Table of Contents
Commentarius in Commentarium in Libros Sententiarum Scoti
Liber 1
Prologus
Pars 1
Pars 2
Pars 3
Quaestio 2 (Depreciated; to be deleted) : Utrum theologia sit de Deo sub aliqua speciali ratione
Quaestio 3 (Depreciated; to be deleted) : Utrum theologia sit de omnibus ipsorum ad primum eius subiectum
Pars 4
Quaestio 1 : Utrum theologia in se sit scientia, et utrum subalternans vel subalternata
Pars 5
Quaestio 2 (Depreciated; to be deleted) : Utrum ex ordine ad praxim ut ad finem dicatur per se scientia practica
Distinctio 1
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum obiectum fruitionis per se sit finis ultimus
Quaestio 2 : Utrum finis ultimus habeat tantum unam rationem fruibilis
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum frui sit aliquis actus elicitus a voluntate, vel passio recepta in voluntate
Quaestio 2 : Utrum fine apprehenso per intellectum necesse sit voluntatem frui eo
Pars 3
Quaestio 1 : Utrum Deo conveniat frui
Quaestio 2 : Utrum viator fruatur
Quaestio 3 : Utrum peccator fruatur
Quaestio 4 : Utrum bruta fruantur
Quaestio 5 : Utrum omnia fruantur
Distinctio 2
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum in entibus sit aliquid exsistens actu infinitum
Quaestio 2 : Utrum aliquod infinitum esse sit per se notum
Quaestio 3 : Utrum sit tantum unus Deus
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum possibile sit cum unitate essentiae divinae esse pluralitatem personarum
Quaestio 2 : Utrum sint tantum tres personae in essentia divina
Quaestio 3 : Utrum cum essentia divina possit stare in aliquo ipsum esse productum
Quaestio 4 : Utrum in essentia divina sint tantum duae productiones intrinsecae
Distinctio 3
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum Deus sit naturaliter cognoscibilis ab intellectu viatoris
Quaestio 2 : Utrum Deus sit primum cognitum a nobis naturaliter pro statu isto
Quaestio 3 : Utrum Deus sit primum obiectum naturale adaequatum respectu intellectus viatoris
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum in qualibet creatura sit vestigium Trinitatis
Pars 3
Quaestio 4 : Utrum in mente sit distincte imago Trinitatis
Distinctio 4
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum ista sit vera 'Deus generat alium Deum'
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum ista sit vera 'Deus est Pater et Filius et Spiritus Sanctus'
Distinctio 5
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum essentia divina generet vel generatur
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum Filius generetur de substantia Patris
Distinctio 6
Quaestio 1 : Utrum Deus Pater genuit Deum Filium voluntate
Distinctio 7
Quaestio 1 : Utrum potentia generandi in Patre sit aliquid absolutum vel proprietas Patris
Quaestio 2 : Utrum possint esse plures Filii in divinis
Distinctio 8
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum Deus sit summe simplex
Quaestio 2 : Utrum aliqua creatura sit simplex
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum solus Deus sit immutabilis
Distinctio 9
Quaestio 1 : Utrum generatio Filii in divinis sit aeterna
Distinctio 10
Quaestio 1 : Utrum Spiritus Sanctus producitur per actum et modum voluntatis
Distinctio 11
Quaestio 1 : Utrum Spiritus Sanctus procedat a Patre et Filio
Distinctio 12
Quaestio 2 : Utrum Pater et Filius spirent uniformiter Spiritum Sanctum
Distinctio 13
Distinctiones 14, 15, et 16
Quaestio 1 : Utrum quaelibet persona mittat quamlibet
Distinctio 17
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum necesse sit ponere caritatem creatam, formaliter inhaerentem naturae beatificabili
Quaestio 2 : Utrum necesse sit ponere in habitu rationem principii activi respectu actus
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum tota caritas praeexsistens corrumpatur ita quod nulla realitas eadem numero maneat in caritate maiore et minore
Quaestio 2 : Utrum illud positivum caritatis praeexsistentis quod manet in augmento, sit tota essentia caritatis intensae
Distinctio 19
Quaestio 1 : Utrum personae divinae sint aequales secundum magnitudinem
Quaestio 2 : Utrum quaelibet persona sit in alia
Distinctio 20
Quaestio 1 : Utrum tres personae sint aequales in potentia
Distinctio 21
Quaestio 1 : Utrum haec sit veta 'solus Pater est Deus'
Distinctio 22
Quaestio 1 : Utrum Deus sit nominabilis a nobis aliquo nomine significante essentiam divinam in se, ut est 'haec'
Distinctio 23
Quaestio 1 : Utrum persona secundum quod dicit aliquid commune Patri et Filio et Spiritui Sancto, dicat praecise aliquid secundae intentionis
Distinctio 24
Quaestio 1 : Utrum in divinis sit proprie numerus
Distinctio 25
Quaestio 1 : Utrum persona in divinis dicat substantiam vel relationem
Distinctio 26
Quaestio 1 : Utrum personae constituantur in esse personali per relationes originis
Distinctio 27
Quaestio 1 : Utrum verbum creatum sit actualis intellectio
Quaestio 2 : Utrum verbum in divinis dicat proprium personae genitae
Quaestio 3 : Utrum verbum divinum dicat respectum ad creaturam
Distinctio 28
Quaestio 1 : Utrum 'ingenitum' sit proprietas ipsius Patris
Quaestio 2 : Utrum innascibilitas sit proprietas constitutiva primae personae in divinis
Quaestio 3 : Utrum personae prima divina constituatur in esse personali aliqua relatione positiva ad secundam personam
Distinctio 29
Quaestio 1 : Utrum principium dicatur univoce de principiis ad intra et ad extra in Deo
Distinctio 30
Quaestio 1 : Utrum de Deo dicatur aliqua relatio ex tempore
Quaestio 2 : Utrum Dei ad creaturam possit esse aliqua relatio realis
Distinctio 31
Quaestio 1 : Utrum identitas, similitudo et aequalitas sint relationes reales in Deo
Distinctio 32
Quaestio 1 : Utrum Pater et Filius diligant se Spiritu Sancto
Quaestio 2 : Utrum Pater sit sapiens sapientia genita
Distinctiones 33 et 34
Quaestiones 1-3 : Utrum proprietas sit idem cum persona, utrum sit idem cum essentia, et utrum persona sit idem cum essentia
Distinctio 35
Quaestio 1 : Utrum in Deo sint relationes aeternae ad omnia scibilia ut quiditative cognita
Distinctio 36
Quaestio 1 : Utrum fundamentum relationis aeternae ad Deum ut cognoscentem habeat vere esse essentiae ex hoc quod est sub tali respectu
Distinctio 37
Distinctio 38
Quaestio 1 : Utrum scientia Dei respectu factibilium sit practica
Distinctio 40
Quaestio 1 : Utrum praedestinatus possit damnari
Distinctio 41
Quaestio 1 : Utrum sit aliquod meritum praedestinationis vel reprobationis
Distinctio 42
Quaestio 1 : Utrum Deum esse omnipotentem possit probari naturali ratione
Distinctio 43
Quaestio 1 : Utrum prima ratio impossibilitatis rei fiendae sit ex parte Dei vel rei factibilis
Distinctio 44
Quaestio 1 : Utrum Deus possit aliter facere res quam ab ipso ordinatum est eas fieri
Distinctio 45
Quaestio 1 : Utrum Deus ab aeterno voluit alia a se
Distinctio 46
Quaestio 1 : Utrum voluntas beneplaciti Dei semper impleatur
Distinctio 47
Quaestio 1 : Utrum permissio divina sit aliquis actus voluntatis divinae
Distinctio 48
Quaestio 1 : Utrum voluntas creata sit bona moraliter quandocumque conformatur voluntati increatae
Liber 2
Distinctio 1
Quaestio 1 : Utrum primaria causalitas respectu causabilium de necessitate sit in tribus personis
Quaestio 2 : Utrum Deus possit aliquid creare
Quaestio 3 : Utrum sit possibile Deum producere aliquid 'aliud a se' sine principia
Quaestio 4 : Utrum creatio angeli sit idem angelo
Quaestio 5 : Utrum relatio creaturae ad Deum sit eadem fundamento
Quaestio 6 : Utrum angelus et anima differant specie
Distinctio 2
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum in exsistentia actuali angeli sit aliqua successio formaliter
Quaestio 2 : Utrum in angelo actualiter exsistente necesse sit ponere aliquid mensurans exsistentiam eius aliud ab ipsa exsistentia
Quaestio 3 : Utrum omnium aeviternorum sit unum aevum
Quaestio 4 : Utrum operatio angeli mensuretur aevo
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum angelus sit in loco
Quaestio 2 : Utrum angelus requirat determinatum locum
Quaestio 3 : Utrum angelus posset simul esse in duobus locis
Quaestio 4 : Utrum duo angeli possunt simul esse in eodem loco
Quaestio 5 : Utrum angelus possit moveri de loco ad locum motu continuo
Quaestio 6 : Utrum angelus possit movere se
Quaestio 7 : Utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio 8 : Utrum angelus possit moveri ab extrema in extremum non pertranseundo medium
Distinctio 3
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum substantia materialis ex se sive ex natura sua sit individua vel singularis
Quaestio 2 : Utrum substantia materialis per aliquid positivum intrinsecum sit de se individua
Quaestio 3 : Utrum substantia materialis per actualem exsistentiam sit individua vel ratio individuandi aliud
Quaestio 4 : Utrum substantia materialis per quantitatem sit individua vel singularis
Quaestio 5 : Utrum substantia materialis sit haec et individua per materiam
Quaestio 6 : Utrum substantia materialis sit individua per aliquam entitatem per se determinantem naturam ad singularitatem
Quaestio 7 : Utrum sit possibile plures angelos esse in eadem specie
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum angelus posset se cognoscere per essentiam suam
Quaestio 2 : Utrum angelus habeat notitiam naturalem distinctam essentiae divinae
Quaestio 3 : Utrum ad hoc quod angelus distincte cognoscat quiditates creatas requiratur quod habeat distinctas rationes cognoscendi eas
Distinctiones 4-5
Quaestio 1 : Utrum inter creationem et beatitudinem angeli boni fuerit aliqua mora
Quaestio 2 : Utrum angelus prius meruerit beatitudinem quam eam acceperit
Distinctio 6
Quaestio 1 : Utrum angelus malus potuerit appetere aequalitatem Dei
Quaestio 2 : Utrum primum peccatum angeli fuerit formaliter superbia
Distinctio 7
Quaestio 1 : Utrum malus angelus neccessario velit male
Distinctio 8
Quaestio 1 : Utrum angelus possit assumere corpus in quo exerceat opera vitae
Distinctio 9
Quaestio 1 : Utrum angelus superior possit illuminare inferiorem
Quaestio 2 : Utrum unus angelus possit intellectualiter loqui alteri
Distinctio 10
Quaestio 1 : Utrum omnes angeli mittantur
Distinctio 11
Quaestio 1 : Utrum angelus custodiens possit effective aliquid causare in intellectu hominis custoditi
Distinctio 13
Quaestio 1 : Utrum lux gignat lumen tamquam propriam speciem sensibilem sui
Distinctio 14
Quaestio 1 : Utrum corpus caeleste sit essentia simplex
Quaestio 2 : Utrum aliquod sit caelum mobile, aliud a caelo stellato
Distinctio 26
Quaestio 1 : Utrum gratia sit in essentia animae vel in potentia
Distinctio 27
Quaestio 1 : Utrum gratia sit virtus
Distinctio 28
Quaestio 1 : Utrum liberum arbitrium hominis sine gratia possit cavere omne peccatum mortale
Distinctio 29
Quaestio 1 : Utrum iustitiam originalem in Adam necesse sit ponere aliquod donum supernaturale
Distinctiones 30-32
Quaestio 1 : Utrum quilibet, secundum legem communem propagatus ab Adam, contrahat peccatum originale
Quaestio 2 : Utrum peccatum originale sit carentia originalis iustitiae
Quaestio 3 : Utrum anima contrahat peccatum originale a carne infecta, concupiscibiliter seminata
Quaestio 4 : Utrum in baptismo remittatur peccatum originale
Distinctio 33
Quaestio 1 : Utrum peccato originali debeatur sola carentia visionis divinae pro poena
Distinctiones 34-37
Quaestio 1 : Utrum peccatum sit a nobis sicut a causa
Quaestio 2 : Utrum peccatum sit per se corruptio boni
Quaestio 3 : Utrum peccatum sit poena peccati
Quaestio 4 : Utrum peccatum possit esse a Deo
Quaestio 5 : Utrum voluntas creata sit totalis causa et immediata respectu sui velle, ita quod Deus respectu illius velle non habeat aliquam efficientiam immediatam, sed tantum mediatam
Distinctio 38
Quaestio 1 : Utrum intentio sit solus actus voluntatis
Distinctio 39
Quaestio 1 : Utrum synderesis sit in voluntate
Quaestio 2 : Utrum conscientia sit in voluntate
Distinctio 40
Quaestio 1 : Utrum omnis actus sit bonus ex fine
Distinctio 41
Quaestio 1 : Utrum aliquis actus noster possit esse indifferens
Distinctio 42
Quaestio 1 : Utrum peccata capitalia distinguantur
Distinctio 43
Quaestio 1 : Utrum voluntas creata possit peccare ex malitia
Distinctio 44
Quaestio 1 : Utrum potentia peccandi sit a Deo
COMMENTARIUS. (a) Contra omnes istos, etc. Quantum ad primam difficultatem, insinuatis leviter variis haereticorum erroribus circa Scripturam quam Catholici tenemus sacram, dicit omnes illos haereticos octo viis seu rationibus communibus et generalibus, aequaliter contra omnes deservientibus, impugnari rationabiliter posse, ita ut ipsi, si rationi locum velint dare (ut debent, si humano more et non ferino procedant) fateri d> beant illam Scripturam esse sacram. Non vult autem Doclor, dum statuit has octo vias plures dari non posse, etiam generales; neque enim proposito ipsius erat necessarium omnes assignare, sicut quando ipse vel alius Doctor probat aliquam conclusionem quatuor vel quinque rationibus, non debent per hoc intelligi velle, quod alite rationes adferri non possunt, etiam aeque efficaces; sed sufficit illas, quas adducunt, esse bonas, quin et ipsemet duas alias his annectit. Porro in his octo rationibus illud advertendum est, nullam inniti auctoritati Scripturae; nam quamvis ex Scriptura posset contra eos, qui illam admitterent, adduci auctoritas ad convincendos haereticos, et sic argumentari soleamus contra modernos haereticos, et etiam ex parte Scripturae concessa, posset probari admittendam esse partem non concessam. Tamen quia hic voluit uti mediis generalibus conducentibus ad impugnationem omnium haereticorum, et ex iis quidam, ut praemittit, negarunt totam Scripturam, contra quos nihil valeret ipsamet Scripturae auctoritas, inde data opera abstinuit penitus ab auctoritate Scripturae. Quando autem adducit auctoritates Patrum, non id facit ut eorum auctoritate lanquam hominum, quibus in scribendo specialiter assistebat Deus, per- suaderet fidem, quo modo Theologi ad persuadendas veritates aliquas aliis Catholicis id credentibus, eorum auctoritate utuntur, quia hoc ipsum tam, aut potius magis incertum est, quam ipsam Scripturam esse sacram, quod probandum sumit; sed vel ut significet Theologis et Catholicis rationes quas adducit esse bonas, utpote usitatas ab illis Patribus, vel ut auctoritate, quam deberent haeretici talibus viris propter doctrinam et sanctitatem, qua lide humana constat eos eminuisse suo tempore, inclinarentur ad assentiendum; sic enim communiter et bene, etiam Philosophorum Ethnicorum, quibus lux fidei non affulsit, auctoritatibus utimur tam nos quam ipsimet haeretici ad persuadendam quam intendimus veritatem.
De primo patet, etc. Prima via est praedictio prophetica. Ut intelligatur vis infideles hujus probationis, proponenda est hoc Scriptura modo: Illa scriptura in qua plurima meC<praedi-S re contingentia, et quae propterea, ut non propheti- habuerunt causas aliquas antecedentes det cas terminatas ad ea ponenda, ita nec ex terminis, nec ex discursu, sive a priori, sive a posteriori naturaliter cognosci poterant, longe antequam contingerent praedicta sunt, est divinitus revelata et consequenter sacra. Sed tale est novum et vetus Testamentum; ergo est Scriptura sacra. Major hujus discursus patet, quia solus Deus, aut cui revelaverit, potest talia contingentia praecognoscere et absolute praedicere, ( ut suppono jam ex iis, quae tractari solent in materia de Angelis, ubi probatur nec ipsis Angelis hanc facultatem concedi, quibus tamen, quam hominibus sine dubio potius deberet competere) ergo non poterant illa praedici, nisi illo revelante et consequenter Scriptura continens istas praedictiones, est ab ipso revelata. Minor autem non minus patet, quia in veteri Testamento praedicta sunt clarissime, quae narrantur in novo, ut Incarnatio, passio, mors, resurrectio, ascensio Christi. In novo etiam eadem passio, mors, resurrectio, et plurima alia similiter praedicta sunt antequam contigerunt..
Alio etiam modo et forte efficaciori, 6. potest haec via urgeri. Illa doctrina tota est esTsS sacra et tradita mediante assistentia spe- nomine Dei ciali Dei, quae nomine ipsius proposita est pr°pSometr ab iis auctoribus, qui futura praedixerunt partltg“lari' in eadem doctrina; sed talis est doctrina assisten‘ eScripturae; ergo,etc. Probatur major quia non deceret Deum assistere specialiter illis ad praedictionem futurorum, qui proponerent aliqua falsa simul cum illa praedictione nomine ipsius; ergo non sic concurrit. Probatur antecedens, tum quia si id fecisset, daret occasionem non credendi iis qui proponerent aliqua nomine ipsius, et quibus ipse vere revelaret illa; nam eo ipso quo aliqua falsa nomine ejus proponerent, merito quis posset dubitare de quibuscumque rebus ab ipsis propositis. Et in hoc fundatur quod dicit Augustinus contra Hieronymum, quod si unum mendacium scriptura reperiretur in Scriptura, tota auctoritas sacr,a. ejus corrueret: Admisso enim, inquit admittere in epistola 8. quae est ad Hieronymum, mendatn tantum auctoritatis fastigium officioso aliquo mendacio, nulla illorum librorum particula remanebit, quce non, ut cuique videbitur, vel ad mores difficilis, vel ad fidem incredibilis, eadem perniciosissima regula ad mentientis auctoris consilium officiumque referatur, etc. Tum etiam, quia illa falsa possent moraliter attribui Domino Deo, quia cum posset ipse impedire, ne ulla falsa simul cum veris praedictionibus proponerent isti auctores, et non solum id non faceret, sed praeterea per miraculosam assistendam in praedicendis futuris aliquibus conciliaret illis fidem, tanquam habentibus particularem illam assistendam ejus, merito possent imputari ipsi moraliter illa falsa; et «pii per ea deciperetur, posset conqueri de Deo, et arguere ipsum istius deceptionis, ut patet, lloc confirmabitur inferius, in octava via.
Modo autem contra totum hunc discursum instari posset, non constare nobis esse tales pr®dictiones qu® completae sunt, nisi ex ipsa Scriptura, cujus auctoritatem probamus; ergo petimus principium. Respondeo in primis esse evidens moraliter, quod Scriptura illa quae vocatur vetus Testamentum, fuerit longe ante Christum et Evangelium novum; sicut evidens est fuisse Romam et Ilierosolymam ante ista tempora, nec minus certum est isias praedictiones, quas dicimus completas fuisse in novo Testamento contineri in illo Testamento veteri. Quod vero sint complet®, ut dicitur in novo Testamento, non probamus jam auctoritate novi Testamenti, nec auctoritate veteris praecise, nisi quatenus constat nobis auctoritas illa aliunde, ex aliis nimirum rationibus adducendis, et speciatim ex eo quod auctores novi Testamenti scripserunt Christum passum et mortuum, cum omnibus illis circumstantiis quas referunt, circa illud ipsum tempus, et nemo ipsis in hoc contradixerit cum aliquo probabilitatis fundamento, nec tum, nec deinceps; quod sane est evidens moraliter indicium, mortem illam sic accidisse, nam in re tam principali, et ex cujus veritate pendebat tota veritas doctrina» nostra» si fnlsa quia ex Scriptura, quatenus non potest rationabiliter negari aliquid quod dicit, colligimus per discursum,. auctoritatem ejus divinam quoad omnia quae dicit; hoc autem non est petere principium, ut patet.
(d) De secundo, etc. Secunda ratio probans auctoritatem divinam et supernatoralem Scriptor®, desumitur ex consensu omnium partium ejus, non tantum quoad narrationem historicam, sed quoad cepta morum, et viam perveniendi ad finem ultimum. Vis autem hujus rationis consistit in hoc: Plures auctores diversarum aetatum ac temporum et diversae complexionis moraliter non solent convenire in principiis ac conclusionibus moralibus, qu® saltem non habent evidentiam ex terminis, nisi Deus specialiter assistat ipsis. Sed auctores Scriptor® sunt plures diversarum aetatum ac temporum longe distantium, ut omnes faleri debent, et non contradicunt sibi invicem in praeceptis aut conclusionibus ullis moralibus spectantibus ad acquisitionem finis ultimi, ut legentibus et intelligentibus patet; ergo moraliter certum esse debet, quod habuerunt assistenti a m specialem Dei,et consequenter quod doctrina ab ipsis tradita et contenta in novo ac veteri Testamento sit mixta speciali assistenti® Dei, et propterea sacra. Major primo probari potest inductione cum Augustino citato a Doctore, quia nunquam reperimiii: inter omnes Philnsnnhos celebres. ticulariter a Deo, quia conclusiones et principia non habentia evidentiam ex terminis mediate aut immediate non possunt movere intellectum ad assensum, nisi vel probabiliter propter apparentiam quamdam veritatis quam habere videntur; vel propter auctoritatem alicujus vel aliquorum, qui illa proponerent, ut est evidens, quia si alio modo moverent intellectum, haberent evidentiam ex terminis mediate vel immediate contra suppositum; sed quse movent tantum hoc modo, non solent aequaliter movere plures auctores diversarum aetatum et diversae dispositionis, imo nec eumdem semper omni tempore, ut patet experientia. Hoc autem maxime confirmatur, quando isti plures non ita suhordinantur sibi, ut Magistri et discipuli, ut contingit in proposito/neque enim Ezechiel Propheta erat discipulus Jeremiae, aut e contra, nec Evangelistae illorum aut aliorum veteris Testamenti. Quod si essent etiam sic subordinati, adhuc moraliter loquendo impossibile est quin dissentirent in praeceptis morum, praesertim auctores novi Testamenti ab auctoribus veteris. Nam cum dicant professionem veteris legis quoad legalia et caeremonialia non valere, et ab ejus observantia Judaeos tenacissimos ejus professores, abducere conati sint, omnino si humano spiritu ducerentur, etiam moralia aliqua ejus reprehenderent, et sic dissentirent in moralibus ab auctoribus veteris Testamenti. Sed quidquid sit an hic totius Scripturae consensus sit sufficiens argumentum divinae auctoritatis, id certum est dissensionem et contradictionem in quacumque doctrina sufficientissimum indicium esse, quod doctrina in qua reperitur non possit esse ex toto vera, nec consequenter pro auctore aut directore habere Deum. Unde saltem hoc habetur ex hac secunda via, nihil impedire, quominus quantum ad confor- mitatem in doctrina a Deo revelata requisitam, tota Scriptura possit Deo tribui, ut auctori, quod sufficit; nam hoc supposito coetera indicia, quibus id colligi possit, habentur.
Solum hic ad declarationem textus insinuandum restat, quid sibi vult Doctor dum in fine Z De secundo dicit: Nihil autem intelligens superius homine, potest hominem effective docere, nisi Deus. IIoc enim videtur contra ipsum in 2. d. 11. num. 5. docentem Angelum posse docere hominem. Nec valet dicere quod ibi velit quod Angelus possit docere hominem, sed non effective, se solo producendo in ipso phantasma aut species ullas, hic autem dicat quod non possit docere effective. Hoc, inquam, non valet, quia ut bonus esset discursus Scoti hic, debet nullo modo posse docere Angelus, quia si aliquo modo doceret, non esset recurrendum ad Deum necessario. Itaque melius respondetur, hic Scotum intelligere quod non possit ullus Angelus docere ex se, quoad propositiones quarum veritas dependet a voluntate divina, ex quibus multa sunt in Scriptura sacra, nam de hujusmodi principaliter agit. In secundo vero dicit Angelum posse docere alias propositiones.
Et si dicatur quod sicut homo mendax, ita etiam Angelus malus, qui est pater mendaciorum, possit docere propositiones quarum veritas a sola Dei voluntate dependet, non quidem per principia certa, sed vel per argumenta sophistica, vel conciliando sibi fidem, et decipiendo, hocque sufficere, si ita se gereret respectu omnium Scriptorum veteris et novi Testamenti, ut omnes convenirent, atque adeo consensum eorum non esse satis efficax medium probandi assistentiam specialem Dei.
Respondeo primo, hunc consensum solum, ut antea dixi, non debere esse per se sufficiens argumentum, sed quatenus conjungitur cum aliis, ex quibus facile colligi potest, quod non oriatur ex malo Angelo, (ex bono autem si oriretur, nobis perinde esset, ac si iieret immediate ab ipso Deo, quia bonus Angelus nec mentitur nec decipit, et consequenter non doceret veritates dependentes a voluntate libera Dei, nisi Deo ipso revelante) quia certum debet esse moraliter, Angelum malum non adhibiturum tantam diligentiam docendi ea, quae in honorem Dei et odium ac abominationem sui tendunt, quibusque homines ab omni genere peccati ad omne genus virtutis pertrahuntur.
Respondeo secundo, eam esse divinam providentiam et curam circa homines, ut non permittat diabolum tentareeos, supra id quod possunt; neque consequenter docere falsa tali modo, quin possit deprehendi ab attendentibus ejus astutias. Et hinc oritur, quod nunquam pertrahat plures diversarum aetatum et conditionum, in eosdem omnino errores sine aliqua dissensione, ut experientia constat in haereticis et Philosophis, nimirum Deo ita providente, ut vel ex hoc ipso colligere quis posset non esse veram, quam inculcat doctrinam diabolus.
Ad hujus confirmationem faceret in medium adducere varias Philosophorum omnis aetatis ac haereticorum de rebus moralibus (in quibus magis periculose erratur) inter se dissentientium opiniones, inter quos fere quot capita tot erant sententiae diversae; sed quia res trita est, ad nostrum Medinam lib. 2. de recta in Deum fide cap. 2. lectorem remittimus, et Rosium de signis Ecclesiae lib. 3. cap. 3.
COMMENTARIUS. (a) De tertio, scilicet auctoritate seribentium, etc. Ifoc signum, licet omissum videatur a Valentia, qui caeteris utitur, magnam omnino vim habet si bene percipiatur, quod ut fiat sic proponi potest: Illi auctores qui primo tradiderunt ea, quae in Scriptura continentur, sunt tales, quibus rationabiliter quis credere debet; ergo cum dicant doctrinam illam quam proposuerunt, esse a Deo revelatam et inspiratam, credendum est illis et judicandum prudenter ita esse; consequentia est evidens. Probatur antecedens, quia aut illi auctores sunt ii ipsi quibus attribuitur prima Scripturae propositio, ut Moyses. Prophetae, Evangelistae, aut sunt aliqui alii. Si primum dicatur, constat continua traditione et ex omnibus qui tractaverunt de illis, nemine prorsus repugnante, eos fuisse viros probos, nulla mala nota affixos aut suspectos, imo praecipua sanctitatis opinione suo tempore fulgentes, et tales demum quorum magna pars divitias, honores ac voluptates omnes hujus vitae contemnentes, tandem in defensionem veritatis a se propositae mortem ipsam constantissime subierunt. Sed certe talibus non nisi imprudentissime quis negaret fidem, praesertim cum aliunde non constet id quod dicunt esse falsum; quid enim eos ad mentiendum impulisset? Non divitiae, honores, voluptates aut alia hujus vitae bona, cum ea omnia prorsus contempserint, et cum praeterea praedicatio talis doctrinae ad haec acquirenda non fuerit via idonea; unde, ut dixi, non tantum illa assecuti non sunt, sed potius morte, ludibriis, injuriis omnis generis sunt affecti.
Nec valet dicere eos fuisse potius deceptos quam mentitos; tum quia nulla est ratio unde id colligatur; tum quia non est verisimile, aut Deum permissurum, ut tales homines in re pertinente ad vitam aeternam deciperentur; aut eos omnes conventuros in docenda doctrina tanto suo incommodo et periculo, de qua non essent certi; tum quia vel deciperentur quantum ad historica quae narrant, vel quantum ad praedictiones, vel quantum ad moralia praecepta. Non quantum ad historica, quia narraverunt ea quae ipsimet viderant pro majori parte, ut constat de Evangelistis; nec quantum ad praedictiones, quia majorem partem praedictionum factarum a Prophetis jam completam esse viderunt Evangelistae; nec quantum admoralia denique, quia omnia praecepta morum utriusque Testamenti sunt conformia rectae rationi, et tendentia in honorem et cultum Dei, ac retrahentia a malo.
Si dicatur auctores Scripturae non fuisse illos quibus attribuitur. Contra est primo quod id sine ullo fundamento dicitur, et eadem ratione posset quis negare opera Aristotelis, Ciceronis, Virgilii non esse ipsorum; quod sane irrationabiliter fieret, quando non adesset aliqua probabilis dubitandi ratio, qualis sine dubio non habetur in proposito. Secundo, ut bene Scotus, illi alii auctores, aut essent Christiani, aut non essent. Secundum dici non potest, quia non est credibile professores aliarum sectarum tam operose laborasse, ut persuaderent fidem et doctrinam Christi, suae oppositam. 8 autem primum dicatur, non est etiam credibile Christianos ullos contra suam professionem mentitos fuisse in re tam gravi, praesertim sine ullo emolumento. Deinde quid posset movere primos auctores doctrinae in Scriptura contentae ad eam proponendam ? non bona aliqua hujus vitae, quia, ut supra dixi, praedicatio talis doctrinae non erat ad talia bona acquirenda ullo modo idonea; nec sane, nisi insani essent, excogitarent ipsimet tales fabulas de morte, crucifixione, paupertate, ignobilitate Christi Domini; insani autem si fuissent, non persuaderent aliis quae docebant, ut manifestum est. Adde deceptiones, fraudes ac mendacia nunquam solere longo tempore progredi quin detegantur, praesertim in hujusmodi rebus, et ubi sunt plures adversarii potentes et docti, quales erant in initio propagationis hujus doctrinae, et longo post tempore. Confirmatur haec via per sequentem.
COMMENTARIUS. (a) Quartum, scilicet recipientium diligentia, etc. Hsec via ad duo potissimum conducit, primo est principaliter ad probandam auctoritatem Scripturse propositae ab auctoribus, de quibus in praecedenti via. Secundo ad suadendum non fuisse adjuncta aliqua, aut mutata in eadem Scriptura quod derogaret ejus auctoritati. Quantum ad primum, evidens esse debet, multitudinem primam Christianorum non admissuram fuisse ullo modo doctrinam tam in se, quoad illa quae refert de Christo, peregrinam, quam omnium gentium institutis adversam, carni ac sanguini repugnantem, et ex qua nullum temporale emolumentum, detrimenta vero innumera expectari poterant, nisi adhibita magna prorsus diligentia ejus probandae ac examinandae. Rursus cum constet in primis nostrae religionis exordiis vana prodiisse Evangelia Thomae, Barnabse, Thaddaei, Bartholomsei, Andreae, aliorumque Apostolorum, ac Sanctorum virorum nominibus, et varias actuum Apostolorum historias; certe credi non potest sola quatuor Evangelia, quae in novo Testamento modo habentur, et Acta Apostolorum a Luca conscripta, aliis rejectis, tanquam divinam auctoritatem habentia esse recepta, nisi magno praemisso examine et re mature considerata. Itaque de diligentia sufficienti adhibita non potest dubitari; ea autem supposita in primis habemus, quicumque demum istius doctrinae fuere primi Vectores, magnae fuisse prorsus auctoritatis ac sanctitatis; nec enim alias, qui tam diligentes erant in doctrina quam profiterentur examinanda eam, quae ab aliis proveniret, admitterent. Deinde sequitur, si fidem ullis rebus, quae nobis ipsis non constant, habere velimus (ut facere certe debemus, quia alias non credemus nos natos aut educatos tali vel tali loco, aut haec ad hos bona, illa ad illos pertinere, et sic perveniendae •0'mnis reipublicse viam aperiemus) credere debemus doctrinam eam divinae innixam esse auctoritati, quam ut talem majores nostri tanto et tali adhibito examine accepere.
Confirmatur hoc efficaciter, quia ex iis qui hanc Scripturam et doctrinam in eo contentam acceperunt ut divinam, plures fuerunt qui, cum antea aliam religionem et doctrinam professi sunt, et maximo ingenio doctrina imbuti fuerant (ut de Augustino, Justino, et infinitis aliis manifestum est) ad nostram religionem transierunt, Sed certe est omnino incredibile id eos facturos, nisi evidenter aut saltem longe magis probabiliter, quod suffi'‘it ad propositum, constaret ipsis illam aut fuisse receptam primo rationabiliter, atque adeo praemissa debita circumspectione, aut postea fuisse sufficienter confirmatam.
Confirmatur secundo, quia saltem impossibile est quin tot annorum curriculo, quibus Christiana religio floret, deprehenderetur aliquando adhibitam non fuisse debitam in ea admittenda diligentiam et curam, praesertim cum tot libri pro et contra scriberentur, tot haberentur disputationes, tot cogerentur Concilia, tot uterentur viis ad eam impugnandam Imperatores, Reges, Principes, Philosophi, diabolus ipse.
Quantum ad secundum de adbibita diligentia non permittendae alicujus mutationis, saltem per additionem alicujus, quod non esset divinae auctoritatis, aut omissione alicujus necessarii, ex iisdem principiis constat, quia non est verisimile talem communitatem, qualis est Christiana, in re tam necessaria ad salutem et conservationem sute professionis fuisse negligentem, nec est ullum indicium ex quo talis negligentia colligi posset. Sine fundamento autem aliquo hoc in dubium vertere esset omnino irrationabile, praesertim cum adhibuerint tanlam diligentiam de tempore in tempus in rejiciendis quibuscumque novitatibus concernentibus fidem. Et sane cum scmper ab initio no strae religionis habuerit et modo habeat plures adversarios, qui diligentissime laborant in ea impugnanda, si quae foret talis mutatio in Scriptura, facile eam obji¬ cere possent et ostendere quando contigit; unde cum id facere non possint, signum satis evidens moraljler est, tale quid non accidisse.
Nec refert varias esse translationes Seri-' pturae aliqualiter diversas, et aliqua esse non de; in n tslra translatione, quae non reperiun- aucto,-itat tur in textu Hebraico; Ium quia istae variationes non sunt factae in rebus necessariis; Ium quia prout Scriptura habet varias explicationes, quarum quaelibet est vera, ita potest habere varias translationes, quarum quaelibet sit bona; tum quia notius dicendum est mutationem esse f ictam in libris Hebraicis modo exstantibus, quam textui vulgato aliquid esse additum, quod non fuerat in antiquis codicibus, ex quibus facta erat translatio, tum quia si quid adderetur, id esset speciali assistentia? Spirilus sancti adseribendum, quem non est credibile permissurum fuisse, ut aliqua lalis additio fieret in libris tardae auctoritatis, receptis magis communiter a sua Ecclesia, nisi ipsomel tam concurrente quam concurrebat cum primis Scripture auctoribus.
COMMENTARIUS. (a) De quinto, scilicet rationabilitate, etc. Hoc argumentum est etiam valde urgens; tum quatenus tollit penitus rationem du- rationabili ditandi, quae posset oriri circa auctoritatem doctrina, divinam Scripturae, si quae contineret morum praecepta rationi, quae regula est humanorum actuum, dissona; tum etiam quia non est possibile quod diabolus sit auctor,, aut consequenter mali aliqui homines doctrinae nihil mali, sed omnia bona continentis, et consequenter non potest esse dubium quin a Deo ipso proveniat. Confirmatur hoc, quia omnis doctrina totalis, quam quaevis alia hominum congregatio praeter Christianam profitetur, aliqua continet absurda et rationi naturali contraria, ac proplerea Deo sine dubio ingrata; ergo si haec doctrina nihil tale contineat, signum est Deum in ea proponenda et inspiranda specialem curam habuisse; unde enim haec sola erroribus practicis immunis esset nisi ex Dei assistentia speciali? Quod autem contenta in Scriptura de qua agimus, sint conformia rationi, patet quantum ad moralia, quia omnia praecepta, consilia et Sacramenta ejus tendunt ad dilectionem Dei ac proximi, nec aliqua ad haec ordinantur, quae ullam apparentiam inordinationis habent. Quantum etiam ad caetera quae proponuntur credenda idem etiam non minus constat, omnia enim illa tendunt ad honorem et gloriam Dei, et declarant perfectiones et virtutes ipsius. Quod si aliqua mysteria continerentur in Scriptura quae irrationabilia fuissent, profecto melior et doctior, ac sanctior mundi pars illa non amplecteretur, sicut non amplectitur errores aliarum sectarum, quoniam irrationabiles sunt.
(b) De sexto, scilicet de irrationabilitate, etc. Ex irrationabilitate omnium aliarum sectarum tam quoad multa absurda quse profitentur, quam quoad defectum motivorum sufficientium ad eas persuadendas, magnum argumentum desumi potest ad id quod intendimus. Nam evidens morali - ter est aliquam esse doctrinam seu professionem, in qua traditur cultus verus Dei et modus ad ipsum perveniendi; cur enim conderet Deus homines propter se eosque ordinaret ad coelestem beatitudinem, nisi iis, qua ratione ad ipsam perveniretur, ostenderet. Sed non minus evidens est, quod ille cultus et modus potius in doctrina seu professione rationabiliori, quam in iis quse minus sunt rationabiles, reperiatur; ergo cum omnes sectse praeter Christianam professionem sint irrationabiles, sequitur Christianam professionem et doctrinam esse illam in qua verus Dei cultus proponitur, et modus ad ipsum perveniendi. Quod autem cselerae sectae sint minus rationabiles quam Christiana professio, vel ex hoc ipso patet primo, quod alias major, melior et doctior pars mundi ipsam non profiteretur, postpositis praesertim carnis et mundi deliciis ac voluptatibus.
Dices,ante adventum Christi major et doctior pars mundi profitebatur idololatriam, quae minus sine dubio rationabilis erat quam cultus veri Dei, quem profitebantur Judaei; ergo ex eo quod major et doctior pars mundi sequatur aliquam doctrinam, non colligitur eam esse rationabiliorem. Respondeo, quidquid sit de antecedenti, de quo mihi certius videtur, nunquam doctiores Philosophos opinatos fuisse idola esse colenda aut dari plures Deos, quam¬ vis operibus accommodarent se nonnunquam tempori. Sed quidquid sit de hoc, distinguo consequens; ex eo praecise, transeat; ex eo quod sequatur eam, quando utraque doctrina seu professio proponitur sufficienter, et quando ad eam sectandam deserunt eam quam antea coluerunt, nec ex hoc illis emolumenta aliqua particularia divitiarum, honorum, voluptatum accederent, et quando non apparet evidenter lumine naturali falsitas ejus, sicut apparet falsitas pluralitatis Deorum, quos admittebant idololatrae, nego consequentiam. Ex hoc ergo maxime confirmatur rationabilitas professionis Christianae, et irrationabilitas aliarum omnium sectarum, quod aliis relictis nulla spe honorum, divitiarum aut voluptatum, major et doctior pars orbis eam sequeretur; quod certe non est verisimile nec credibile illam esse facturam, nisi esset longe rationabilior doctrina Christiana quam ulla alia doctrina, quam alise hominum congregationes profitebantur.
Confirmatur hoc, quia licet doctissimi homines, et etiam honestissimae inclinationis perseverarent in errore etiam absurdo satis, quem a parentibus et majoribus acciperent, et praesertim quando, nisi in eo persisterent, probabiliter timerent offendere suos amicos aut superiores, aut privari aliquibus bonis, quibus alias gaudere possent. Et licet etiam ob similes rationes major pars Doctorum orbis eumdem errorem profiterentur, nec id pro fragilitate humana mirari quis deberet ex qua oritur, ut bonum honestum postponatur bono utili ac delectabili a plerisque mortalium. Tamen quod religionem antiquam a majoribus acceptam contra inclinationem nalurse et consuetudinis sine violentia aut spe alicujus boni utilis aut delectabilis, quis mutaret in aliam, minorem concedens voluptatibus indulgendi licentiam, ici prorsus videtur lam ex se absurdum, ut impossibile sit majorem partem virorum doctorum ac potenlum in illud convenire, nisi morali ter convincerentur efficacibus rationibus ac molivis.
Secundo irrationabilitas doctrina quam litas profitentur aliae sectae, patet; quia non soIum deficiunt ipsis motiva sufficientia ad eam persuadendam, sed etiam adsunt motiva omnia qu;e prudenter requiri possunt, ut judicetur falsa et erronea, ul patet applicando opposita signa his quae modo proponimus, omnibus sectis in particulaCseterre pj. Omnis autem illa doctrina ut irrationaliabent bilis rejicienda est, quae cum proponenda sufficientia sit communitati nomine Dei lanquam ab (juentersunt ipso profecta, non habet vias ullas, quibus lrraes.nabl in h )C ip80 fidem sibi conciliare possit. Et sane quamvis a parte rei, doctrina, quam quis proponeret, esset revera a Deo inspirata, et proponenti id constaret evidentissime, tamen id irrationabiliter crederetur ab aliis, nisi aliunde constare posset quod ita esset. Et hinc dicit Scriptura EccleNon est ci- sjast 19 qu( cu0 credit, hoc est, qui stalim dendum. paratus est ad quaecurnque audierit credenda, sine moti vis sufficientibus ad conciliandam fidem narranti, levis est corde, et consequenter irrationabiliter procedit. Quod si hoc ita non esset, quotidie oriri possent nova Religionu n monstra, et quisque posset quascumque sibi occurrentes chimaeras tanquam a Deo revelatas proponere, nec alii male facerent credendo; et sic etiam nullius momenti esset illud, 1. Joan. 4. "Nolite credere omni spiritui, sed probate spiritus si ex Deo sint", quae absurdissima prorsus sunt.
21. Confirmatur hoc specialiter contra mospiritus demos haereticos, qui auctoritatem suae cus re- doctrinae fundant in spiritu suo privato jicitur i. geLi jn fidamine interno, quod dicunt a Spiritu sancto sibi communicari ad discernendas veritates ad salutem necessarias. illa doctrina tanquam irrationabilis rejicienda est, quae non potest persuaderi, nisi iisdem viis quas reque commode adhibere possunt professores falsae doctrinae ad eam persuadendam, ul ex se manifestum est; sed doclrina innixa solummodo spiritui privato est talis, ergo ut irraiiona bilis est rejicienda a quavis communitate. Probatur minor, quia quicumque haeretici et professores erroneae doctrinae possunt aeque dicere suam doctrinam esse inspiratam sibi a Spiritu sancto, et ita dictatam interne, ut ipsi de ea dubitare non possint; ergo aeque possunt probare suam doctrinam ac hi quos impugnamus, si sufficiat recurrere ad spiritum privatum.
Confirmatur secundo contra eosdem, Rejicitur2. quia quandoquidem certum sit spiritum Sph-ituS. privatum eorum omnium, qui contradicunt sibi (quemadmodum ex adversariis plurimi inter se dissentiunt gravissime, ut omnes fatenlur, cum tamen unusquisque innitatur spiritui privato, et in eum refundat veritatem suae doctrinae) et quorum aliqui consequenter necessario errant, non pr>sse esse a Spiritu sancto, sed alicujus ex illis spiritum debere procedere a diabolo qui transformat se in Angelum lucis; vel ex aliquibus aliis naturalibus principiis, ut quis prudenter existimet suum vel alterius spiritum esse bonum, oportet adesse aliqua motiva, quae id persuadeant, ut manifestum est, et qui sine talibus moveretur, omnino irrationabiliter procederet; et doctrina, quae ut id faceret suaderet, irrationabilis censenda est, utpote lumini naturali omnino contraria; ergo non sufficit spiritus privatus, et consequenter doctrina haereticorum illi soli innixa est irrationabilis et nullo modo a Deo inspirata. Deinde quis dubitet contra omnem ratio- nem esse, quod Deus hunc spiritum bo- num privatum Luthero, Calvino et aliis hseresum nostrae aetatis professoribus, quorum infamis vila el mores non orationi tantum, sed loti Scriptura oppositi, omnibus constant communicaverit, non vero sanctissimis viris nostra religionis professoribus, Augustino, Hieronymo, Herminio, Francisco, Dominico, quos ipsimet adversarii ut plurimum falenlur, aut Sanctos, aut bunte saltem el immaculatae vitae ac conversationis fuisse.
Patet tertio eadem doctrinae aliarum sectarum irrationabilitas, discurrendo de singulis in paiticulari. Spd quia id longiorem el non necessarium requireret discursum, nec modo cum aliis controversia esse circa hoc posset, quam cum haereticis hujus aetatis aut Mahumetanis, qui in aliarum sectarum praeter suas, irrationabilitate conveniunt, sufficit ostendere, quod hae duae sectae contineant irrationabilem doctrinam. Et in primis id certum est de Ma. lmmetanis, tum ex eo quod ultimam feli i talem post hanc vitam consequendam statuant in voluptatibus corporeis, quod cum videretur absurdum Avicennae Philo - sopho ejusdem sectae, aliam ipsemet statuit, quam tamen a Mahumete non acceperat, ut patet ex loco citato a Doctore; tum ex pluralitate uxoium quam concedunt; tum ex eo quod prohibeant ullum examen aut disquisitionem suae doctrinae, et omnem etiam litteraturam. De haereticis etiam id non minus manifeste apparet, qui jejunia, eleemosynas, vigilias et alia bona opera ubique in Scriptura eteri et nova, quam i p sim et profitentur, laudata et inculcata, parvi faciunt ac contemnunt. Deinde quid absurdius cogitari potest, quam contemnere traditionem Apostolicam a majoribus de manu ad manum acceptam, sine qua nec ipsam Scripturam, aut quoad partem aut quoad totam cognoscere possemus, et expositiones sanctorum Patrum et Conciliorum rejicere in rebus mere dependentibus a voluntate divina nobis non aliter manifestata.
Quod si irrationabile videretur, si quis parentibus ac amicis dicentibus se baplizalum fuisse non crederet, el proplerca vellet de novo baptizari, cum tamen non habeat tot motiva credendi eorum auctoritati, quot habet ad credendum Ecclesiae; profecto multo magis id sentiendum est de eo, qui recederet ab auctoritate tot Patrum et hominum doctissimorum, qui nostram sustinuere doctrinam, et quos nemo dicit fuisse mala) fidei aut conversationis. Adde illum ipsum recursum ad spiritum privatum de quo supra n. 22. tanquam ad controversiarum fidei judicem omnino irrationabilem esse, cum nemo possit alteri ostendere suum spiritum esse bonum potius quam malum. Omitto varia alia capita, ex quibus haec irrationabilitas convinci possit, de quibus Conlroverlislas consulere licet.
COMMENTARIUS. (a) De septimo, scilicet de Ecclesix slabilitate, elc. Ex hac via ad propositum for- 7. via' ex mari debet argumentum hoc modo: Illa ^cclesf». doctrina et Scriptura est divina et a Deo specialiter revelata et confirmata, quae ut talis recipitur ab Ecclesia et congregatione illa hominum, quae semper ab initio institutionis suae mansit stabilis in ejusdem fidei ac doctrinae professione per plurimos annos, non obstantibus variis persecutionibus, et hoc sine emolumento aliquo carnis ac sanguinis; sed talis est Scriptura de qua loquimur, ergo, etc' Probatur major: Quia Deus non solet concurrere ad conservationem ullius sectae tam longo tempore quam duravit nostra fides seu religio, nisi illius quae profitetur veritatem, et quae sibi placet, ut patet experientia, et praesertim ubi datur via disputandi pro et contra principia fidei, et magno studio veritas ejus indagatur, ut fit in nostra Religione. Quod si dicas sectam Replica. Mahumeticam multis annis durare, respon- Respoas10, deo eam non durare tot annis quot nostra, incepit enim plusquam sexcentis annis post Christum; nam Mahometus ipse natus an. 569. incepit communicare suam doctrinam ann. 606. aut 609. ut ostendit incepit Jacobus 6 leda in sua historia de Mauris tana Hispaniae. Deinde professores ejus interdicuntur omni examine, nec habent inter se ullos viros doctos, nec alios audire permittuntur; et praeterea habent magnam libertatem indulgendi voluptatibus, cum liceat ipsis habere tot uxores quot sustentare possunt. Unde non est mirum quod perseverarent semper in eodem errore, cum nulla sit ipsis relicta humanitus via ad discernendam veritatem.
Hoc modo si proponatur argumentum 24. ex hac via, universaliter conducit ad pro- bandam Scriptura et Ecclesiae auctoritatem contra omnes haereticos et infideles, ac cujuscumque sectae professores. Sed posset formari particularius contra haereticos argumentum, qui fatentur quidem Scripturam esse divinam, non tamen secundum quod exponitur ab Ecclesia Catholica Romana, quam putant non esse veram ac legitimam. Contra hos, inquam, ex hac via stabilitatis Ecclesiae potest argumentari hoc modo: Scriptura est sacra et divinae auctoritatis in eo sensu quo intelligitur a vera Ecclesia, iliaque quae in eadem Scriptura fundata dicitur, et cui promittitur stabilitas et conservatio perpetua; sed is est sensus, quo nos utimur, Ecclesia ergo, etc. Probatur minor, quia nostra est°Ma^qu» Ecclesia est illa quae est instituta in Scriptura, et cui promissa est stabilitas et perpetua conservatio; ergo sensus quo utimur, est sensus vera Ecclesiae, et consequenter Scriptura in eo sensu est divinae auctoritatis. Probatur antecedens, quia illa sola Ecclesia est censenda instituta in Scriptura, et ea cui in eadem Scriptura promittitur perpetui conservatio, quae per continuam successionem Episcoporum propagata est ab Apostolis et Petro ad haec usque tempora; sed talis est Romana sola, et nulla alia, ergo, etc. Probatur minor, quia non Ecclesia ulla infidelium aut Judaeorum, cum de earum institutione nulla prorsus fiat mentio in Scriptura, uf patet.
Non etiam Ecclesia ulla haereticorum, sive eorum fiui praecesserunt, et quorum errores jam explosi sunt cum iam desterint, sive eorum quorum liaereses modo tura. vigent in Germania, Gallia, Anglia, quia certum est primos auctores seu suscitatores horum errorum, ut Lulherum ac Calvinum, non fuisse institutos in successores Apostolorum in auctoritate Episcopali, aut aliqua alia quae sufficeret, ut essent capita aut praesides, aut superiores Ecclesiae, cum non possit assignari, quis iis auctoritatem dederit; unde nec aln eorum successores aut ab ipsis instituti, possunt ulla ratione dici Apostolorum successores. At in nostra Ecclesia qui capita censentur, ut manifestum est ex omnibus historiis, successerunt unus alteri ordinato modo, ut aliarum rerum publicarum capita sibi invicem succedere solent; nec potest unus aliquis assignari, qui primus inceperit et non derivavit auctoritatem suam ab iis qui poterant eam communicare, eo modo quo in pradecessores derivata est; ergo nostra sola Ecclesia est illa, quae in Scriptura instituta dicitur et conservanda in finem saeculi. Ex hoc autem loco obiter insinuaverim, quam absurde dicatur 8cotum obiisse ante annum millesimum tercenlesimum, cum hic meminerit ipse victoriae contra Mahometanos, qua multum debilitati sint eodem anno 1300. obtentae. Sed quantum ad hoc et alia historica, quae ex hac hujus anni mentione dubium facessere possint, lectorem remitto ad vitam Scoti his operibus praefixam, in qua illa accuratius quam in aliis ejusdem vitis discutiuntur.
COMMENTARIUS. (a) De octavo, scilicet de miraculorum claritate, etc. Haec via est maxime efficax et ordinaria ad persuadendam doctrinam aliquam novam; unde adhibita est in conversione prima cujuscumque nationis ac regni, ut patet ex omnibus historiis. Fundatur autem potissimum in his duobus principiis: Primo, quod Deus non concurrat ad facienda miracula in confirmationem alicujus doctrinae quae vera non est, quia alias ipse deciperet, et sequentes falsam doctrinam sic confirmatam essent excusabiles, cum ipsi regerentur per dictamen rectae rationis, quae sine dubio dictat sequendam esse illam doctrinam, quam Deus ipse approbat et suadet; nullam autem potius approbare dicendus est, quam eam in cujus confirmationem opera aliqua excedentia vim et potestatem naturae exercet. Secundum principium est, quod talia miracula facta sint in confirmationem doctrinae contentae in Scriptura, et quam profitentur Romani Catholici.
Primum ex his principiis est ista verum, confirmat ut communiter doceatur, nec de potentia ^a-aculm absoluta posse Deum confirmare miraculis falsam doctrinam, sicut nec mentiri; et hinc deducitur major certitudo fidei supra omnes scientias naturales, quia scilicet innititur auctoritati Dei, quam magis repugnat fallere aut falli, quam principia ulla naturalium doctrinarum esse falsa. De quo Scholastici videantur in materia de fide.
Secundum principium constat ex omnibus Ecclesiasticis historiis, quibus qui non vellet assentiri impudentissimus esset censendus; et eadem ratione omnibus omnino libris et omni humanae auctoritati fidem adhibere non posset; nec haberetur ulla certitudo de patre, matre, cognatis, amicis, quibus absurdis, qui locum sua incredulitate daret, ab omni humana societate esset ablegandus.
Sed et illud etiam quod Doctor ex sancto Augustino adducit contra eos qui negarenthaec miracula facta esse, maximam vim habet, nimirum, quod hoc ipsum grande miraculum esset, totum orbem, aut maximam melioremque et doctiorem partem ejus fuisse conversam absque miraculis ad doctrinam amplectendam, contrariam non solum majorum institutis, sed carni prorsus et sanguini, idque per viros simplices, ignobiles, paucos, et si saecularem litteraturam spectes, omnino indoctos.. Itaque, dum negantur alia miracula, conceditur hoc quod, non minus quam illa, stupendum est; unde aliquod miraculum in confirmationem nostrae doctrinae, et conse- quenter Scripturae factum fuisse non polest, nec a protervo negari. Videatur ipse textus, qui satis clarus est, in quo illud advertendum, quod Scotus dicat 8. Cyprianum prius magum, postea factum Chrislianissimum Episcopum; qua de re est controversia historica, aliquibus dicentibus illum Cyprianum, qui cum Justina Virgine passus legitur, et de quo solo, quod fuerit magus, constat, fuisse Carthaginensem Episcopum, coincidereque cum illo celebri, cujus eruditissima habemus opera; aliis asserentibus illum magum non fuisse Carthaginensem, sed bene Antiochenum Antistitem; aliis denique existimantibus illum nullo modo fuisse Episcopum. Scotus aliquam ex primis duabus sententiis supposuit; quam, incertum est; nam omnis Episcopus poterat dici Christianissimus, ut Scotus vocavit illum magum. Prima sententia minus habet probabilitatis; tum quia in Breviario Romano, sicut et in Martyrologiis antiquis omnibus, tanquam diversi Sancti proponuntur diversis diebus, licet eodem Septembri mense Cyprianus Episcopus Carthaginensis, et Cyprianus magus; tum quia in pluribus, quas diversi auctores veteres, et inter eos aliqui Patres scripsere vitas Cypriani Carthaginensis, operibus ejus praefixis, nulla prorsus fit mentio quod fuit magus; tum ob plures alias rationes, quas videre licet apud Pameiium in initio eorumdem Cypriani operum. Vide etiam Notas Baronii ad Marlyrol. Rom. 14. Septembris.
Quod si objiciatur huic rationi ex miraculis deductae, etiam daemonem plura facere posse ex iis, quae pro miraculis a nobis ipsis referuntur, et Anlichrislum facturum plurima signa ad confirmationem suae doctrinae, et consequenter ex miraculis non posse colligi veram doctrinam. Doctor triplicem dat responsionem § Ccmtra secundum, et seq. Primo, negando daemonem in confirmationem doctrinae Diabolus falsae facere miracula ulla, sive illa quae fecit excedunt capacitatem ipsius, ut sunt praedictiones futurorum contingentium, aut revelationes secretorum cordium ac resuscitationes mortuorum; sive etiam alia quae non videntur excedere capacitatem ipsius, ut sunt repentinae sanationes infirmitatum, vulnerum ac cicatricum, et similia. Negando, inquam, ipsum facere ulla ex his miraculis, quin Deus sufficienter significet illis miraculis fidem non esse adhibendam; unde de facto praedixit Antichristum facturum plurima signa, queis tamen non debere credi asseruit, quod sufficit ut non habeatur ipsis fides. Cum etiam magi et sapientes Pharaonis in patrandis signis cum Moyse contenderent, ut habetur in Exodo, tandem victi dedere manus, ipso superante, et proinde clare constare potuit potius Moysi quam ipsorum signis credendum fuisse. In saecularibus quoque gentium historiis plurima leguntur portenta quae videri possunt apud nostrum Medinam, qui erudite ac graviter haec omnia signa pertractat, sed non legitur tamen e i facta in doctrinae ullius falsae confirmationem. Quod si in hoc genere Deus non ligaret diabolo manus, cum avidissimus sit nostrae perditionis, et sciat nihil plus auctoritatis conciliare dogmatibus ullis, quam extraordinaria aliqua signa et prodigia, quis dubitet quin plurima esset patraturus in confirmationem liae - resum ? Hoc autem cum non faciat, satis patet, quam verum sit illud Apostoli 1. Corinth. 10 Fidelis aulem Deus est, qui non patietur vos tribulari supra id quod potestis. Sic autem tribularemur, si in confirmationem haeresum signa et portenta fierent ea ratione, ut non posset colligi ex circumstantiis antecedentibus ac concomitantibus, quod iis non esset credendum.
Itaque non sufficiunt quoecumque signa facta in confirmationem doclrinte ad eam confirmandam, sed examinanda sunt circumstantia, et specialiter videndum est, utrum doctrina sic confirmata, aut ex se tendat in malum, aut contraria sit doctrina, aliis aequivalenlibus aut majoribus signis confirmata. Quod si alterum horum contingat, vel lioc ipso Deus sufficienter declarat iis signis non esse credendum, sin neutrum ex his accedat, nec aliquod aliud indicium falsi tatis, omnino sunt sufficientia signa verae doctrinae, et movere possunt prudenter ad fidem; nec qui iis duceretur, levis esset corde, ut dicitur esse qui cito credit, Eccl. 19. In proposito autem nostro illa quam profitemur doctrina, confirmata est signis et miraculis multis, nec in se continet aliquid mali, nec contraria est ulli doctrinae aequivalentibus signis confirmatae, nec aliunde ex ullo capite constat, quod his signis non sit credendum, ut patet; ergo signa illa sufficiunt ad ejus confirmationem. Quaecumque vero alia doctrina, quae asseri potest ullis signis confirmata, in aliqua ex his conditionibus deficit, ut discurrendo per omnes est manifestum, et speciatim doctrina Antichristi, quae maxime omnium confirmabitur signis, deficiet in conditione conformitatis ad doctrinam Christi, quae aequi valentibus ad minus signis comprobata est, et in difformitate ad rectam rationem, quia suadebit inhonesta et turpia.
Respondet secundo non fieri talia miracula a daemone aut Antichristo, qualia sunt illa quae facta sunt in confirmationem nostrae doctrinae, et differentiam constituit ex Augustino in hoc quod miracula illa quae facit daemon, et tendunt in malum, admirationem tantum pariant, non affectum bonum et honestum, nec benevolentiam ac gratiam conciliant, ut faciunt miracula Dei et suorum servorum; quae sane differentia non dubito, quin experientia constare possetprobanlibus utraque signa.
Respondet tertio, aliqua esse miracula, quae facta sunt in confirmationem nostrae doctrinae, quae excedunt capacitatem diaboli et totius naturae, et propterea refundi debent in Deum tanquam in auctorem; unde sequitur saltem ex his miraculis nostram doctrinam esse veram, quamvis non posset sequi ex aliis miraculis. Hujusmodi vero miraculorum duo proponit genera, unum consistens in praevisione futurorum contingentium, quae sine dubio fieri non potest certo et determinate, nisi Deo revelante; alterum consistit in raptu Pauli 2. Cor. 12. in quo, ut supponit hic Doctor, vidit essentiam divinam, cujus visionis postea etiam meminit. Evidens autem est, nec diabolum, nec ullam creaturam posse communicare talem visionem essentiae divinae; unde Deus ipse necessario dicendus est causa quae principaliter communicavit ipsam. Contra hoc secundum miraculum duo objici possunt; primo quod Paulus mentiretur; secundo quod posset decipi judicando se vidisse divinam essentiam, cum eam non viderit. Sed facile respondetur,ad primum quidem quod sic negaretur fides ulli homini, nulli enim potius quam Paulo credendum esset, cum non habuerit ullam occasionem confingendi talem visionem ad confirmationem istius doctrinae novae, ex qua insinuanda nullum posset expectare commodum,sed potius plurimas persecutiones et difficultates.
Ad secundum respondetur primo, quod non est unde colligatur ipsum deceptum fuisse, nam sine dubio Deus posset ipsi. communicare talem visionem. Secundo, quia non est verisimile ullum creatum objectum potuisse ipsi proponi, quod ita satiaret et perficeret ipsius potentiam, et in se appareret tantae excellentiae, ut putaret ipsum esse Deum; neque enim assignari potest quodnam esset objectum creatum, quod id praestare posset. Supp >- nit hic Doctor Paulum vidisse clare divinam essentiam, de quo tamen inter Theologos controverlitur; sed controversia haec ad suum locum referenda est.
Ex his proponit optimam viam redarguendi Anlichristum,et quemcumque alium pseudo-prophetam, qui uteretur signis de quibus dubitaretur, utrum a Deo fierent ad confirmationem istius doctrinae quae proponeretur amplectenda. Nam optime posset quis ab iis petere, ut facerent aliquod ex his duobus signis, quae certum est, non posse fieri nisi a Deo; nimirum aut ut revelarent aliquod futurum contingens, ut quid sil ipsemet cui signum proponitur, facturus vel cogitaturus post unam, vel alleram horam aut diem; aut ut ostenderent essentiam divinam, sicut ostensa est Paulo. Quod si neutrum ex his facere velint aut possint, merito quis 'negaret fidem doctrinae illorum ob alia illa signa, de quibus incertum esset, an a Deo vel a diabolo fierent, si tamen potius non esset certum quod essent ex diabolo.
COMMENTARIUS. (a) Nono quoque loco, etc. Licet ab initio non statuerit proponere nisi octo jam praemissas vias et rationes convincendi doctrinam, quam profitentur Romani Catholici, tamen hic adjungit alias duas. Prima est ab extraneorum auctoritate, ut Josephi et Sibyllarum, quibus tanto magis credendum est, quod nulla esset ratio, ob quam in praedicanda aut laudanda Christianorum professione mentirentur, aut deciperent. Secunda est ex congruentia morali, magni prorsus momenti. Nam sane dubilanareveiandaS dum non est Quin Deus communicaverit erat. aliquibus viam illam, per quam ad ipsum perveniri posset; sed potius credendum est sine comparatione quod id fecerit Christianis, nostris majoribus, quam aliarum sectarum quarumcumque Professoribus, non solum ob prsemissas rationes, sed quia ex Christianis plurimi sanctissime vixerunt, et summo conatu et industria, adhibitis orationibus, jejuniis, vigiliis, procuraverunt scire veritatem; et qua ratione maxime possent placere ipsi, et ex iis plurimi cum id fecissent, antequam nostram Religionem professi sunt, ad eam profitendam sunt perducti, nulla adhibita vi, nullisque propositis motivis praeter divina qui vero in ea educati sunt, semper co magis et magis in ea confirmabantur, quo magis in vitae perfectione progrediebantur; sed adhibentibus hujusmodi diligentiam verisimilius est Deum veriorem doctrinam revelasse, sive ad eam perducendo, sive in ea confirmando, quam aliis, qui media similia indagandae veritatis non adhibuere, ut manifestum est; ergo.
Confirmat Scotus hanc viam, ex subitanea et inexpectata a mala vita ad bonam mutatione, quae in iis, qui ad nostram religionem ab aliena transierant, communiter apparuit; cum e contra qui ex nostra Religione ad aliam quamcumque transeunt, vel in ipso initio statim illicitis se dedant voluptatibus, violantes, si Sacerdotes sint aut Monachi, quae vota paupertatis, castitatis et obedientiae Deo praestiterunt. Nec ullum fere exemplum adduci possit ullius, qui a nostra apostatavit, nisi ob motiva aliqua humana, eaque parum honesta vel augendarum divitiarum, aut honorum, vel voluptatibus carnalibus indulgendi, vel certe vindicandi se de suis superioribus, aut amicis, aut similia; tum etiam ex admirabili constantia,quam omnis generis viri et foeminae in nostra doctrina profitenda, nihil facientes ulla suppliciorum genera monstraverunt, quae sane constantia non nisi a Deo provenisse credibile est; Deus autem sine dubio non inspiraret eam ad erroris professionem tuendam. Et quamvis de aliquibus Haereticis legatur, quod pertinaci constantia, etiam ad mortem usque in suis erroribus perseveraverint, tamen et id rarissime contingit, et quandoquidem aliunde constat doctrinam quam defendebant, fuisse erroneam, potius diabolo quam Deo adscri- benda est illa eorum constantia seu potius pertinacia. Ex nullo autem capite constat nostram doctrinam esse malam, unde virtus illa ad eam profitendam concessa a Deo potius quam diabolo profecta dici debet.
His praemissis ad declarationem majorem harum octo vel decem potius viarum, quibus auctoritas nostrae Scripturae ac fidei adstrui potest, examinanda restat illa quaestio, quae in tractatu de fide communiter proponi solet: an mysteria nostrae fidei, seu doctrina quam fide divina profitemur, sit evidenter credibilis, seu quod in re idem est, an habeantur aliquae notae seu signa evidentia ex quibus colligi possit evidenter, quod nostra doctrina sit illa supernaturalis divinitus inspirata, quae modum et viam perveniendi ad beatitudinem docet.
Ut autem resolvatur haec difficultas, advertendum est, aliud esse mysteria fidei seu illa quae fide divina credimus esse evidentia; aliud vero credibilitatem eorum esse evidentem; sicut aliud est, quod sit evidens alicui materiam primam posse existere absque omni forma, et aliud esse evidens alicui, quod id sit probabile. Ut mysteria fidei essent evidentia, deberet veritas eorum vel ex terminis apparere, sicut apparet veritas primorum principiorum, vel deberent habere aliqua principia evidentia ex terminis, ex quibus sequeretur necessario veritas eorum. Ut autem essent evidenter credibilia, sufficit quod essent evidentia motiva, quibus prudenter quis duceretur ad credendum illis. Unde aliqua propositio falsa posset esse evidenter credibilis, si enim duo vel tres honesti viri convenirent in asserenda aliqua falsa propositione, ut quod aliquis esset mortuus, qui revera non esset mortuus; modo nulla subesset ratio dubitandi, esset evidenter credibile ei cui ipsi id attestarentur, quod talis esset mortuus, cum tamen id esset falsum. Hinc autem sequitur, licet sufficeret alicui evidentia credibilitatis alicujus propositionis ut prudenter credat, et absque peccato et levi- citevilate, non tamen quamcumque talem e vi- Credibfiidentiam sufficere, ut certius assentiatur ut isti veritati sic propositae, quam ullis aliis veritatibus naturalibus, nec etiam ita, utP^^iqu prudenter posset aut deberet se exponere morti ad defensionem talis veritatis. Unde cum certius supponamur assentiri mysteriis fidei quam propositionibus ullis naturaliter cognitis, et pro defensione cujuslibet mysterii ex illis debeamus mortem, si necesse esset, oppetere, constat non sufficere nobis probare quod mysteria fidei sint evidenter credibilia quomodocumque, sed ostendendum esse, ea aliquam specialem et eminentem evidentiam habere, aut in se aut in sua credibilitate.
Conclusio prima: Mysteria nostra? fidei sunt evidenter credibilia. Haec est communis omnium Theologorum 2. 2. quaest. 1. et intractatibus particularibus de fide contra Capriolum 3. dist. 31. et 32. Probatur breviter, quia evidens est plures viros fide dignos asseruisse illa mysteria esse revelata a Deo, et eo particulariter assistente majoribus nostris proposita, nec aliqua rationabilis dubitandi ratio occurrit; ergo sunt evidenter credibilia. Probatur consequentia ex dictis, quia sufficit ad evidentiam credibilitatis evidentia talis testificationis, cum nulla occurrat talis dubitandi ratio. Probatur antecedens, quia opera eorum modo exstant, ex quibus hoc constat; quae opera tam nobis evidens est esse opera eorum, quam nos ipsos natos tali vel tali loco, talibus vel talibus parentibus, aut Constantinopolim esse vel Indias, aut alia quae non vidimus loca. Objicies primo, haec sequi- tur: Incarnatio est evidenter falsa; ergo est evidenter incredibilis; ergo et haec: Incarnatio est evidenter credibilis, ergo est evidenter vera, Sed Incarnatio non est evidenter vera, sicut nec ulla mysteria fidei; ergo nec evidenter credibilis, ut nos asserimus in conclusione. Probatur consequentia prima, quia ex opposito consequentis bene sequitur oppositum antecedentis; sic enim sequitur, si quod est homo, sit animal, aut quod est risibile sit rationale; illud quod non est rationale seu quod est irrationale, non esse risibile, sed irrisibile, et quod non est animal, sed insensilivum, non esse hominem.
Respondeo (quidquid sit de subsumpto, de quo postea) negando consequentiam, et ad probationem dico illud oppositum consequentis, ex quo sequitur oppositum ' antecedentis esse propositionem oppositam isti propositioni, quae est consequens ad aliam propositionem, verbi gratia, in hac argumentatione: Petrus est homo ;ergo Petrus est animal, propositio consequens est haec: Petrus est animal, et oppositum ejus directum est hsec: Petrus non est animal. Oppositum autem ejus indirectum est quaecumque propositio ad quam sequitur, quod Petrus non sit animal, ut Petrus est accidens, Petrus est substantia spiritualis. Ad hujusmodi autem propositiones, sive directe sive indirecte oppositas, sequitur oppositum antecedentis, tam directum,ut haec quod non sit homo, quam indirectum, ut haec quod non sit risibile, quod non sit constans anima rationali aut corpore. In argumentatione autem proposita: Incarnatio est evidenter falsa; ergo est evidenter incredibilis Oppositum propositionis consequentis, nimirum hujus: Incarnatij est evidenter incredibilis,, non est illa quae supponitur esse in objectione, nimirum: Incarnatio est evidenter credibilis, quianeaue ex falsita te hujus sequitur istius alterius veritas; neque ex alterius salsitate sequitur verit-s hujus, simul enim possunt esse falsae; nam neque est evidenter credibile mihi quod Turea sil mortuus, neque evidenter incredibile.
Itaque propositio opposita illi propositioni: Incarnatio est evidenter incredibilis, est haec: Incarnatio non est evidenter incredibilis. Ex hac autem propositione et ex quacumque alia, ex qua haec infertur, bene sequitur oppositum antecedentis istius propositionis: Incarnatio est evidenter falsa, ex qua sequitur illa propositio consequens. Sed illa propositio opposita non est haec quae suppohitur in objectione,. nimirum: Incarnatio est evidenter vera, sed haec: Incarnatio non est evidenter falsa.
Uno verbo, ex nullo opposito consequentis sequitur ullum oppositum antecedentis, nisi oppositum immediatum antecedentis, quod scilicet simul cum ipso falsum esse non potest; unde cum hae propositiones simul falsae esse possint: Incarnatio est evidenter falsa, Incarnatio est evidenter vera, licet utra que simul verae esse non possint, ex opposito consequentis ad unam propositionem ex illis, non sequitur altera, ut patet.
Conclusio secunda: Doctrina Haereticorum potest esse evidenter credibilis iis, qui ignorant motiva credibilitatis nostrae doctrinae et motiva incredibilitatis illius; nullo vero modo potest esse evidenter credibilis cognoscentibus illa, nec propterea simpliciter dicenda est credibilis, sed incredibilis. Haec in terminis est nullius, quod sciam, sed conformis est communibus principiis. Probatur vero prima pars, quia plures homines, alioquin fide digni, possunt eam proponere, sive ex malitia sive ex ignorantia; sed in tali casu esset evidenter credibilis iis, quibus non oc- currerent motiva credibilitatis nostrae doctrinae aut incredibilitatis illius, nam evidentia auctoritatis fide dignorum, ubi non occurrit ratio dubitandi sufficiens, facit rem evidenter credibilem, sive in se sit falsa sive non. Confirmatur, quia tunc res est evidenter credibilis, quando est evidens ratio, ob quam quis posset prudenter moveri ad credendum, sive res sit vera sive non. Sed auctoritas plurium fide dignorum est talis ratio, quando saltem non adest ratio in oppositum, aut aequivalens aut majoris momenti, et talis auctoritas potest esse evidens respectu doctrinae haereticae, ut palet, ergo, etc.
Confirmatur secundo, quia si quid impediret, quo minus esset evidenter credibilis, maxime falsitas doctrinae aut motiva, quae possent facile haberi ad cognoscendam incredibilitatem ejus; sed haec non sufficiunt, ergo, etc. Probatur minor, quia quando Parochus, sive ex errore sive ex malitia proponit doctrinam falsam, parochianus simplex cui non occurrit ratio dubitandi, non solum prudenter credit, sed etiam tenetur credere, quamvis doctrina sil falsa et possit per recursum ad alios viros doctos facile cognosci falsitas ejus; ergo neutra ex illis rationibus impedit credibilitatem doctrinae haereticae respectu eorum, quibus non occurrit ratio dubitandi. Probatur consequentia, quia de quocumque potest haberi prudenter files, de eodem potest haberi ratio evidens inducens ad credendum, et consequenter evidentia credibilitatis; nihil enim impedire potest quo minus possit.
Dices, hinc sequeretur plurimos haereticos posse excusari a peccato haeresis, tale enim peccatum non committitur credendo, quod est evidenter credibile, aut quod prudenter credi potest. Respondeo ex suppositione quod habeant ignorantiam invincibilem mysteriorum nostrae fidei aut motivorum credibilitatis eorum, concedendo sequelam, ex suppositione autem quod non habeant necne, Verisimile non est hujus loci, sed verisimile est quoshaeresaltem aliquos eam habere, rudiores ni- haber° Signomirum et magis remotos a conversatione jn^ibUeia cum Catholicis. Si autem de horum salute quaeratur, respondeo, si non peccaverintfidei veraactuali ter alio peccato quam infidelitatis, eos salvandos, quia in Baptismate receperunt gratiam, per quam liberati sunt a peccato originali; si autem peccaverint, nisi habuerint perfectam contritionem condemnabuntur.
Secunda pars conclusionis patet, quia motiva credibilitatis nostrae fidei sicut evidenter concludunt illius incredibilitatem, i!a non minus convincunt incredibilitatem et falsitatem oppositae; sed doctrina haereticorum est directe opposita nostrae fidei, ut patet; ergo ii, quibus patent illa motiva, non possunt habere pro credibili doctrinam haereticorum. Et eadem est ratio de iis, qui haberent motiva eidenlia incredibilitatis istius doctrinae. Dices, possunt motiva probabilitatis Replica, duarum sententiarum oppositarum esse simul evidentia alicui, ita ut possit pro libito assentire, cui voluerit ex istis, ut patet in omnibus conclusionibus, quae problematice sustinentur pro quacumque parte; ergo similiter possunt esse evidentia motiva credibilitatis doctrinarum oppositarum, et consequenter non sequitur ex eo quod nostra doctrina sit alicui evidenter credibilis per aliqua motiva, quod per eadem altera reddatur incredibilis.
Respondeo admissa prima consequenfia, distinguendo secundam consequentiam; nisi illa motiva inferant ex ratione sua particulari incredibilitatem, concedo; si sic, nego secundam consequentiam.
Itaque quemadmodum possunt esse aliqua motiva, quae faciant aliquam senten- tiam non probabilem, licet oppositam non faciant, nec probabilem quidem, ul credibiles, hoc principium: Deus potest separare aliqua, quae semper ante erant conjuncta, facit improbabilem sententiam, qua; diceret, quod materia prima non potest esse absque forma, ex eo quod nunquam fuerit sine forma; non tamen sufficit ad faciendam sententiam probabilem, qua; assereret eam posse produci absque forma. Et quemadmodum sunt alia motiva, quae licet unam probabilem faciant, non tamen faciunt alteram improbabilem aut non probabilem ut hoc principium: Quaecumque absoluta distincta realiter, quorum unum non includitur in altero et est prior illo, possunt separari; realiter facit probabilem sententiam asserentem materiam primam posse existere sine forma omni, licet non faciat alteram improbabilem. Ita similiter possunt esse aliqua motiva, quae facerent unum incredibile seu non credibile, quamvis oppositum non facerent credibile, ut si cognosceretur quod aliquae personae, quae alias essent habitae veraces non essent tales, sed mendaces, et praeterea cognosceretur quod aliquod emolumentum particulare possent habere ad mentiendum hic et nunc, hoc esset motivum sufficiens ad non habendum pro credibili illud quod dicerent, nec tamen esset sufficiens ad faciendum oppositum credibile. Possunt etiam esse aliqua motiva sufficientia ad faciendum unum quid credibile et oppositum incredibile, ut si personae fide dignae dicerent aliquem esse mortuum, quem alii dicerent non esse mortuum, qui tamen non essent fide digni, id sufficeret, ut haberetur pro credibili illum esse mortuum, et pro incredibili eum non esse mortuum. Sic autem contingit in proposito, quia personae, quae attestantur nostram fidem esse bonam, sunt fide dignae, utpote qui erant magnae doctrinae, illibalaeque vitae, nec ullam mentiendi habuerunt occasionem. Illi vero qui primo docere coeperunt oppositam doctrinam, non erant tantae doctrinae et erant pessimae vi'ae, habueruntque praeterea occasionem mentiendi, ut patet; motiva nostrae religionis non solum faciunt illam credibilem, sed alteram oppositam, quam profitentur haeretici incredibilem. Confirmabitur haec pars per dicenda in sequentibus.
Probatur tertia pars, quia ut simpliciter dicatur aliqua propositio credibilis, non sufficit quod sit talis ex hypothesi ignorantiac alicujus personae vel personarum particularium, sed requiritur quod sit talis respectu omnium, aut ita saltem, ut a multis non cognoscatur oppositum. Sed doctrina haereticorum non est credibilis, nisi ex hypothesi talis ignorantiae, quandoquidem a pluribus agnoscatur ejus incredibilitas; ergo non est simpliciter dicenda credibilis. Confirmatur, quia non potest dici simpliciter credibilis et incredibilis simul, sed est dicenda simpliciter incredibilis; ergo non est dicenda simpliciter credibilis. Probatur minor, quia illud praedicatum potius dicendum est simpliciter de aliquo quod cognoscitur competere ipsi ab iis, quibus magis est credendum, quam ab iis quibus minus. Sed potius est credendum auctoribus teslificantibus doctrinam haereticorum esse incredibilem, quam iis qui docent oppositum, praesertim cum ii ipsi qui oppositum docent id non docerent, saltem ex animo, si illorum priorum motiva cognoscerent; ergo cum auctores nostrae doctrinae dicant doctrinam haereticorum esse incredibilem, incredibilitas potius praedicanda est simpliciter de illa quam credibilitas, quam soli auctores minus digni fide existimant competere ipsi.
Conclusio tertia: Motiva praemissa ex Doctore si cognoscerentur evidenter, facerent mysteria nostrae fidei non solum evidenter credibilia, sed quod multo majus est evidenter vera, et oppositam qua utcumque doctrinam evidenter falsam. Haec expresse apud nullum Doctorem quod sciam habetur, licet meo judicio sequatur ex principiis communibus, atque adeo in re communis censeri debeat.
Haec conclusio quamvis in terminis sit nullius quod sciam, est tamen conformis principiis eorum qui tenent, quod cognitio discursiva veritatis alicujus propositionis orta et deducta cognitione evidente revelationis divinae de illa propositione, et ex alia cognitione evidente qua cognosceretur, quod Dens non posset revelare falsum, sit evidens cognitio istius veritatis. Quam sententiam expresse sustinet Bannes 2. 2. quaest. 5. ari. 1. conc. 2. Valentia ibidi disp. 1. q. 5. puncto 1. Connink disp. 9. de fide dub. 8. et plures alii recentiores, qui consequenter hanc conclusionem tenere debent, nam prorsus est eadem ratio tenendi illam sententiam et hanc conclusionem. Nam ideo tenent illam sententiam, quia illa cognitio deducitur ex duabus praemissis evidentibus, nempe ex eo quod attestatio divina esset evidens, et ex eo quod esset evidens Deum non posse attestari, quod falsum est. Sed nostra haec conclusio deduceretur ex duabus propositionibus evidentibus, in casu quo praedicta motiva essent evidentia phsice, nam unum ex illis motivis est, quod Deus confirmavit mysteria nostrae fidei miraculo, et quod Deus non possit confirmare miraculo doctrinam falsam; ergo tam esset evidens Physice veritas mysteriorum nostrae fidei ex suppositione evidentiae Physicae praedictorum motivorum, quam esset evidens physice veritas propositionis deductae ex evidentia attestationis alicujus propositionis, et evi¬ dentia veracitalis divinae. Unde probatur conclusio, quae solum potest negari ab iis qui negant praedictam doctrinam, ut sunt aliqui recentiores, quibus favet Cajetanus 2. 2. q. 5. ari. 1. Probatur, inquam, conclusio: primo, quia sufficit ad hoc ut aliqua doctrina sit evidenter vera, quod vel pateat ex terminis, vel deducatur per necessariam consequentiam ex praemissis evidenter cognitis et dispositis bene in modo et figura; vel quod cognoscatur evidenter quod aliqua evidenter cognita non possint esse vera, quin ipsa sit vera. Sed qui cognosceret evidenter motiva praemissa, non solum omnia, sed unum ex illis, verbi gratia, operatum fuisse miraculum in confirmationem ejus, posset inferre ex praemissis evidentibus veritatem nostrae fidei, et posset cognoscere quod aliqua sibi evidentia non possent esse vera, quin nostra doctrina esset vera, et consequenter opposita quaecumque falsa; ergo esset ipsi evidens quod nostra doctrina esset vera. Probatur maior, quia alias posset Ex vero quis negare esse evidentem ullam conclu- facto sionem cognitam per discursum. Probatur in conetiam minor, quia cui esset evidens quod doctrinae miraculum esset factum in confirmationem doctrina nostrae fidei, posset inde et ex hoc alio principio noto evidenter secundum omnes lumine naturae, nimirum quod Deus non possit confirmare miraculo doctrinam falsam, sicut nec mentiri nec revelare quod falsum est, inferre quod nostra doctrina esset vera mediante hoc discursu: Deus non potest confirmare doctrinam falsam miraculo; sed sic confirmat hanc doctrinam; ergo est vera. Vel sic: omnis doctrina a Deo confirmata miraculose est vera, quia non potest confirmare sic doctrinam falsam, se 1 hanc sic confirmat; ergo hsec est vera.
Confirmatur primo, quia secundum Thomistas communiter habita evidentia altes- talionis divinae, res attestata est necessario evidens; unde qui ex illis putant fidem et scientiam esse incompatibilia, negant cum tali evidentia posse compati fidem; sed cui essent motiva evidentia nostra fidei, haberent evidentiam divinae attestationis, nam illa ipsa motiva sunt attestationes ejus, et praesertim operatio miraculi in confirmationem nostrae fidei; ergo secundum illam sententiam mysteria nostrae fidei sunt evidenter vera evidenter coConfirma- gnoscentibus illa motiva. Confirmatur tur 2' secundo, propterea sunt evidenter credibilia, quia credibilitas ipsorum deducitur ex praemissis evidentibus; ergo cum veritas eorum in casu nostro deducatur ex praemissis evidentibus, erunt evidenter Confirma- vera. Confirmatur tertio, quia assensus conclusionis deductae ex illis principiis bene dispositis non esset assensus fidei, cum esset discursivus, nec opinionis, aut erroneus, cum deduceretur ex principiis certis; ergo esset assensus evidens, quia non datur ullus assensus non evidens de facto, nisi assensus fidei vel opinionis, vel erroneus.
Objicies, sequeretur quod cognoscentes evidenter ista motiva non possent credere mysteriis fidei ullis. Respondeo, negando sequelam, quia non quaecumque evidentia rei excludit fidem de illa, sed evidentia rei in se, orta ex principiis intrinsecis ejus, ut etiam modo suppono ex principiis eorum, qui tenent quod cum evidentia rei in attestante possit stare fides, ut Cajetanus 2. 2. quaest. 5. Lorea disput. 16. num. 4. Vasquez 2. part. disputat. 15. Confirmatur responsio haec, quia quamvis non posset habere fidem, quando cognosceret actu ista motiva, et videret sequi necessario ad illa mysterium creditum, tamen posset propter ista motiva credere non reflectendo ad necessariam sequelam istius mysterii ad illa. Si enim propter testimonium hominum, cum quo non habet res ex natura rei connexionem, credimus illam rem, cur non possemus propter testimonium Dei credere rem aliquam, quamvis non videremus necessariam connexionem rei istius cum illo testimonio, ut enim ait Christus ipse 1. Joann. 5. "Si testimonium hominum accipimus, testimonium Dei majus est."
Et per hoc patet quomodo cum eyidentia attestationis divinae facile possit stare fides, quia non esset necessarium, ut posita ista evidentia quis adverteret ad necessariam sequelam veritatis rei revelatae ad illam attestationem, neque etiam ut actu formet discursum, mediante quo evidenter concluderetur evidentia veritatis rei attestatae. Si autem non fieret iste discursus, non appareret evidenter illa veritas; ergo optime et facile posset haberi fides de illa. Confirmatur hoc, quia quando homo fide dignus revelat aliquid, non necessario consideramus quod illa revelatio habeat, aut non habeat necessariam connexionem cum objecto revelato aut ejus veritate; ergo similiter quando Deus clare revelaret aut confirmaret aliquid miraculo, non necessario adverteremus quod illa revelatio absolute et simpliciter haberet necessariam connexionem cum re revelata. Et consequenter nullo modo excludi deberet fides, quamvis daremus quod esset incompatibilis cum cognitione evidenti discursiva de veritate istius revelatae. Et hinc patet non intendi per conclusionem quod de facto illa motiva evidenter nota facerent actu mysteria fidei evidenter vera, sed quod possent illa sic facere.
Pro majori autem intellectione et clari- Aliud 'rem tate conclusionis, adverte non esse idem evideStem, mysteria fidei esse evidentia et esse evi- ea^he^se denter vera. Ut essent evidentia, deberet evidenter intellectus, vel cognoscere evidenter con- nexionem extremorum cujuslibet mysterii fidei, aut in se ipsa immediate eam intuendo, aut in causa intrinseca ejus, aut in effectu suo proprio, et hoc nullo modo asseritur in conclusione, nec polest esse verum cum motiva credibilitatis praedicta, nec revelatio ulla Dei sil causa vel effectus istius connexionis, nec etiam propositio evidens ipsius. Ut aliquid autem sit evidenter verum, sufficit quod intellectus videat principia aliqua esse vera, quae vera esse non possint quin ista res, quae dicitur evidenter vera, sit vera, et quod clare videat per discursum deductum ex principiis certis et evidentibus illam connexionem dari inter veritatem istorum principiorum et istius rei. Hoc est ergo quod asserimus in conclusione, et nescio quomodo negari possit nisi reducendo rem ad quaestionem de nomine.
Quarta conclusio: Mysteria fidei de Myfide!a facto non sunt evidenter vera respectu sunt evi- viatorum sive doctiorum sive indoctiodentef rum evidentia physica, bene tamen evidentia dentia morali 'respectu doctiorum et Physica, omnium eorum, qui attente considerarent Probatur praedicta motiva. Haec quoad primam partem est communis, et patet, quia nec illa motiva nec ulla alia, ex quibus necessario sequerentur mysteria fidei, sunt evidenter nobis cognita; non enim cognoscimus evidenter fuisse facta miracula in confirmationem fidei, nec eam durare longo tempore, et acceptam fuisse cum magna diligentia a viris probis et doctis sine spe emolumenti, etc. Haec enim omnia constant tantum, aut per traditionem, aut per libros, ut patet, et consequenter non constant evidenter evidentia Physica.
Secunda pars est valde conformis Loreae 2 2 disputatione 16. in 3. expresse asserenti motiva credibilitatis nostrae fidei inducere evidentiam attestantis, hoc est, concludere evidenter, quod Deus revelavit mysteria nostrae fidei. Est etiam conformis communi sententiae asserenti mysteria nostrae fidei esse evidenter credibilia, nam eatenus sunt talia, quatenus praedicta motiva sunt evidenter nota; sed quam sunt nola evidenter illa motiva, tam sunt evidenter vera ista mysteria, quia sequuntur necessario ad illa motiva. A.tqui praedicta motiva sunt nota evidenter evidentia morali; ergo mysteria fidei sunt evidenter vera tali evidentia. Probatur assumptum, primo, contra quoscumque Catholicos, qui negare vellent hanc pariem, quia alias mysteria fidei non essent evidenter credibilia credibililate desumpta ex illis molivis. Et dico credibililate tali, quia fateor libenter cum omnibus bene aliquam doctrinam posse esse credibilem, quae sit falsa, atque adeo credibilitatem omnem non sufficere ad inferendam veritatem; sed credibilitas desumpta ex motivis, quae constat non esse posse vera, quin sit vera doctrina sic credibilis, optime infert veritatem doctrinae istiir.
Probatur secundo contra omnes, quia esse aliquid moraliter evidens, nihil aliud est quam esse tale, ut intellectus cui proponitur sufficienter, secundum quod dicitur sic evidens, non possit rationabiliter dubitare de veritate ejus, quamvis physicam evidentiam non habeat, sed determinari debeat ad assensum, saltem quoad specificationem (quidquid sit de exercitio) sed sic se habent ista motiva. Nemo enim dubitare potest quin per paucos simplices homines conversa fuerit major et doctior pars totius mundi ad fidem Christi, cum omnes prorsus in hoc consentiant tam haeretici quam Catholici, et consequenter quin talis conversio fuit miraculosa, et a Deo proveniens, non a diabolo; patet enim hunc non procuraturum fuisse per miracula (quamvis posset facere miracula) conversionem ad fidem, et professionem sibi ipsi contrariam. Et in hoc fundatur discursus Christi ad Pharisaeos, Lues 11. qui asseruerunt ipsum in Beelzebub Principe daemoniorum ejecisse daemonia, quibus respondit, quod Omne regnum in se ipso divisum desolabitur. Per hoc enim innuit, quandoquidem regnum diaboli esset desolandum, si ad confirmationem doctrinae sibi et firmitati regni sui contrariae, ejicerentur miraculose daemonia; nec ullo modo esset verisimile quod diabolus destructionem sui regni procuraret. Innuit inquam, non posse dici, quodipsemet in nomine ejus ejecisset daemonium, cum id fecerit in confirmationem doctrinae diabolo et operibus ejus contrariae.
Rursus non potest negari quit, major et sanctior pars orbis existimet mysteria nostrae fidei esse illa ipsa, ad quae credenda induxerunt isti pauci homines tam miraculose. Nec potest dubitari quin Episcopi et praelati nostri successive de tempore in tempus derivarunt suam auctoritatem ab Apostolis et paucis istis hominibus, cum omnes historiae hoc testentur; nec haeretici, quantumvis diligenter laborent enervare fundamenta nostrae religionis, aliquid contra objicere possunt ullius momenti, ut patet ex eorum scriptis. Nec potest dubitari, an in doctrina ac mysteriis hujusmodi credendis conveniat haec melior et major pars orbis ob motiva temporalia; certum est enim quod non, cum ad quaecumque talia multo aptior sit professio haereticorum, quae magis indulgel carni et sanguini, et minus removet quaecumque vitia, ut etiam patet; ergo non potest rationabiliter negari quin haec mysteria sint eadem quae docuerunt Apostoli.
Probatur secundo eadem pars conclusionis: Non potest ullus doctus, considerans mysteria nostrae fidei, dubitare quin sint in se bona et ordinata ad honorem ac cultum divinum, fugam vitiorum, ac acquisitionem virtutum in majori perfectione quam ulla alia religio modo in mundo existens praetendit aut docet. Nec potest etiam dubitare, quin ex professoribus nostrae fidei plures sunt, qui postpositis omnibus aliis curis nihil magis quaerunt quam servire Deo, et ad hoc mullas orationes, vigilias, jejunia, mortificationesque alias propter Deum adhibent, quam ex professoribus ullius alterius religionis, cum nostra religio integras congregationes habeat Religiosorum ac Monacharum ad hoc specialiter institutas, quales non habent aliae ullae sectae. Sed non potest quis moraliter dubitare, quin mysteria illa quae sic se habent, et quae a talibus creduntur tanta firmitate, ut malint mortem obire quam ea negare, sint vera mysteria, quia non potest dubitari, quin Deus potius talibus quam aliis ullis revelaverit vera mysteria; ergo non potest dubitari rationabiliter a doctis, haec considerantibus, quin mysteria nostrae fidei sint vera, et consequenter sint evidenter vera evidentia morali.
Confirmatur, quia non potest dubitari 46. quin Deus revelaverit aliquibus hominibus mysteria necessaria ad salutem, sed nec potest dubitari quin ex omnibus mysteriis haec quae sunt in se maxime tendentia ad honorem ipsius, et quae creduntur a potiore parte mundi, iisque qui maxime student ipsi placere, sint illa; contra enim omnem rationem esset quod tales vellet deserere in re tam necessaria, et aliis adesse, quibus minus deberet ea communicare.
Probatur tertio, omnes habent pro moraliler evidenti quod fuerit olim Julius Caesar, quod sit modo Constantinopolis, quod simus nati talibus vel talibus parentibus, in tali vel tali loco, quod haec bona ad hos, illa ad illos spectent, et insanus judicaretur, qui illa negaret, aut pro ter- vus ac temerarius; sed magis evidens moraliter est mysteria nostrae fidei esse certa, ergo sunt evidenter certa evidenlia morali. Probatur minor, quia magis est evidens quod Deus meliori communitati, eique. quae magis ducitur moti vis supernaluralibus, et magis studet ex instituto suo et professione ipsi placere, et mandata ac consilia ejus exequi cum dispendio et jactura vitae ac consolationis suae, communicet sua mysteria et illam doctrinam, quae requiritur ad salutem, ac necessaria est, quam sunt evidentia ulla principia quibus nituntur praedictae veritates, ut patet; ergo si illae veritates sunt evidentes moraliter, veritas mysteriorum nostrae fidei est magis evidens moraliter.
Confirmatur, non potest magis evidens esse quod Julius Caesar fuerit, Constantinopolis sit, nos simus nati tali matre, tali loco, et similia, quae habentur communiter pro evidentibus moralibus, quam opera illa quae communiter ab omnibus etiam haereticis tribuuntur Augustino, Hieronymo, Ambrosio, Chrysostomo, Nazianzeno et aliis Patribus esse opera ipsorum, et habita fuisse inulta Concilia universalia, in quibus convenerunt ex pluribus partibus mundi doctissimi ac sanctissimi viri. Sed est evidens, quod in his operibus ac Conciliis habeatur mentio et approbatio multorum mysteriorum nostrae fidei, quae negantur ab aliis omnibus sectis, et reprobatio aliquorum mysteriorum quae affirmantur ab aliis sectis, et approbantur a nobis; ergo est evidens moraliter quod doctrina nostra sit verior doctrina quam ulla alia modo tradita, et consequenter quod sit vera simpliciter, quia est moraliter clarum quod Deus non reliquerit mundum absque vera doctrina et sufficienti ac necessaria ad salutem. Probatur consequentia, quia evidens est illam doctrinam esse veriorem quae est conformior do¬ ctrina; verae; sed evidens est moraliter doctrinam in qua conveniunt omnes isti Patres et Concilia esse veram, quia evidens esi illos fuisse bonos et ingeniosos, et studuisse veritati cognoscendae, et Deum potius ipsis quam aliis revelasse veritatem.
Objicies, si mysteria nostrae fidei essent evidenter credibilia ac vera etiam evidentia morali, sequeretur haereticos, quibus proponerentur praedicta motiva quibus redduntur vera, vel assensuros vel saltem non dissensuros; sed hoc est contra experientiam, ergo, etc.
Respondeo, distinguendo sequelam majoris: II aereticos bonae indolis et bene dispositos quoad voluntatem, hoc est desiderantes sincere cognitionem veritatis, et non alligatos peccatis et imperfectionibus, a quibus per professionem nostrae fidei timerent se retrahendos, concedo, nec id est contra experientiam, sed potius cum experientia. Videmus enim multos tales ad nostram fidem converti, et non constat ullos tales bonae indolis non converti, quando bene proponuntur praedicta motiva; haereticos malae indolis aut pravae quoad voluntatem affectos, nego sequelam, quia si sint obtusi ingenii, non per cipiunt vim praedictorum molivorum; et si sint pertinaces, aut pravarum cupiditatum immersi coeno, aut alligati vinculis concupiscentiae, semper avertent intellectum a debita consideratione praedictorum motivorum.
Respondeo secundo, negando sequelam, quia quae sunt evidentia moraliter et inevidentia Physice, non habent talem vim determinativam intellectus, quin simpliciter possit dissentire, licet habeant talem vim, ut non possit, nisi imprudenter et irrationabiliter dissentiri.
Objicies secundo, non requireretur, nec quidem in convertendis de novo ad fidem, pius credulitatis affectus, nec ullus alius voluntatis; sed hoc est falsum, ut communiter Theologi docent ex Conciliis ac Patribus; ergo falsa est conclusio. Probatur sequela majoris, quia convertendo ad fidem possunt proponi evidenter praedicta motiva; sed si sint evidenter inferentia seu concludentia veritatem mysteriorum fidei, in casu quo sic proponerentur, determinarent intellectum ad assensum fidei, et consequenter non requireretur ad assentiendum istis veritatibus ullus actus voluntatis, aut pius ejus affectus; ergo convertendo ad fidem secundum nostram doctrinam, non erit necessarius pius affectus, aut ullus actus voluntatis.
Vis hujus objectionis, praesertim quantum ad fundamentum minoris, et necessitatem affectus credulitatis ex parte voluntatis, intelligitur melius ex dicendis in dist. 25. Terlii qnsest. 2. ex quibus etiam Resjron&ioi. patebit solutio. Sed modo breviter respondeo primo, negando sequelam majoris, quia illa pia dispositio voluntatis et affectus credulitatis posset requiri, ut quis aut ipse sibi proponat, aut ab aliis proponi permittat praedicta motiva sufficienter, utque ea examinet, consideret et attendat, quamvis proposita propositione et attentione ac consideratione requisita determinaretur intellectus ad assentiendum mysteriis fidei. Unde dixi in responsione prima ad objectionem praecedentem, praedicta motiva non flexura ad fidem haereticos male affectos in voluntate, ut pertinaces et deditos voluptatibus. Juxta hanc ergo doctrinam distinguo majorem probationis praedictae sequelae; possunt proponi et considerari sufficienter sine pio affectu voluntatis, nego majorem; cum illo, concedo majorem et etiam minorem, et nego consequentiam, quia licet non requireretur ille affectus ad assentiendum mysteriis fidei quando proponerentur praedictae mo¬ tiva sufficienter, requireretur tamen ut sic proponerentur.
Respondeo secundo, negando eamdem sequelam majoris ob aliam rationem, quia quandoquidem illa motiva non sint evidentia nobis Physice, sed moraliler tantum, et ut dixi in responsione secunda ad objectionem praecedentem, quae sic sunt evidentia, non determinant ita intellectum quin possit simpliciter dissentire, praesertim imperio voluntatis ad hoc impellente; et nisi sit assuefactus ad assentiendum, optime potest requiri actus voluntatis in prima conversione ad assentiendum mysteriis fidei, deductis ex illis moti vis. Juxta hanc autem doctrinam distinguo minorem probationis; si sint evidenter concludentia evidentia Physica, transeat; evidentia morali, nego minorem.
Dices, ergo saltem si essent praedicta motiva evidentia Physice, quandoquidem, ut dictum est in tertia conclusione, tum concluderent evidenter evidentia physica conclusionem, non requireretur pius credulitatis affectus. Respondeo si id concederetur, id non futurum absurdum, quia iste affectus posset dici requiri, ubi deesset talis evidentia Physica. Respondeo secundo, negando sequelam, quia posset requiri pius creduli Latis affectus ad assentiendum rebus evidentibus per motiva extrinseca solummodo.
Respondeo tertio affectum piae credulitatis posse requiri, ut haberetur actus fidei bonus moraliler et meritorius, quamvis non requireretur, ut haberetur actus fidei quoad substantiam.
Respondeo tertio ad objectionem principalem distinguendo sequelam majoris: Ad assentiendum assensu discursivo ad quem determinarent illa motiva evidenter proposita, concedo sequelam, nec id esse conlra Concilia aut Patres; ad assentiendum assensu fidei, nego sequelam. Itaque sicut cum evidentia in atlestante posset stare actus fidei et assensus evidens discursivus de eodem objecto, ita posset non obstante determinatione ad assensum evidentem requiri actus voluntatis ad actum fidei eliciendum circa idem objectum.
Objicies tertio, si mysteria fidei essent evidenter vera cognoscentibus praedicta moliva, sequeretur quod non possent ea credere, quia fides et cognitio evidens non potest haberi de eodem subjecto simul, secundum communiorem Scoti et D. Thomae sententiam; ergo non sunt evidenter vera, etiam evidentia morali. Respondeo, quemadmodum in sententia Doctoris nostri et suorum communiter, (quam etiam tenet Cajetanus 2. 2. quaesi. 1. ari. 5. Lorea ibidem dispul. 16. m. 3. cum evidentia physica attestationis divinae) licet, ut supra dixi, ad illam evidentiam sequeretur evidentia Physica rei attestatae, potest stare fides, ita a fortiori eam posse stare cum evidentia morali istius attestationis, non obstante quod ad illam evidentiam sequatur evidentia moralis rei attestatae. Unde nego sequelam, et ad probationem dico cognitionem evidentem rei, quae non habet evidentiam ex terminis ipsius rei, aut ex principiis intrinsecis ejus, posse stare cum fide, nec hoc esse contra principia, aut Scoti, ut certum esse debet, cum teneat, ut dixi, stare fidem cum evidentia rei in atlestante, aut D. Thomae, si credendum sit Cajetano, et Loreae supra. Sed de hoc fusius agendum est in ipsomet tractatu de fide aut de scientia.
Ilie autem advertendum est, licet revera mysteria fidei sint evidenter vera, illam tamen evidentem eorum veritatem non praerequiri ad fidem necessario, sive respectu eorum qui educati inter Catholicos, nunquam habuerunt rationem dubitandi de illis mysteriis, cum certum sit multo maximam partem talium, nec concipere posse prae obtusitate ingenii vim istorum motivorum, quibus redduntur evidenter vera, nec de facto ea audiisse, sive respectu eorum etiam qui inter haereticos educati sunt, et de novo convertuntur ad nostram fidem; nam experientia constat multos etiam tales, et praesertim indoctiores sine illa evidentia, Deo particulariter inspirante et movente eorum corda, amplecti et credere dicta mysteria. Unde fit ut omnes non habeant obligationem addiscendi ista motiva, iisve studendi; eatenus enim haberent illam obligationem, quatenus sine iis non possent credere mysteria fidei. Cum quo tamen stat quod Majores, hoc est, Episcopi, Parochi, Doclores, Concionatores teneantur scire prodicta, aut alia motiva quibus possint ostendere evidentiam moralem mysteriorum fidei, non quidem ex obligatione communi orta ex Baptismo aut ex professione Christianae fidei, sed ex statu particulari, quem libere assumunt aut retinent, ad quem statum spectat posse defendere credibilitatem et veritatem mysteriorum fidei ab haereticis, et eos qui ex Catholicis nutare aut dubitare inciperent circa veram fidem, in ea confirmare. Sed de hac obligatione agendum erit cum Doctore in 3. dist. 25. quaesi. 1.
Advertendum praeterea, illam evidentiam non requiri, ut quis deberet exponere se morti in defensionem eorumdem mysteriorum, ut patet tum a posteriori, quia certum est, quod omnes adulti Catholici teneantur exponere se morti pro defensione eorum, cum tamen, ut dixi, omnes non habeant illam; tum a priori, quia praeceptum superioris probabiliter notificatum inferiori potest ipsum obligare ad observantiam, quamvis non sit evidenter ipsi propositum; ergo quamvis mysteria fidei non sint evidenter proposita, nec etiam consequenter praeceptum Dei de morte oppetenda pro confessione fidei, adliuc possunt obligari homines ad illam confessionem. Confirmatur, quia qui opinatur tantum aliquid esse necessarium ad salutem, tenetur illud applicare et morti etiam se exponere si necessesit, ad illud applicandum, quamvis non sil ipsi evidens quod id ita se habeat; ergo similiter dicendum est de se qui aliquid credit esse necessarium ad salutem, quamvis non sit ipsi evidens moraliter, quod id sit de fide. Confirmatur secundo, quia etiam judicium erroneum posset sic quem obligare; ergo mullo magis judicium fidei sine evidentia.
Advertendum tertio, quamvis quis sciret evidenter aliqua mysteria fidei esse evidenter revelata a Deo, non propterea ipsum teneri ad exponendam vitam pro eorum veritate, quia ista evidentia non habet vim sic obligandi, neque enim debemus exponere nostram vitam ad defendendum quod omne totum sit majus sua parte, quod tamen est nobis evidentissimum.
Itaque is solum tenetur exponere vitam pro veritate mysterii crediti, qui cognoscit illud mysterium esse tale, ut ab eo cognoscendo dependeret aliorum salus, et videret probabiliter futurum, ut nisi ipse mortem oppeteret ad ejus defensionem, alii ab eo credendo deficerent et paterentur propterea jacturam salutis; aut qui cognoscerent, sive per fidem, sive per opinionem aut scientiam, quod Deus obligaverit ad exponendam pro defensione mysteriorum fidei. Sed de hoc etiam fusius forte agam in praedicta distinctione 25. Tertii, quam sine commento relictam a Lycheto exponere debebo.
COMMENTARIUS. (a) Habito igitur contra haereticos, etc. Hic breviter resolvit secundam partem principalem hujus quaestionis, docens sufScientiam doctrinae sacrae in Scriptura, quam profitetur Ecclesia nostra Catholica, traditae. Sic ergo discurrit: illa doctrina quae proponit ea, propter quae sola cognoscenda necessaria est revelatio supernaluralis viatori, est sufficiens ipsi; sed doctrina tradita in Scriptura sacra est talis, ergo est sufficiens. Probatur minor, in qua sola potest esse dubium: Doctrina supernaluralis seu revelata supernaturaliter est necessaria, ex dictis in quaestione praecedenti, ad cognitionem finis ultimi in particulari distincte seu determinate et mediorum, quibus ad ipsum acceditur et receditur ab ipso, ac conditionum seu circumstantiarum, quibus consecutio ejus redditur appetibilior; sed doctrina tradita in Scriptura haec omnia luculentissime proponit, saltem quatenus exponitur ab Ecclesiae Conciliis et Patribus, ac Doctoribus Ecclesiae Catholicae Romanae; ergo est sufficiens homini viatori.
Dices, multa habentur per traditionem Rep];ca. Apostolicam, quae sunt necessario credenda, nec habentur in Scriptura; ergo doctrina necessaria ad salutem non sufficienter traditur in Scriptura. Haeretici horum temporum facile expedirent se, negando antecedens; existimant enim Traditionem, seu quod idem est, Verbum Dei non scriptum non esse admittendum, omniaque sufficientia ad salutem consequenter haberi in ipsa Scriptura. Sed falluntur, ut solent Haeretici, ut fuse ostendunt Controversist?e etspeciatim Bellarminus de Verbo Dei non scripto, et modo breviter ex hoc ipso constat, quod absque traditione non possit constare nobis, quaenam esset ipsa Scriptura vera, aut quis esset sensus plurium locorum Scripturae, in quibus fit mentio de sacramentis et aliis mediis necessariis et utilibus ad salutem; ergo necessario admittenda est ■ traditio. Confirmatur, quia ex pluribus Evangfcliis, quae olitn circumferebantur, non posset sciri, quaenam essent vera et admittenda, aut quae falsa ex ipsamet Scriptura, cum nullibi dicat Evangelium, verbi gratia, Matthaei esse verum, et Evangelium Thomae esse falsum; ergo ad hoc sciendum requiritur traditio.
Confirmatur secundo, quia ipsimet haeretici negant plurimas paries Scripturae, et fatentur alias. Sed absque recursu ad traditionem non possunt dare ullam probabilem rationem; ergo ipsimet debent admittere traditionem. Sed de hoc fusius suo loco. Modo aliter:
Respondeo distinguendo antecedens pro secunda parte, non habentur in Scriptura, expresse seu explicile concedo, implicite nego; nam ex Scriptura habemus Ecclesiam non posse errare in proponendis mysteriis fidei; unde eo ipso quo proponit Ecclesia credenda illa quae habentur per traditionem, ex Scriptura colligitur mediate quod illa sint credenda. Adde Scripturam approbare expresse traditionem, ut palet ex locis citatis a Scholiasle et aliis, de quibus videndi sunt Controversistse; unde quae habentur per traditionem continentur in Scriptura.
Dices secundo, multa proponuntur in Scriptura salis obscure et inde ortae sunt variae haereses, quae non essent si clariori modo proponerentur; ergo mysteria fidei non sunt sufficienter proposita in Scriptura. Respondeo negando consequentiam, quia obscura propositio non tollit sufficientem propositionem, praesertim cum habentur Ductores et Magistri, a quibus sine errandi periculo possit vera interpretatio, quoties est necessaria. Deinde ea quae non necessario explicite credenda, non sunt obscure proposita ex suppositione traditionis, in ordine saltem ad viros doctos et versatos in Scriptura, a quibus alii imperitiores facile instrui possunt.
(b) Ad primum argumentum principale, etc. Resoluta quaestione quoad duas paries ejus, respondet jam ad argumenta principalia posita in initio quaestionis, quae hic etiam pro majori legentium commoditate proponam. Itaque primum est: Doctrina necessaria viatori ad salutem nunquam defuit pro ullo statu; sed Scriptura sacra non fuil in lege naturae ante Moysen qui scripsit Pentateuchon, nec tota Scriptura fuit ante Christum, sed vetus tantum Testamentum, ergo Scriptura non est necessaria. Respondet Doctor insinuando distinctionem ad minorem, quae sic in forma dari potest: Non fuit quantum ad omnia quae continentur in lege Moysi aut Evangelica, nec quantum ad ullam partem ejus in scriptis, concedo; non fuit quantum ad pauca aliqua in quibus comprehendebatur fides Dei, unius saltem, et remedium legis naturae, nego minorem, et similiter distinguo consequentiam; ergo Scriptura quoad omnia quae continet, non est necessaria simpliciter, ita ut sine aliquibus ex illis quae continet, non possit quis cognoscere et pervenire ad finem ultimum, concedo consequentiam; non est necessaria ad melius esse et utilis quoad omnia quae continet, nego consequentiam.
Et si quaeratur cur plura sint revelata in tempore legis Mosaicae quam in lege naturae? Doctor insinuat responsionem, quia scilicet in tempore legis naturae habuerunt homines vim naturalem perfectiorem, et minus erant inclinati ad malum quantum ad appetitum, paucioribusque erroribus practicis infecti quantum ad intellectum, unde paucioribus subsidiis indigebant communiter loquendo quam in aliis statibus sequentibus. Unde Augustinus in loco citato a Doctore: Quisquis, inquit,duorum Testamentorum (veteris scilicet et novi) dispensationes pro temporum congruentia generis humani diligenter aetatibus distributas intuetur, salis quantum existimo intelliget quid proprie priori aetati generis humani, quid posteriori conveniat, etc. Unde vel ex hoc ipso, ut adverlit Scotus, cognosci potest auctorem Scripturae esse Deum, qui cuilibet aetati convenientem exhibet doctrinam.
Alio modo posset etiam responderi, distinguendo majorem: Doctrina simpliciter necessaria nunquam defuit, concedo; doctrina necessaria ad melius esse, nego majorem; et concessa minori, distinguo consequentiam, non est necessaria simpliciter, concedo consequentiam; non est necessaria ad melius esse, id est valde utilis et proficua, nego consequentiam. Itaque Doctor non asserit, nec supponit in hac vel praecedenti quaestione, quod Scriptura sacra tota sit simpliciter necessaria ad salutem; sed in praecedenti quaestione asserit et probat necessitatem simpliciter ali cujus doctrinae supernaturaliter revelatae, sive illa tradatur in scriptis sive non. Et in hac quaestione concludit doctrinam illam simpliciter necessariam, esse sufficienter traditam in Scriptura, cum quo optime stare potest quod nec ipsa Scriptura formalis quoad totum aut partem, nec etiam tota doctrina in ea contenta, sit simpliciter necessaria, quamvis utraque tam Scriptura formalis quam tota doctrina in ea contenta, necessaria sit ad melius esse et utilis ac conducens ad reducendum hominem ad suum finem.
Praeterea etiam aliqua doctrina posset Doctnna esse simpliciter necessaria pro aliquo sta- pot2Uesse tu, quae non esset sic necessaria pro omni necessaria statu, ut pro hoc statu doctrina de Bapti- tu< smo est necessaria, quae non erat necessa- sit neria pro lege veteri naturae aut Moysis. Unde pro altero, tertio responderi potest, vel negando majorem vel eam distinguendo aliter: Doctrina simpliciter necessaria pro omni statu, transeat; pro aliquo determinato statu, nego majorem, et similiter distinguendo consequens; ergo Scriptura quoad doctrinam non habitam in lege veteri non est necessaria simpliciter pro omni statu, concedo consequentiam; pro lege gratiae, nego consequentiam. Quaerenti autem cur doctrina de Baptismo sit pro hoc statu necessaria, non vero pro lege antiqua ? respondendum est, quia ipsemet Baptismus est jam necessarius ex ordinatione particulari Dei id volentis; et quidem congrue, quia pro diversitate statuum et legum, diversa erant assumenda Sacramenta.
(c) Secundum argumentum principale 57. est: In qualibet scientia sufficienter tradita vitantur superflua; sed multa superflua traduntur in sacra Scriptura, ut caeremonialia et plures historiae, quae non sunt necessaria ad salutem; ergo doctrina necessaria ad salutem non est sufficienter tradita in Scriptura sacra.
Respondetur negando minorem: Quamvis enim cognitio caeremonialium et pluriuvn historiarum, ac etiam documentorum et instructionum contentarum in sacra Scriptura non sit simpliciter necessaria ad salutem, tamen non est dubium quin sit necessaria ad melius esse, hoc est utilis ac conducens; nam quantum ad cseremonialia, quia significant mystice multa fidei nostrae mysteria, quando consideramus illa mysteria, ut contenta sub illis cseremonialibus, dulcius, inquit Scotus, capimus illa, quam secundum se nude et expresse proposita, unde cognitio istarum caeremoniarum juvat ad hanc devotionem. Illa autem dulcedo oritur forte ex consideratione aliqua bonitatis et sapientiae divinae occultantis illa mysteria tam admirabiliter sub istis signis et figuris. Similiter etiam historiae omnes contentae in Scriptura conducunt ad exemplum vel declarationem legis, vel significationem ordinatissimi regiminis divinae providentiae respectu creaturarum. Denique instructiones omnes, quae habentur in Scriptura, licet plurima ex illis haberi possent beneficio naturae, tamen majorem vim trahendi homines habent ex auctoritate divina quam accipiunt ex eo, quod sint in Scriptura divinitus inspirata, quam alias haberent, unde mile fuit ut in ea proponerentur.
(d) Tertium argumentum principale est: Non scimus certo ex Scriptura omnia quae sunt peccata mortalia; sed cognitio omnium peccatorum mortalium est necessaria ad salutem, quia propter defectum ejus potest contingere ut aliquis peccet mortaliter, et sic decidat a salute a qua alias non decideret; ergo doctrina necessaria ad salutem non est sufficienter tradita in sacra Scriptura.
Respondet Doctor juxta Origenem, omnia scitu necessaria ad salutem, non expresse debere expresse contineri in Scriptura, quia nulla scientia tradit expresse omnia pertinentia ad illam scientiam, sed sufficit quod vel expresse et formaliter, vel implicite et virtualiler illa contineat; sic autem omnia necessario cognoscenda ad acquisitionem salutis continentur in Scriptura. Unde ad eruenda et investiganda illa quae implicite tantum continentur in Scriptura, necessaria et utilis valde est industria et cura Doctorum et expositorum Scriptunc. Juxta hoe autem in forma responderi potest distinguendo majorem: Non scimus certo et explicite ex Scriptura omnia peccata mortalia, concedo majorem; non scimus illa certo explicite vel implicite, nego majorem, et concessa minori, negatur consequentia.
Sed adhuc instat Doctor contra hoc; Si sufficienter traderetur explicite aut implicite in sacra Scriptura cognitio peccatorum mortalium omnium, saltem nunc post tot expositiones Doctorum et Patrum, cognosceremus illa omnia certo. Sed hoc est falsum, ut patet ex diversitate sententiarum oppositarum, quarum aliquae negant esse peccata mortalia, quae ab aliis talia esse asseruntur, verbi gratia, quidam dicunt esse peccatum sequi opinionem probabilem aut improbabiliorem minus tutam, quidam negant; ergo cognitio peccatorum non tradi lur, neque explicite, neque implicite, sufficienter in Scriptura, saltem in ordine ad nostram aetatem, in qua adhuc manent illa dubia.
Respondet, concedendo totam replicam, Nec tau sed negando tamen esse incertam viam cogniuoi salutis, et consequenter negando propter- gaiutem ea sequi quod non habeamus doctrinam salutis acquirendae sufficienter traditam in Scriptura, quia in Scriptura habemus, esse vitandum salutis periculum, juxta illud Ecclesiastici 3. Qui amat periculum, in illo peribit. Ex hoc autem principio sufficienter instruimur in casu quocumque, quo dubitaremus de aliquo an esset peccatum necne, sequi tutiorem partem. Deinde in Scriptura monemur petere et audire monita et consilia seniorum ac prudentum;ex hoc autem in similibus' casibus dubiis faciemus quod tales consulunt, et certum est id faciendo nos non peccaturos, quia evidens est nos non posse peccare sequendo consilium Scripturae. Quod si in hujusmodi dubiis, nec sequi velimus tutiorem partem, aut consilium prudentum et rectorum nostrorum, sed non obstante dubio, faciamus quod magis nobis arridet, merito nobis imputabitur t an quam peccatum mortale quod agimus, quamvis a parte rei forte non esset peccatum. Neque illud peccatum attribuendum est defectui doctrinae sufficientis, quia licet non habeamus doctrinam sufficientem ad cognoscendum an determinate illa actio sit peccatum necne a parte rei, tamen habemus doctrinam sufficientem ad cognoscendum quomodo vitaremus peccatum in tali casu, et etiam quod agere contra talem cognitionem, et cum tali dubio sit peccatum mortale.
Juxta hoc respondendum est ad arguicienter mentum ipsum principale, distinguendo nmem majorem: Non scimus certo ex Scriptura taeno”1 omnia peccata mortalia a parte rei secunjccami- ^um se eonsiderata, concedo majorem; nosa- non scimus certo omnia peccata mortalia quatenus a nobis procedunt, nego majorem, loquendo de certitudine morali et sufficienti ad directionem hominis, nam scimus omnem actionem, ut a nobis provenientem esse eatenus peccatum mortale, quatenus procedit contra rectam rationem, et si habeamus rationem concludentem quod aliquid sit prohibitum nobis a parte rei, tum scimus certo quod illud facere esset nobis peccatum; si autem non sciamus illud esse prohibitum a parte rei, sed opinemur ita esse, hoc ipsum sufficit ut illud vitemus, recta enim ratio dictat non esse faciendum quod opinamur esse malum, praesertim, nisi etiam opinemur probabiliter quod non esset peccatum.
Quod si etiam aeque probabilis nobis sit utraque pars, quod sit scilicet peccatum et quod non sit peccatum aut etiam magis probabile esset quod esset peccatum, modo probabile tamen sit quod non esset peccatum, recta ratio suadet posse nos illud facere si voluerimus absque peccato, nisi in determinatis aliquibus materiis, ut verbi gratia, in materia Sacramentorum; unde sententia communis Doctorum est licere quandoque sequi non solum probabilem, sed minus probabilem opinionem, ut traditur in materia de actibus humanis aut de peccatis. Si vero dubius quis sit an sit peccatum, nec habeat opinionem probabilem quod sit peccatum necne, tunc recta ratio dictat esse examinandum, et si fecerit absque examine, committit peccatum; et hoc est quod vult Scotus, dum dicit a Quando dubiis esse abstinendum, et peccaturum posset mortaliter qui ad ea facienda se exponit ^ai^que absque cura examinandi veritatem. At si peccal0, facto diligenti examine, aut per se si sit vir doctus, aut per alios si non est, adhuc non potest cognosci an sit peccatam necne, exislimo posse quem absque peccato quod voluerit facere, quia videtur quod recta ratio non prohibeat aliquid quod facto diligenti examine non cognoscitur vel probabiliter esse prohibitum. Sed de his particularius et fusius suo loco dicendum est, modo sufficit ea tanquam conformiora communibus principiis ac praxi supponere.
Adde ad propositum principale, suffi- 62. cientem propositionem ali cujus doctrinae magis principaliter ordinatse ad mores non esse ^^nr/^ praecise desumendam ex eo quod clarius doctrinam, proponat, quod in omnibus casibus conveniat fieri, sed ex eo quod magis expediat communitati cui proponitur, eam tali vel tali modo proponi. Unde quandoquidem Deus sit auctor principalis Scripturae, desideretque omnes homines salvos fieri, sciatque quid ipsis magis conveniat, colligendum est quod magis conveniens sit generi humano, Scripturam proponi, ut de facto proposita est, quam si clarius omnia proponerentur, atque adeo eam sufficienter continere juxta regulas divina providenda) quae ad nostram salutem conducunt.
Posset ulterius objici, quod ipsa Scriptura sit valde difficilis et obscura, non solum quoad ea quae implicite tantum continet, sed etiam quoad ea quae explicile continet; ergo non continet sufficienter mysteria necessaria ad salutem. Antecedens quamvis negetur ab haereticis,Luthero in praefatione assertionis articulorum a Leone Papa damnatorum,, et Brentio in prolegomenis contra Petrum a Soto, aliisque asserentibus Scripturam facilem esse humilibus ac fidelibus, praesertim illis, qui sciunt phrases linguae Hebraicae et Graecae, admitti tamen debet cum Catholicis omnibus, et patet tum ex ipsa Scriptura 2. Petr. ult. ubi Petrus fatetur quaedam difficilia esse in Epistolis Pauli. Tum ex Patribus, Irenaeo lib. 2. cap. 47. Orig. 7. CGntra Celsum, Ambros. epist. 44. Hieronymo in epistola ad Algasam, August.2. Doct. Christ. Gregorio homilia 6. in Ezechielem. Tum experientia tot controversiarum de vero Scripturae sensu et tot interpretationum diversarum ejus, quae omni tempore fuerunt et adhuc sunt; tum denique eorumdem haereticorum consensione, Lutheri quidem lib. 1. contra Zvinglium et Ecolampadium, Brentii vero in confessione Wirlembergica, cap. de sacra Scriptura.
Itaque concesso antecedenti, nego consequentiam, quia ut ante dixi, sufficientia propositionis mysteriorum fidei non debet praecise desumi ex claritate modi quo proponuntur, nec insufficientia ex obscuritate, sed potius ex utilitate et emolumento modi quo proponuntur, sive clari sive obscuri, non respectu unius aut alterius, sed respectu communitatis debet desumi sufficientia et congenitas propositionis. Utilitas autem con¬ gruentiae, ob quam Scriptura quoad multa sit obscure proposita, colligitur ob rationes istius obscurae propositionis, quas assignant Sancli Patres, quarum aliquas hic breviter proponere visum est.
Primam rationem assignat "S. Irenaeus lib. 2. cap 47." ut semper Deus doceat et homo discat: "Quid mali esi, inquit, si et eorum quae in Scriptura requiruntur, quaedam quidem absolvamus secundum gratiam Dei, quaedam autem commendemus Deo, et non solum in hoc saeculo, sed et in futuro, ut semper quidem Deus doceat, homo autem semper discat quae sunt a Deo."
Secundam et tertiam rationem affert Augustinus 2. de Doct. Christiana, ad edomandam superbiam et tollendum fastidium: "Ita, inquit, quaedam dicta fin Scriptura scilicet sacra), densissimam caliginem obducunt". Quod totum provisum divinitus esse non dubito, ad edomandam labore superbiam et intellectum a fastidio revocandum, cui facile investigata plerumque viluerunt.
Quartam et quintam affert Gregorius homil. 6. in Ezechielem, ut scilicet habeamus quo vitemus otium et ne vilescat Scriptura: "Magnae inquit, utilitatis est ipsa obscuritas eloquiorum Dei, quia exercet sensum, ut fatigatione dilatetur et exercitatus capiat, quod capere non potest otiosus. Habet quoque adhuc majus aliud, quia si Scripturae sacrae intelligentia in cunctis esset aperta, vilesceret, quae in quibusdam locis obscurioribus, tanto majori dulcedine ‘inventa reficit, quanto majori labore fatigat animam quaesita."
On this page