter appetibile; ergo B ut octo erit magis appetibile, licet ex parte appetentis aeque intense inclinetur ad unum sicut ad aliud; perfectius enim appetibile includit ‘ rationem majoris appetibilitatis quam minus perfectum, ideo ex ratione sui est natum magis appeti.
Secundo principaliter dubitatur de isto, scilicet quod supernaturalitas accipitur quando receptivum comparatur preeeise ad agens supernaturale. Dubitatur, supponendo quod Angelus potest docere hominem pro statu isto, etiam de articulis fidei, ut patet a Doctore in 2. dist. 11. Et suppono quod Angelus possit naturaliter cognoscere hanc: Deus est trinus et unus, saltem habita specie intelligihili Deitatis (de qua Doctor m 2. di st. 3 qncvsl. 9.) sequitur quod Angelus possit docere hominem hanc veritatem, et hoc naturaliter; ergo ista veritas, Deus est trinus, etc. non erit supernaturalis, quia ah agente naturali, scilicet Angelo docente.
Si dicatur quod etsi Angelus possit illam cognoscere naturaliter, prsehabita specie intelligibili Deitatis, non tamen potest illam docere naturaliter, quia non potest causare in intellectu nostro pro statu isto immediate aliquam cognitionem alicujus mere intellectualis, ut patet a Doctore in 2. dist. 11.
Dico quod hoc parum valet, quia etsi hoc non possit, tamen non potest negari quin possit docere per aliqua signa, ut docet Doctor ubi supra.
Secundo arguitur, quia non videtur quod supernaturalitas praecise sumatur in comparatione ad agens supernaturale, quia dicit Doctor m qucesl. praesenti, quod intellectus noster lit proportionatus supernaturaliter, et per aliud in ratione moventis, et per aliud in ratione formae; et sic videtur dicere assensum, quo intellectus formaliter assentit illi veritati, sit supernaturalis, et non per comparationem ad agens supernaturale.
Respondeo ad primam instantiam primo, quod Angelus ex puris naturalibus non potest cognoscere illam, ut patet a Doctore q. 14. Quodlibet.
Dico secundo quod etiam posito, quod possit naturaliter cognoscere, adhuc non sequitur quod possit illam docere, quia aliud est causare certitudinem in intellectu viatoris respectu alicujus mere intelligibilis, et aliud est proponere aliqua signa ordinate. Primo modo non posset causare, licet secundo modo. Si dicatur saltem potest causare certitudinem hujus: Aliquod ens est trinum et unum, quod non est mere intelligibile.
Dico quod etsi posset causare vel docere hominem hanc propositionem: Aliquod ens, etc. non tamen potest causare evidentiam, quia evidentia illius dependet ah aliqua immediata mere intelligibili.
Dico tertio quod etiam posito et non concesso, quod Angelus posset causare certitudinem illius, non tamen sequitur quod possit causare assensum, respectu illius, tamen responsio secunda est melior.
Ad secundam instantiam dico, quod nullam includit difficultatem, quia etsi talis assensus dicatur supernaturalis in ratione formae, ista tamen supernaturalitas est tantum in comparatione ad agens supernaturale; sed dicitur supernaturalis in ratione formae, ex hoc quod est aliqua forma supernaturalis, quae est quaedam inclinatio informans intellectum, sicut etiam si aliqua cognitio esset supernatrraliter causata, diceretur supernaturalis per comparationem ad agens supernaturale.
COMMENTARIUS. (h) Contra istas tres rationes instatur simul, etc. Hic Doctor per hanc rationem intendit probare quod tres rationes prius ge. factae, aut tantum procedunt ex fide, aut si non procedunt ex fide, tunc ex ipsis concluditur oppositum ejus, quod probant. Nam per primam probatur quod cognitio ultimi finis sit necessaria. Per secundam probatur cognitio mediorum ad ultimum finem esse necessaria. Et per tertiam pro- batur, quod cognitio proprietatis Dei, puta quod sit trinus et unus, sit necessaria; et quod horum cognitio, scilicet ultimi finis, mediorum ad finem et proprietatum Dei, via naturali haberi non possit.
Modo hic Doctor probat quod per has rationes concluditur, quod via naturali potest haberi cognitio praedictorum. Datet, quia quod ostenditur esse necessarium cognoscendum, hoc ostenditur esse verum; sed per has rationes ostenditur cognitionem praedictorum esse necessariam, et si hoc ostenditur via naturali, sequitur quod potest haberi. Et sic istae tres rationes concludunt oppositum ejus, quod probant, videlicet concludunt quod naturalis talis cognitio potest haberi; et tamen dicit quod per has tres rationes intendit probare, quod hujusmodi cognitio non possit naturaliter haberi. Si enim demonstratur via naturali, quod cognitio ultimi finis sit necessaria, sequitur quod via naturali scitur et cognoscitur talis finis, sicut si demonstratur naturaliter, hominem esse risibilem, naturaliter scitur hominem esse risibilem. Similiter si naturaliter demonstratur, quod cognitio mediorum ad finem est necessaria, demonstrans naturaliter hujusmodi, cognoscit illa naturaliter; impossibile est enim demonstrare quod A est necessarium Francisco, nisi cognoscat ipsum A. Similiter dico de tertia ratione, quia si naturaliter demonstro quod homini est necessaria cognitio primae substantiae quoad ejus proprietates, necessario cognosco illam primam substantiam quoad ejus propria, aliter esset impossibile hoc demonstrare, quod sit necessarium scire viatori. Cum ergo istae tres rationes procedant via naturali, statim destruunt seipsas. Patet, quia per illas demonstro, quod homo via naturali non potest cognoscere ultimum finem quoad primam; nec media ad finem ultimum quoad secundam; nec proprietates primae substantiae quoad tertiam; et tamen dum hujusmodi demonstro posse sciri naturaliter, per illas demonstrationes scio et cognosco illa necessaria, ut supra dixi. Si vero procedunt ex fide, nihil concludunt contra Philosophos, ut patet.
(i) Respondeo, naturali ratione ostenditur. Sensus hujus litterae est: Naturali ratione potest demonstrari quod agenti propter fruitionem tau quam finem ultimum acquirendum, est necessarium scire alleram pariem determinate, scilicet an fruitio sit finis ultimus, vel non sit finis ultimus. Si enim nesciret ipsam esse finem ultimum, non ageret propter finem ultimum. Et sic necessarium est ad sciendum an sit finis vel non, quod in tali problemate non est mere dubius nec neuter, scilicet quod non sit ei necessarium scire determinate, an ipsa fruitio propter quam agit, sit finis ejus vel non; et hoc modo tres rationes praedictae sunt naturales, ut patet discurrendo per illas. Sed ut concludunt alteram partem determinate (puta quod ipsa fruitio est finis) sunt Theologicae, et sic debet intelligi ista littera.
Dico ergo, quod istae tres rationes procedunt via naturali, et tamen non sequitur quod via naturali cognoscantur illa. De prima patet, quia per eam demonstro quod agenti propter ultimum finem, est necessarium cognoscere ultimum finem non in se, sed quod cognoscat, puta quod fruitio Dei clare visi sit ultimus finis, et tamen non cognoscit illum in se, sed quod fruitio talis sit ultimus finis hominis, non scitur via naturali. Si enim agit efficaciter propter ultimum finem, puta propter A, oportet eum scire quod A sit ultimus finis vel ne, quia si nesciret A esse ultimum finem, non ageret efficaciter propter illum; et sic prima ratio non demonstrat, quod cognitio ultimi finis in se sit necessaria, sed demonstrat quod si agit propter A, tanquam propter finem, oportet scire indistincte an A sit finis vel ne, ita ut non sit neuter nec dubius. Similiter secunda ratio demonstrat quod agentem propter finem, oportet scire media ad finem illum ordinata non in se, sed an A sit medium vel ne, puta an charitas sit medium necessarium Vel ne. Non enim probat quod sit necessarium scire charitatem in se distincte, sed demonstrat quod oportet eum scire distincte, an charitas sit medium ordinatum ad finem talem vel ne, ita quod respectu talis medii non debet esse neuter aut dubius, aliter efficaciter non ageret propter talem finem, sed hujusmodi medium non potest naturaliter sciri; hoc idem dico de tertia ratione, et sic patet quomodo demonstrant naturaliter contra Philosophos. Quilibet enim Philosophus concederet istam: Agenti propter finem est necessarium cognoscere distincte, an A sit finis vel ne, non quod sciat illum finem in se, et sic dico de mediis.
COMMENTARIUS. (k) Ad argumenta pro opinione Aristo- 65 telis, ete. Nunc sunt argumenta pro opinione Philosophorum, solvenda.
Ad primum argumentum, respondet Poetor ibi: Ad argumenta pro opinione Aristotelis. Ad primum dico, etc. Poetor concedit majorem, scilicet quod omni activo, etc. loquendo semper de activo totali, sed negat minorem, scilicet quod intellectus agens sit activus, ut comparatur ad omnia intelligibilia, intelligendo Ad cognide activo totali. Nam ad cognitionem ob- objecti rejecti requiruntur duae causae partiales in- durcausco tegrantes unam totalem, ut subtiliter Partialesdeclaraf Poetor infra, distinet. 3. queest. 1. et 9. et in Quodlib. queest. 15. et sic quamvis intellectus agens possit esse partialis causa respectu cujuscumque cognitionis, cognitio tamen haberi non potest nisi objectum intelligibile concurrat, ut alia causa partialis; modo essentia divina est objectum mere oluntarium, ut probat Poetor queest. 14. Quodlib. Et quod hic dicit de intellectu agente, quod competit sibi actio respectu cognitionis: An sibi hoc competat, vel intellectui possibili, vide in quaesi. 15.
(1) Ad confirmationem rationis dico, etc. Hic Doctor dicit, quod natura potest .capi dupliciter. Primo, ut est principium motus et quietis, sicut describitur 2. Physic. text. comm. 3. "Est, inquit, nalura principium alicujus, et causa movendi et quiescendi in eo, in quo est principium et per se et non secundum accidens;" haec ibi. Secundo, ut distinguitur contra agens a proposito, quod est agens liberum, ut patet 2. Physic. Si primo modo accipiatur naturale principium intrinsecum passivo, ista propositio est falsa, scilicet quod omni passivo naturali, id est, quod inclinatur naturaliter ad aliquam perfectionem, correspondet principium naturale intrinsecum. Nam materia prima est passivum naturale, quia inclinatur naturaliter ad omnem formam substantialem, et tamen in tali materia, non est principium naturale intrinsecum productivum formae substantialis, ut patet ex Doctore in 3. distinet. 18. Si etiam accipiatur principium naturale, ut distinguitur contra principium activum liberum, sive sit intrinsecum passivo, sive sit extrinsecum, adhuc ista major est falsa, scilicet quod omni passivo naturali, id est naturaliter inclinato ad aliquam perfectionem, correspondeat aliquod principium naturale activum, accipiendo naturale activum pro activo creato. Nam anima intellectiva naturaliter inclinatur ad claram visionem Dei et fruitionem ejusdem, et ad cognitionem abstractivam distinctam Deitatis, et ad omnem habitum perficientem ipsam, cujusmodi sunt habitus infusi, qui sunt valde perfectiores acquisitis, et tamen nullum istorum potest causari ab agente naturali creato. Si vero intelligatur sic de principio activo naturali, puta quod est ens in natura, concedit Doctor quod omni principio naturali passivo, respectu cujuseumque perfectionis ad quam inclinatur, correspondet aliquod activum in natura, id est in tota coordinatione entium, et tale erit Deus.
Sed in ista littera occurrunt duae parvae difficultates. Prima, quia Doctor hic videtur exponere Aristotelem 2. Physicor. ubi dicit quod Natura est principium motus et quietis, quod ipsa natura dicatur de principio activo intrinseco, et tamen in 2. distinet. 18. exponit dictum Aristotelis sic, quod natura quae est principium motus et quietis, dicitur de principio passivo, quod scilicet habet naturalem inclinationem ad motum et quietem, ut patet de gravi, quod naturaliter inclinatur ad motum et ad quietem respectu centri.
Dico, quod quamvis natura sic definita ab Aristotele dicatur de principio passivo non negat tamen, quin etiam possit dici tte principio activo.
Dico ultra, quod hic Doctor non intendit exponere Aristotelem, sed intendit tantum loqui de principio activo naturali intrinseco, quodeumque sit illud, sicut dicimus quod gravia non tantum dicuntur entia naturalia, quia habent naturalem inclinationem ad motum et quietem, sed etiam quia habent principium intrinsecum sui motus et quietis, ut gravitas ipsa, ut patet a Doctore in 2. distinet. 2. in illa quaestione: An Angelus possit se movere. Accidit ergo in principio naturali passivo habere in se principium sui motus, ut patet de medico sanante se.
Secunda difficultas est in hoc, quod dicit quod passivo naturali respectu cujuscumque perfectionis ad quam naturaliter inclinatur, correspondet activum naturale, ut distinguitur contra agens a proposito, et sic ex responsione concedit quod tali passivo respectu perfectionis supernatumlis, correspondet principium supernaturale activum; et liuc est falsum, quia tale activum supernaturale non distinguitur contra agens a proposito. Imo est tantum agens a proposito respectu eorum quae liunt ad extra, ut innuit Doctor in multis locis.
Dico primo, quod Doctor non dicit sic absolute, quod cuicumque passivo naturali correspondeat activum naturale, ut distinguitur contra agens a proposito, sed quod sibi correspondet, saltem aliquod agens, quod dicitur ens naturale, id est ens in natura sive in tota coordinatione entium.
Posset etiam dici agens naturale, ut distinguitur contra agens a proposito, accipiendo agens naturale pro eo quod •supplet vicem agentis naturalis, et sic Deitas ipsa (si sibi non repugnaret agere ad extra naturaliter) ageret in intellectu creato claram visionem sui et fruitionem ejusdem. Et quia voluntas divina supplet vicem hujusmodi agentis, hoc modo potest dici agens naturale, licet mere libere agat. Et quod hoc non sit incongruum dicere, patet idem in simili a Doctore in 14. queest. Quodl. et aliqualiter in 15.
(m) Cum probatur major, etc. Dicit Doctor quod licet potentia passiva animae nostrae non possit complete reduci ad actum nisi per agens supernaturale, puta ad beatitudinem vel ad aliquod supernaturale, potest tamen disponi ad ipsum actum. Si Doctor intelligat,quod ipsa anima vel aliquod agens naturale possit causare aliquam dispositionem ad claram visionem Dei, vel ad distinctam cognitionem abstractivam Dei, vel ad qnodcumque aliud supernaturale, sic quod talis dispositio sit ex natura rei, non credo esse verum, nam ' Doctor sibi contradiceret. Dico ergo, quod loquendo de dispositione, quae est ex determinatione agentis supernatu- ralis, talis dispositio potest causari ab agente naturali, ut patet, quia Deus ordinavit attritionem esse dispositionem ad gratiam; talis attritio potest causari ab anima ex puris naturalibus, ut patet a Doctore in 4. dist. 14. queest. 2. Et quando Doctor loquitur, quod dispositio ad actum supernaturalem potest causari ab agente naturali, debet intelligi tantum de dispositione quae est ex sola determinatione agentis supernaturalis, de qua dispositione patet a Doctore in 1. dist. H. et in 4. distinet. 1. quaest. 1. et queestdist. 44. et alibi saepe.
(n) Si autem objiciatur, quod illud 69. vilificat, etc. Dicit Doctor quod si felicitas nostra consisteret in speculatione illa suprema, quam posuit Aristoteles 10. Ethicorum, cap. 10. non diceret Theologus naturam deficere in necessariis, quia certum est, quod illa potest haberi a nobis. Sed quia ponimus aliam eminentiorem posse naturaliter recipi, ergo in hoc magis dignificatur natura quam in oppositum, et sic satis patet ista littera.
Hic quidam volunt reprehendere Ductorem dicentes sibiipsi contradicere, quia tontradiin 4. d. 49. subtiliter probat, quod homo ctl0, ex puris naturalibus non potest attingere felicitatem ad quam ordinatur. Et hic dicit, quod illa felicitas eminentior potest naturaliter recipi.
Dico, quod in materia de beatitudine, loquitur de principio activo naturali, hic Solutio vero loquitur de principio passivo naturali. C/um dicit naturaliter potest recipi, id est, est perfectio, ad quam ipsa anima est in potentia naturali receptiva.
(o) Illud autem quod additur de 2. 70. Cceli, texi. com. 50. scilicet quod natura minus deficit in nobilioribus, secundum aliam translationem: Dicimus ( inquit) quod extra rationem est, ut natura ponat stellas motas, et non dedit eis instrumentum motus, natura autem nihil ponit otiose sine causa, et impossibile est ut natura esset ingeniata in animalibus, et dimisisset heee corpora habentia vitales dispositiones, et abstulisset eis ea per quae possent moveri per se, id est,ab intrinseco, et removit eas a rebus habentibus instrumentum motus: luee ibi. Et lext. eom. 59. secundum aliam translationem: Et jam declaravimus (inquit) quod stellce non moventur omnino per se, et quod natura nihil facit otiosum et sine fine; recte ergo fecit ea quae non moventur figura immobili omnino, stella autem non movetur, quia nihil habet ex instrumentis motus: haec ibi. Si ergo natura inferior anima, potest naturaliter attingere perfectionem ad quam ordinatur, multo magis anima, cum sit perfectior, poterit attingere naturaliter ad omnem perfectionem ad quam ordinatur.
Dicit Doctor quod Philosophus loquitur ibi de organis correspondentibus potentiae moti vae. Nam si natura dedisset stellis potentiam motivam respectu motus progressivi, etiam dedisset eis organa per quae stellae possent moveri motu progressivo. Si enim naturae inferiori dedit potentiam motivam et organa necessaria ad motum progressivum, multo magis dedisset stellis, si eis dedisset potentiam motivam, cum natura minus deficiat in nobilioribus, secundum Philosophum, ubi supra. Et quod dicit in non orbatis, dico quod licet natura multis animalibus imperfectis dederit potentiam motivam, tamen propter eorum imperfectionem non dedit organa. Sequitur: Sed in proposito, dico quod data est homini potentia, sed non organica, cum intellectus non sit potentia organica; non tamen sunt naturaliter data omnia alia, praeter potentiam concurrentem ad actum, id est licet anima habeat potentiam ad actum, non tamen habet omnia requisita ad illum, quia ad actum requiritur etiam objectum, ut supra dixi.
(p) Aliter tamen posset dici. Sen‘us hujus litterae est, quod sumendo po'-atiam passivam, ut refertur corr^ative ad activam, sic activa est naturalis; sed quando comparatur ad actum receptum a potentia activa, tunc non refertur cor relati ve, et per consequens non est necessarium sibi correspondere potentiam activam naturalem. Quia ergo ista potentia passiva dicitur naturalis respectu actus, quia ipsum recipit naturaliter, et non dicitur naturalis respectu agentis, ideo non sequitur, quod si potentia passiva sit naturalis, quod etiam activa sibi correspondens sit naturalis.
(q) Posset autem tertio modo facilius dici ad minorem. Quando dicebatur, quod intellectus possibilis est receptivus omnis intellectionis, dicit Doctor quod licet intellectus absolute sumptus, sit naturaliter receptivus intellectionis supernaturalis, non tamen pro statu isto; quia pro statu isto tantum recipit cognitionem sensibilium et contentorum in eis essentialiter vel virtualiter, ut infra patebit dist. 3. q. 1. 2. et 3.
Nota tamen, quod quando dicit Doctor, pro statu isto non potest recipere, etc. debet intelligi semper accipiendo statum istum, ut status iste accipitur pro stabili permanentia legibus divinae sapientiae firmata, quibus legibus stabilitum est, quod intellectus noster non intelhgat pro statu intellectus isto, nisi illa quorum species relucent in pro statu phantasmate, et hoc sive propter poenam originalis peccati, sive propter naturalem concordiam potentiarum animae in operando, ut dicit Doctor infra distinctione 3. queest. 3.
Si dicatur: Nonne Deus potest infundere homini existenti in isto mundo notitiam distinctam Deitatis?
Dico quod sic. Sed tunc intellectus non diceretur recipere ut in statu isto, quia, ut in statu isto recipit mediantibus phantasma»t)us, et de hoc vide Docto rem in 2. dist. 11. "Et &ic patet solutio ad primum argumentum.
COMMENTARIUS. (a) Ad secundum respondet Doctor ibi: Ad secundum dicitur, quod diversa ratio, etc. Haec est responsio Sancti Thomae, quae stat in hoc quod eadem conclusio potest sciri per aliud et aliud medium; et diversitas mediorum inducit diversitatem notitiarum ejusdem conclusionis, ut patet in ista conclusione: Terra est rotunda, quee ab Astrologo probatur per medium Mathematicum, puta sic arguendo: Omne illud a cujus centro ad circumferentiam ejusdem, omnes lineae eductae sunt aequales, est rotundum; sed a centro terrae ad circumferentiam ejusdem, omnes lineae ducuntur aequales, ergo terra est rotunda. Physicus vero sive Naturalis probaret per medium circa materiam consideratum, ut sic arguendo: illud est rotundum, cujus partes moventur circa centrum, sed partes terrae sunt hujusmodi; ergo, etc.
(b) Contra hoc. Ilie Doctor arguit contra Thomam primo, quia si cognoscibilia in Theologia possunt sciri medio Theologico et medio naturali, sequitur quod istorum non sit simpliciter necessaria notitia supernaturalis, quia naturalis est sufficiens, et patet littera.
Ibi: Dicta autem responsio ad secun¬ dum exponitur sic. Haec responsio est ad aliud argumentum, scilicet quo probatur, quod alius et alius habitus specie distinctus, non potest esse ejusdem conclusionis sive ejusdem objecti, quia sciemia specificatur ab objecto; ergo scientiae specie distinctae erunt objectorum specie distinctorum, et similiter conclusionum specie distinctarum. Respondet Thomas I. 2. queest. 54. art. 2. et Goffredus Quodlib. 14. quod habitus scientiae potest dupliciter considerari. Uno modo, ut est habitus, et sic habet distinctionem ab objecto, et sic distincti habitus specie sunt distinctorum objectorum specie. Alio modo, inquantum est forma, et sic habet distinctionem a principiis, quae sunt causae effectivae habitus scientifici. Licet ergo ubi est eadem conclusio, non sit distinctio habituum per objecta, potest tamen esse distinctio habituum circa eamdem conclusionem per diversa principia sive per diversa media, quae sunt causae effectivae notitiae.
(c) Contra istud. Doctor improbat hanc responsionem, et primo in hoc quod dicit, quod licet ejusdem conclusionis non sit alius et alius habitus in ratione habitus, tamen ejusdem conclusionis potest esse alius et alius habitus in ratione formae; sic quod habitus, ut habet rationem formae potest esse alius et alius, ut vero habet rationem habitus, erit tantum unus respectu unius conclusionis. Et Doctor probat hoc esse impossibile, quia est impossibile quod aliqua distinguantur in superiori, et non distinguantur in inferiori, ut quod homo et asinus distinguantur in animali sive in ratione animalis, et quod non distinguantur in rationibus propriis. Cum ergo omnis habitus sit forma et non e contra, est impossibile quod habitus dicatur distingui in forma, et non in ratione habitus. Et certe isti non possunt respon- dere ad istud argumentum, nisi aliter ex ponant responsionem Tliom.c.
(d) Praeterea supponit, quod principia distinguant in alio genere quam in genere causae efficientis. Hoc Thomas non supponit loco supra allegato, sed hoc supponit in 1. 2. qucest. I. art. 8. ubi vult, quod objecta distinguant habitus in genere causae formalis vel finalis. Dicit enim, quod ohjectum est forma extrinseca ipsius habitus et dat ei speciem. Et hoc improbat Doctor, ut patet in littera.
Et nota, quod Doctor accipit principia pro objectis non pro praemissis, aliter nihil concluderet contra Thomam, quia ponit alias et alias praemissas respectu alterius et alterius syllogismi, etiam secundum Ductorem. Principia ergo distincta sive media distincta, quibus distinguuntur scientiae, accipiuntur pro alio et alio objecto, et Thomas vult quod hujusmodi objecta distinguant formaliter, ut supra dixi. Et Doctor hoc improbat subtiliter, quia si hujusmodi objecta habent rationem aliquam distinguendi habitum, nullam aliam habere possunt nisi effectivam, quia scientia causatur ab objecto, et ex hoc specificatur ab illo, et sic accipit distinctionem ab illo; et de hoc vide quae dicit Doctor infra, distinet. 3. quaest. 1. et vide quae ibi exposui.
(e) Ideo ad argumentum respondeo. Dicit Doctor quod licet in illis scientiis speculativis tractetur de omnibus speculabilibus, saltem in communi, non tamen tractatur de omnibus quoad multa alio, puta quoad proprietates incomplexas primae substantiae.
Sed aliqui expositores Theologiae dicunt quod Thomas non intendit, quod per medium revelatum solum sciantur ea, quae in aliis scientiis humanitus inventis traduntur, imo multae aliae necessitates sunt, ad quas intellectus non potest aspicere nisi supernaturaliter adjutus. Vult ergo dicere, quod de eisdem rebus possunt esse diversae scientiae, secundum quod eadem res potest considerari secundum diversa media. Et addunt, quod etiam posito, quod eadem res possit sciri per medium naturale et Theologicum, tamen Theologia non superfluit, etc.
Sed haec responsio non solvit, quia non concluditur necessitas simpliciter alicujus supernaturalis, ut patet intuenti.
Ad aliud de habitu et forma', dicuntS- rhomse i quod non intendit aliqua distingui in ratione superioris, puta formae, et non distingui in ratione inferioris, puta habitus; sed intendit, quod habitus possunt distingui secundum modum distinctionis formarum, et secundum modum distinctionis proprium habitibus.
Sed haec responsio non evacuat rationem Doctoris. Primo, quia Thomas non intendit, ut isti exponunt, ut patet prima 2. quaest. 34. art. 2. vide ibi. Secundo, quia modus formae in plus se habet quam modus habitus, ut patet, et sic ratio Doctoris adhuc stat. Et ultra, non quaerit Thomas de distinctione habituum secundum modum, sed secundum rem, scilicet quomodo isti habitus distinguuntur, etc.
COMMENTARIUS. (a) Ad tertium, etc. Et primo adducit responsiones quorumdam, et secundo dat responsionem propriam. Prima responsio est Henrici in Summa, qui dicit, quod prima principia tantum possunt applicari ad conclusiones sensibiles. Tum, quia termini eorum sunt abstracti a sensibili¬ bus, nam pro statu isto intellectus noster tantum determinatur ad sensibilia, vel ad inclusa virtualiter, vel essentialiter in eis, ut etiam vult Scotus infra d. 3. q. 3. Et sic Hernicus diceret ad minorem, quod naturaliter cognoscimus prima principia, scilicet illa, quorum termini abstracti sunt a sensibilibus.
(b) Contra, etc. Ille arguit Doctor contra Henricum probando, quod prima principia etiam veri fleantur de insensibilibus, et patet in littera, sed pro quo instanti dicantur contradictoria in Deo, an pro instanti aeternitatis, vel temporis, vel naturae, vel originis; vide quae notavi in 2. dist. 2. de mensura Angelorum, et videbis mulla bona et ponderanda.
Dico tamen unum., quod si Henricus intelligat, quod per prima principia via naturali tantum possunt sciri conclusiones, sensibiles supple, quorum termini, vel sunt in se formaliter sensibiles: vel virtualiter, vel essentialiter continentur in sensibilibus, quod Henricus bene dicit; nec in hoc Doctor reprehendit Henricum, quia et ipse Doctor expresse vult, quod pro statu isto tantum cognoscamus sensibilia, vel in se formaliter, vel quae continentur virtualiter, vel essentialiter in sensibilibus. Sivero Henricus intelligat, quod prima principia nullo modo possunt applicari insensibilibus, loquendo de intellectu nostro ex natura intellectus, hoc patet esse falsum, cum intellectus noster ex natura intellectus, possit naturaliter cognoscere multa insensibilia et immaterialia, ut subtiliter patet infra a Doctore distinet. 3. queest. 3. et ibi diffuse glossavi. Si etiam loquatur de intellectu nostro pro statu isto, quod non possit applicare prima principia conclusionibus immaterialibus, quarum termini non habentur virtute sensibilium, id est nisi termini illi praecise habeantur virtute sensibilium, ita quod si illi termi- ni, puta hujus conclusionis Deus esi trinus et unus, cognoscerentur distincte, per revelationem tamen adjuti, adhuc conclusioni tali non possemus applicare primum principium, puta hoc, aut Deus est Irinus et unus, aut non, quod dependet ab isto De quolibet, etc. tunc ratio Doctoris evidenter concludit contra Henricum, quia si Deus revelaret mihi distincte Deitatem et " proprietates ipsius, statim possem applicare aliquod primum principium. De lege tamen communi, ut supra dixi, etiam loquendo de Theologia revelata, prima principia tantum possunt applicari conclusionibus, quarum termini habentur ex sensibilibus.
(c) Et quod dicitur, etc. Haec estresponPraepositivi parte prima Summae, qui dicit, quod primum principium tantum potest applicari decem Generibus vel contentis in eis, quia communitas principii sumitur a communitate terminorum. Sed terminus primi principii, quod est ens (cum dicimus de quolibet ente dicitur esse vel non esse) quod tantum dividitur in decem Genera.
(d) Hoc nihil valet, etc. Haec tamen responsio debet exponi sicut responsio Henrici. Certum est enim quod via naturali non possumus applicare hujusmodi contradictoria Deo, cum non cognoscamus ipsum in se, bene sic possunt applicari dubitando de aliquo ente, an sit beatum, an non beatum, et isti termini abstrahuntur a sensibilibus.
(e) Alia datur responsio. Haec est responsio Gulielmi Varronis lib. i. qucest. 5. qui dicit, quod ex majoribus solum non sequuntur conclusiones, sed cum minoribus adjunctis. Sed minores non sunt naturaliter manifestae, quae debent illis majoribus adjungi.
(f) Contra arguit Doctor: Minores sumendae sub primis principiis, praedicant de sumptis sub terminos subjectos primorum principiorum, id est, quod subjicitur in majori, praedicatur in minori, ut haec: De quolibet ente verum est dicere quod est, vel non est. Sed omne animal est ens; ergo de quolibet animali verum est dicere quod est, vel non est. Et sic patet, quod si primum principium sit notum naturaliter, quod etiam minores, quae subsumuntur, erunt notae naturaliter, cum notum sit, terminos primorum principiorum dici de quolibet, quia sunt communissimi.
(g) Ideo respondeo. Nunc Doctor dat responsionem propriam, concedendo majorem absolute et primam partem minoris, negando secundam partem minoris.
(h) Ad probationem dico. Responsio stat in hoc, quod ex quo terminus praedicatus in primo principio est communissimus, ideo virtute primi principii, de quolibet subjecto contento sub subjecto primi principii, verificantur praedicata communia dicta de subjecto primi principii, exempli gratia: De quolibet ente dicitur esse vel non esse; sed animal est ens; ergo de animali dicitur esse vel non esse. Non enim virtute talis principii potest concludi aliqua proprietas inferior praedicato primi principii, ut puta, quod sit sensibile vel vivens, et hujusmodi; et quod tantum praedicata communia, dicta de subjecto primi principii, possint verificari de quolibet contento sub subjecto primi principii, ostendit ratione: Quia medium non potest esse propter quid respectu passionis, etc. sicut patet de risibilitate, quae demonstratur de homine per rationale, in quo virtualiter et adaequate includitur. Sed certum est quod in ratione subjecti principii communissimi, non includitur propter quid aliqua passio particularis, sed tantum communissima; sicut etiam in ratione animalis, non includitur risibilitas virtualiter, quia tunc per rationem animalis demonstraretur primo de animali, et deinde de omni inferiori ad animal, quod est impossibile. Sic in proposito, licet in subjecto primi principii communissimi includantur passiones communissima) et convertibiles cum ipso, non tamen includuntur passiones inferiorum, et sic patet quomodo secunda pars minoris est manifeste falsa.
(i) Secunda ratio Logica est, etc. Quare, videlicet per primum principium non possint demonstrari particularia praedicata de contentis sub subjecto primi principii, sed tantum demonstrantur communissima praedicata. Hoc patet per rationem Logicam, quia sub praedicato universalis affirmativae, non contingit descendere ad aliqua inferiora, quia descensus esset manifeste falsus. Exemplum: Omnis homo est animal, non potest descendi sub animali, ut descendendo sic, et haec sunt omnia animalia; ergo omnis homo est hoc animal, committitur enim fallacia consequentis, a positione consequentis ad positionem antecedentis. Quidquid alii dicant, quod licet sub praedicato stante confuse tantum non liceat descendi copulative, nec disjunctive, sed forte disjunctim, ut sic descendendo: ergo omnis homo est hoc vel hoc, vel hoc animal, et sic de singulis, quod certe non est intelligibile. Teneo enim ad mentem Doctoris hic et infra clist. 21. quod non liceat descendere quovis modo. Si ergo sub praedicato primi principii non licet descendere, sequitur quod per primum principium tantum verificatur praedicatum communissimum de quolibet contento sub subjecto primi principii.
Contra istud objicitur, etc. Hic arguit probando, quod sub praedicato primi principii contingat descendere, quia bene sequitur, de quolibet, etc. Respondet Doctor quod ista propositio: De quolibet af¬ firmatio vel negatio, valet istam, etc. scilicet de quolibet, videlicet ente, et cujuslibet, scilicet contradictionis,.et sic sub utroque licet descendere, quia ista est vera: De quolibet ente cujuslibet contradictionis altera pars est vera et altera est falsa; igitur de hoc ente cuj uslibet contradictionis altera pars est vera, altera est falsa. Licet ergo descendatur sub subjecto dupliciter, non tamen potest descendi sub praedicato, quia semper stat confuse tantum. Licet ergo sequatur; ergo de hoc ente hujus contradictionis altera.pars est vera et altera est falsa, non tamen sequitur; ergo ista pars est vera. Et sic patet responsio ad argumenta pro opinione Philosophorum.
(1) Ad argumenta principalia. Ad primum argumentum factum in principio quaestionis respondet Doctor. Primo adducendo responsionem Gulielmi Varronis lib. 1. q. 2. qui distinguit majorem, quando dicitur, quod potentia habens aliquod commune pro objecto naturali, naturaliter potest in quodlibet contentum sub illo. Dicit quod si intelligatur objectum naturale illud ad quod potentia naturaliter inclinatur, licet ex causis naturalibus non possit attingere ad illud, talis potentia potest in quodlibet contentum, id est habet naturalem inclinationem ad cognitionem cujuscumque contenti, et in hoc non reprehenditur a Doctore; vel accipit objectum naturale illud quod potest attingi a potentia ex causis naturalibus, et sic negatur 'ista: quod habens aliquod commune pro objecto adaequato, potest ex puris causis naturalibus attingere, causando naturaliter cognitionem illius, quod possit naturaliter attingere ad quodlibet contentum, sive, quod ex puris naturalibus - possit causare cognitionem cujuscumque contenti sub ratione propria. Et assignat rationem, quia stat quod intellectus pos- sit naturaliter causare cognitionem alicujus objecti adaequati (ut puta entis inquantum ens, quod est adaequatum objectum intellectus) et quod tamen non possit causare cognitionem cujuscumque contenti.
Et dicit, quod concessa minore in utroque sensu, scilicet ista: Sed, intellectus habet ens inquantum ens pro objecto naturalihanc concedit, quia et intellectus habet naturalem inclinationem ad ens inquantum ens, et ex puris naturalibus potest attingere ad cognitionem entis inquantum ens. Et in primo sensu concedit conclusionem, scilicet quod si intellectus naturaliter inclinatur ad ens inquantum ens, ergo naturaliter inclinatur ad quodcumque contentum sub ente. Sed in secundo sensu negat conclusionem sequi, scilicet quod si intellectus possit attingere ex puris naturalibus cognitionem entis inquantum ens, ergo ex puris naturalibus potest attingere ad cognitionem cujuscumque contenti sub ente. Negatur ista consequentia, et ratio negationis patuit supra.
(m) Doctor contra decisionem hujus uatum Doctoris arguit ibi: Contra hanc conclusionem arguo, quia destruit seipsam. Et primo declarat quid sit objectum adaequatum potentiae. Dicimus enim illud esse adaequatum objectum potentiae visivae, quod praedicatur de omni perceptibili a potentia visiva, et nihil potest percipi a potentia visiva, in quo non sit ratio illius objecti adaequati. Et quomodo haec adaequatio debeat intelligi, et secundum quam primitatem, vel communitatis, vel virtualitatis, prolixe exposui infra d. 3. q. 3. vide ibi.
Deinde, dicit quod est impossibile aliquid esse objectum primum naturaliter alicujus potentiae, quin quodlibet contentum sub illo sit per se objectum naturaliter, quia si non, tunc non esset adaequatum ». naturaliter, sed excedens. Et nota bene hanc litteram, quia importat multas difficultates, quas declaravi infra, dist. 3. qucest. 3. vide ibi.
Ratio autem, etc. Fallit secundum falla- 85ciam figurae dictionis, commutando hoc aliquid in quale quid.
Cum arguit, ens est naturaliter, etc. non sequitur. Licet enim ens in communi acceptum, dicatur unum de numero intelligibilium, quia sic possum concipere ens in se, unica intellectione, sicut etiam substantiam in communi; non tamen sequitur, naturaliter possum cognoscere conceptum entis in communi, ergo naturaliter possum cognoscere ens, ut adaequatum objectum intellectus; non sequitur, quia, ut est adaequatum objectum intellectus, consideratur ut ratio ejus per se includitur in quolibet intelligibili. Et ideo si naturaliter possum intelligere ens inquantum ens, sub illa ratione qua includitur in quolibet per se intelligibili, sequitur de facto, quod naturaliter possum intelligere quodlibet intelligibile. Nec valet responsio Francisci in Prologo q. 1. quod possum intelligere quodlibet per se intelligibile sub ratione entis et non sub ratione propria, quia si cognosco ens inquantum ens esse objectum adaequatum naturale, hoc est, inquantum ratio entis continetur in quolibet per se intelligibili, certum est, quod naturaliter non possum cognoscere ipsum, ut sic adaequatum, quin naturaliter possim cognoscere quodlibet contentum sub ratione propria.
(n) Ad argumentum igitur est alia respon- 86. sio realis. Hic Doctor dat responsionem propriam, negando minorem quod ens inquantum ens sit adaequatum objectum intellectus naturaliter attingibile a causis naturalibus. Vult enim Doctor quod ob- Qllid 8it jectum adaequatum intellectus nostri pro objectum statu isto naturaliter attingibile, sit quid- pro staditas rei sensibilis, accipiendo sensibile, tulst0, vel in se formali ter, vel inclusum essen- tialiter vel virtualiter in sensibilibus, ut patet a Doctore infra, distinet. 3. quest. 4. Si vero loquamur de intellectu ex natura intellectus, adhuc oportet dicere, quod ens in quantum ens, ut est commune enti limitato et illimitato, non est adaequatum objectum naturaliter altingibile intellectus creati ex natura intellectus, ut palet a Doctore q. 14. Qnolib. Quid ergo erit objectum adaequatum intellectus creati ex natura intellectus? Dico, ul dicit Doctor ubi supra, quod est ens limitatum. Deinde dicit, quod ens inquantum ens, ut etiam est commune enti limitato et illimitato est adaequatum objectum intellectus, etiam pro statu isto. Objectum dico naturale, intelligendo naturale, ad quod potentia naturaliter inclinatur.
(o) Confirmatur responsio, etc. Arguit hic a fortiori, si nulla potentia, maxime cognitiva, ex se sola non potest in actum respectu alicujus objecti, non concurrente tali objecto vel aliquo supplente vicem, quid mirum, si in objectum mere supernalurale non possit ex causis mere naturalibus? Est ergo argumentum a magis ad minus negative, quia magis videtur quod ex se sola possit causare actum cognitionis respectu albedinis (quia talis potentia est perfectior albedine, et ideo magis videtur continere illam virtualiter) quam quod possit cognoscere objectum mere supernalurale ex puris causis naturalibus, quia tunc sequeretur, quod imperfectius posset virtualiler continere perfectius, ut infra patebit distinet. 3. quaesi. 1. Sed non potest in actum respectu albedinis ex se sola; ergo nec in objectum supernaturale ex causis mere naturalibus.
Sed occurrit hic aliqua difficultas, etc. Quia si ad ens inquantum ens, intellectus noster habet naturalem inclinationem, quaero, aut cognoscitur via naturali, aut supernaturali. Si via naturali, ergo natu¬ raliter poterit concludi quod homo ordinatur ad perfectissimum ens sub ratione perfectissima, et sic poterit cognoscere via naturali ultimum finem sub ratione perfectissima Probatur consequentia ultima, quia si cognosco A sub illa ratione, qua ordinatur ad B, et hoc via naturali, naturaliter etiam possum cognoscere ipsum B, sub illa ratione qua est terminus talis relationis, qua potentia ordinatur ad illud.
Dico primo, quod naturaliter non cognoscitur, quod aliqua potentia creata habeat naturalem inclinationem ad ens inquantum ens, ut objectum adaequatum, quia tunc non posset perfectissime quietart nisi in perfectissimo ente, ul supra dixi. Oporteret enim probare, quod intellectus creatus possit quietari in ente perfectissimo sub ratione perfectissima, quia appetitus naturalis non est ad impossibile, ut infra patebit, dist. 3. q. 3. et in 4. dist. 43.
Dico secundo, quod etiam posito quod 89sit notum naturaliter, quod intellectus creatus habeat naturalem inclinationem ad ens inquantum ens, et per consequens ad perfectissimum contentum sub ente, non tamen sequitur, quod possit attingere illud perfectissimum via naturali, ut patet. Et cum dicitur, quod cognoscens naturaliter A sub illa ratione, qua ordinatur ad B, cognoscit etiam naturaliter ipsum B, concedo,sed postea negatur quod via naturali cognoscatur, quod intellectus creatus sit ordinatus ad ultimum finem, ita quod cognoscatur sub illa ratione, qua ordinatur ad ultimum finem, quia talis relatio ordinis non potest cognosci, termino non praecognito, ut supra dixi. Licet ergo sit cognitum via naturali, quod intellectus creatus habeat naturalem inclinationem ad primum ens, non tamen est notum via naturali, quod sit ordinatum ad tale ens sub ratione ultimi quieta livi, ita quod re- latio illius ordinis naturaliter cognoscatur.
Dico ultimate, quod etsi via naturali notum sit intellectum creatum naturaliter inclinari ad quodcumque ens, et quod non possit quielari nisi in ente perfectissimo, non tamen est notum via naturali, quod tale ens sit sic vel sic quielativum, puta vel ut est terminus visionis intuitive, vel fruitionis et hujusmodi. Sed de ista materia in 4. dist. 49.
(p) Ad tertium dico, etc. Quamvis littera sit satis clara, tamen ipsam aliqualiter declaro. Cum dicit, quod veritati complexae alicui firmiter tenendae, intellectus possibilis est improportionalus, puta huic veritati: Deus est trinus et unus, sive cognitioni hujus veritatis, sequitur: Hoc est, etc. id est, non est proportionaliter mobile ad ea, quae ex phantasmatibus et ex lumine intellectus agentis non possunt cognosci; solum enim illa potest naturaliter cognoscere, quae virtute phantasmatum et virtute intellectus agentis cognosci possunt ut supra patuit, et magis patebit infra dist. 3. q. 1. et 3. Dicit ergo Doctor, licet intellectus possibilis sit potentia passiva proportionata, quia habet naturalem inclinationem ad cognitionem hujus veritatis: Deus est trinus et unus, non tamen est proportionata in ratione mobilis, respectu talium agentium, etc.
(q) Cum autem arguis, igitur fit, proportio natus per aliquid aliud, id est si non est proporlionatus huic cognitioni: Deus est trinas et unus, fit proportionatus per aliquid aliud, concedo quod fit proportionatus per aliud in ratione moventis, quia per movens supernaturale revelans, supple hanc cognitionem sive hanc veritatem, assentit illi veritati. Et per aliud in ratione formae, id est, intellectus possibilis fit proportionatus tali veritati in ratione formae, quia per istum assensum, etc.
Nam primo intellectus possibilis recipit supernaturaliter hanc cognitionem, qua cognoscit Deum esse trinum et unum. Revelare enim hanc veritatem alicui intellectui, est causare in illo notitiam illius veritatis, ut patebit a Doctore in 2. distinct. 9. Deinde supernaturaliter causatur assensus in intellectu quo assentit huic veritati, et alius est actus quo cognosco hanc veritatem, et alius quo assentio illi veritati. Licet enim aliquis possit naturaliter habere cognitionem de ista propositione: Deus est trinus et unus, non potest tamen firmiter assentire illi ut simpliciter verse, nam tam infidelis quam fidelis cum disputant de ista, uterque cognoscit illam, id est cognoscit quid importatur per illam, sed fidelis assentit, infidelis vero non. Et loquitur hic Doctor de primo simpliciter assensu, quia ego possum assentire illi, adhibendo fidem dictis Sanctorum, sed non facta revelatione alicui primo, nemo firmiter posset assentire. Dicit ergo Doctor quod fit proportionatus illi veritati per aliud in ratione formae, quia per istum assensum factum in ipso.
(r) Cum ultra de illo alio quaeris, etc. 9i dico quod supernaturale, id est agens proporLionans effective intellectum tali veritati in ratione mobilis, est supernaturale, quia sola voluntas divina causans cognitionem et assensum illius veritatis, et similiter assensus quo assentit illi veritati est supernaturalis.
(s) Cum infers, ergo intellectus est improportionatus ad illud, et per aliud proportionatur, id est si agens proportionalis effective sit supernaturale; ergo intellectus erit improportionatus illi, et per consequens proportionatur per aliquid aliud, puta per aliud agens, et tunc quaero de illo ut prius, et sic fiet processus in infinitum. Similiter si forma sive assensus est supernaturalis, ergo intellectus possibilis erit sibi improportionatus, et tunc fiet proportionalus per aliquid aliud, et sic in infinitum. Dicit Doctor quod intellectus possibilis ex se est in potentia obedienliali ad agens supernaturale, et ita sufficienter proportionalus illi ad hoc ut ab ipso moveatur, id est qusecumque potentia receptiva est in potentia obedienliali ad primum agens, respectu cujuscumque receptibilis in eo. Et quia intellectus possibilis est in potentia receptiva cujuscumque cognitionis et cujuscumque assensus, ideo cum sit in potentia obedientiali ad primum agens, poterit immediate moveri ab illo respectu cujuscumque cognitionis et cujuscumque assensus.
(t) Similiter si ex se est capax illius, etc. Hoc dicit, quia intellectus possibilis, etsi sit in potentia obedientiali ad primum agens, non tamen est in potentia obedientiali respectu eorum quorum non est caspectu pax, sed tantum respectu eorum, quorum tum, quo- ost capax. Et quta est capax talis assenest' capax. sus eL naturaliter capax (id est, habet naturalem inclinationem ad recipiendum illud,) ideo respectu talis assensus est mere in potentia obedienliali ad primum agens; et sic non requiritur aliquid aliud medium proportionans intellectum possibilem tali agenti.
(u) Statur igitur in secundo, non in primo. Quia veritas ista, etc. id est, veriIas illa supernaturaliter causata non potest sufficienter movere intellectum possibilem, causando in eo assensum quo formaliter assentiat illi veritati. Sed agens supernaturale est sufficienter inclinativum intellectus ad istam veritatem, quia solum agens supernaturale potest immediate causare as' sensum quo intellectus formaliter proportionatur tali veritati, ita quod non oportet intellectum per aliud proportionari tali agenti, cum sit in perfecta potentia obedientiali ad illud. Nec oportet proportionari per aliud formae, (id est assensui) ab ipso impressae, (vel impresso) quia agens supernaturale est sufficiens ad immediate causandum talem assensum. Sequitur, sicut oportet ipsum, supple intellectum possibilem, proportionari tali objecto, puta huic veritati, Deus est trinus et unus; per aliud, duplici modo prxdicto, id est per aliud in ratione agentis, et per aliud in ratione formae, ut supra expositum.
On this page