Table of Contents
Commentarius in Commentarium in Libros Sententiarum Scoti
Liber 1
Prologus
Pars 1
Pars 2
Pars 3
Quaestio 2 (Depreciated; to be deleted) : Utrum theologia sit de Deo sub aliqua speciali ratione
Quaestio 3 (Depreciated; to be deleted) : Utrum theologia sit de omnibus ipsorum ad primum eius subiectum
Pars 4
Quaestio 1 : Utrum theologia in se sit scientia, et utrum subalternans vel subalternata
Pars 5
Quaestio 2 (Depreciated; to be deleted) : Utrum ex ordine ad praxim ut ad finem dicatur per se scientia practica
Distinctio 1
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum obiectum fruitionis per se sit finis ultimus
Quaestio 2 : Utrum finis ultimus habeat tantum unam rationem fruibilis
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum frui sit aliquis actus elicitus a voluntate, vel passio recepta in voluntate
Quaestio 2 : Utrum fine apprehenso per intellectum necesse sit voluntatem frui eo
Pars 3
Quaestio 1 : Utrum Deo conveniat frui
Quaestio 2 : Utrum viator fruatur
Quaestio 3 : Utrum peccator fruatur
Quaestio 4 : Utrum bruta fruantur
Quaestio 5 : Utrum omnia fruantur
Distinctio 2
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum in entibus sit aliquid exsistens actu infinitum
Quaestio 2 : Utrum aliquod infinitum esse sit per se notum
Quaestio 3 : Utrum sit tantum unus Deus
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum possibile sit cum unitate essentiae divinae esse pluralitatem personarum
Quaestio 2 : Utrum sint tantum tres personae in essentia divina
Quaestio 3 : Utrum cum essentia divina possit stare in aliquo ipsum esse productum
Quaestio 4 : Utrum in essentia divina sint tantum duae productiones intrinsecae
Distinctio 3
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum Deus sit naturaliter cognoscibilis ab intellectu viatoris
Quaestio 2 : Utrum Deus sit primum cognitum a nobis naturaliter pro statu isto
Quaestio 3 : Utrum Deus sit primum obiectum naturale adaequatum respectu intellectus viatoris
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum in qualibet creatura sit vestigium Trinitatis
Pars 3
Quaestio 4 : Utrum in mente sit distincte imago Trinitatis
Distinctio 4
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum ista sit vera 'Deus generat alium Deum'
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum ista sit vera 'Deus est Pater et Filius et Spiritus Sanctus'
Distinctio 5
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum essentia divina generet vel generatur
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum Filius generetur de substantia Patris
Distinctio 6
Quaestio 1 : Utrum Deus Pater genuit Deum Filium voluntate
Distinctio 7
Quaestio 1 : Utrum potentia generandi in Patre sit aliquid absolutum vel proprietas Patris
Quaestio 2 : Utrum possint esse plures Filii in divinis
Distinctio 8
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum Deus sit summe simplex
Quaestio 2 : Utrum aliqua creatura sit simplex
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum solus Deus sit immutabilis
Distinctio 9
Quaestio 1 : Utrum generatio Filii in divinis sit aeterna
Distinctio 10
Quaestio 1 : Utrum Spiritus Sanctus producitur per actum et modum voluntatis
Distinctio 11
Quaestio 1 : Utrum Spiritus Sanctus procedat a Patre et Filio
Distinctio 12
Quaestio 2 : Utrum Pater et Filius spirent uniformiter Spiritum Sanctum
Distinctio 13
Distinctiones 14, 15, et 16
Quaestio 1 : Utrum quaelibet persona mittat quamlibet
Distinctio 17
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum necesse sit ponere caritatem creatam, formaliter inhaerentem naturae beatificabili
Quaestio 2 : Utrum necesse sit ponere in habitu rationem principii activi respectu actus
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum tota caritas praeexsistens corrumpatur ita quod nulla realitas eadem numero maneat in caritate maiore et minore
Quaestio 2 : Utrum illud positivum caritatis praeexsistentis quod manet in augmento, sit tota essentia caritatis intensae
Distinctio 19
Quaestio 1 : Utrum personae divinae sint aequales secundum magnitudinem
Quaestio 2 : Utrum quaelibet persona sit in alia
Distinctio 20
Quaestio 1 : Utrum tres personae sint aequales in potentia
Distinctio 21
Quaestio 1 : Utrum haec sit veta 'solus Pater est Deus'
Distinctio 22
Quaestio 1 : Utrum Deus sit nominabilis a nobis aliquo nomine significante essentiam divinam in se, ut est 'haec'
Distinctio 23
Quaestio 1 : Utrum persona secundum quod dicit aliquid commune Patri et Filio et Spiritui Sancto, dicat praecise aliquid secundae intentionis
Distinctio 24
Quaestio 1 : Utrum in divinis sit proprie numerus
Distinctio 25
Quaestio 1 : Utrum persona in divinis dicat substantiam vel relationem
Distinctio 26
Quaestio 1 : Utrum personae constituantur in esse personali per relationes originis
Distinctio 27
Quaestio 1 : Utrum verbum creatum sit actualis intellectio
Quaestio 2 : Utrum verbum in divinis dicat proprium personae genitae
Quaestio 3 : Utrum verbum divinum dicat respectum ad creaturam
Distinctio 28
Quaestio 1 : Utrum 'ingenitum' sit proprietas ipsius Patris
Quaestio 2 : Utrum innascibilitas sit proprietas constitutiva primae personae in divinis
Quaestio 3 : Utrum personae prima divina constituatur in esse personali aliqua relatione positiva ad secundam personam
Distinctio 29
Quaestio 1 : Utrum principium dicatur univoce de principiis ad intra et ad extra in Deo
Distinctio 30
Quaestio 1 : Utrum de Deo dicatur aliqua relatio ex tempore
Quaestio 2 : Utrum Dei ad creaturam possit esse aliqua relatio realis
Distinctio 31
Quaestio 1 : Utrum identitas, similitudo et aequalitas sint relationes reales in Deo
Distinctio 32
Quaestio 1 : Utrum Pater et Filius diligant se Spiritu Sancto
Quaestio 2 : Utrum Pater sit sapiens sapientia genita
Distinctiones 33 et 34
Quaestiones 1-3 : Utrum proprietas sit idem cum persona, utrum sit idem cum essentia, et utrum persona sit idem cum essentia
Distinctio 35
Quaestio 1 : Utrum in Deo sint relationes aeternae ad omnia scibilia ut quiditative cognita
Distinctio 36
Quaestio 1 : Utrum fundamentum relationis aeternae ad Deum ut cognoscentem habeat vere esse essentiae ex hoc quod est sub tali respectu
Distinctio 37
Distinctio 38
Quaestio 1 : Utrum scientia Dei respectu factibilium sit practica
Distinctio 40
Quaestio 1 : Utrum praedestinatus possit damnari
Distinctio 41
Quaestio 1 : Utrum sit aliquod meritum praedestinationis vel reprobationis
Distinctio 42
Quaestio 1 : Utrum Deum esse omnipotentem possit probari naturali ratione
Distinctio 43
Quaestio 1 : Utrum prima ratio impossibilitatis rei fiendae sit ex parte Dei vel rei factibilis
Distinctio 44
Quaestio 1 : Utrum Deus possit aliter facere res quam ab ipso ordinatum est eas fieri
Distinctio 45
Quaestio 1 : Utrum Deus ab aeterno voluit alia a se
Distinctio 46
Quaestio 1 : Utrum voluntas beneplaciti Dei semper impleatur
Distinctio 47
Quaestio 1 : Utrum permissio divina sit aliquis actus voluntatis divinae
Distinctio 48
Quaestio 1 : Utrum voluntas creata sit bona moraliter quandocumque conformatur voluntati increatae
Liber 2
Distinctio 1
Quaestio 1 : Utrum primaria causalitas respectu causabilium de necessitate sit in tribus personis
Quaestio 2 : Utrum Deus possit aliquid creare
Quaestio 3 : Utrum sit possibile Deum producere aliquid 'aliud a se' sine principia
Quaestio 4 : Utrum creatio angeli sit idem angelo
Quaestio 5 : Utrum relatio creaturae ad Deum sit eadem fundamento
Quaestio 6 : Utrum angelus et anima differant specie
Distinctio 2
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum in exsistentia actuali angeli sit aliqua successio formaliter
Quaestio 2 : Utrum in angelo actualiter exsistente necesse sit ponere aliquid mensurans exsistentiam eius aliud ab ipsa exsistentia
Quaestio 3 : Utrum omnium aeviternorum sit unum aevum
Quaestio 4 : Utrum operatio angeli mensuretur aevo
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum angelus sit in loco
Quaestio 2 : Utrum angelus requirat determinatum locum
Quaestio 3 : Utrum angelus posset simul esse in duobus locis
Quaestio 4 : Utrum duo angeli possunt simul esse in eodem loco
Quaestio 5 : Utrum angelus possit moveri de loco ad locum motu continuo
Quaestio 6 : Utrum angelus possit movere se
Quaestio 7 : Utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio 8 : Utrum angelus possit moveri ab extrema in extremum non pertranseundo medium
Distinctio 3
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum substantia materialis ex se sive ex natura sua sit individua vel singularis
Quaestio 2 : Utrum substantia materialis per aliquid positivum intrinsecum sit de se individua
Quaestio 3 : Utrum substantia materialis per actualem exsistentiam sit individua vel ratio individuandi aliud
Quaestio 4 : Utrum substantia materialis per quantitatem sit individua vel singularis
Quaestio 5 : Utrum substantia materialis sit haec et individua per materiam
Quaestio 6 : Utrum substantia materialis sit individua per aliquam entitatem per se determinantem naturam ad singularitatem
Quaestio 7 : Utrum sit possibile plures angelos esse in eadem specie
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum angelus posset se cognoscere per essentiam suam
Quaestio 2 : Utrum angelus habeat notitiam naturalem distinctam essentiae divinae
Quaestio 3 : Utrum ad hoc quod angelus distincte cognoscat quiditates creatas requiratur quod habeat distinctas rationes cognoscendi eas
Distinctiones 4-5
Quaestio 1 : Utrum inter creationem et beatitudinem angeli boni fuerit aliqua mora
Quaestio 2 : Utrum angelus prius meruerit beatitudinem quam eam acceperit
Distinctio 6
Quaestio 1 : Utrum angelus malus potuerit appetere aequalitatem Dei
Quaestio 2 : Utrum primum peccatum angeli fuerit formaliter superbia
Distinctio 7
Quaestio 1 : Utrum malus angelus neccessario velit male
Distinctio 8
Quaestio 1 : Utrum angelus possit assumere corpus in quo exerceat opera vitae
Distinctio 9
Quaestio 1 : Utrum angelus superior possit illuminare inferiorem
Quaestio 2 : Utrum unus angelus possit intellectualiter loqui alteri
Distinctio 10
Quaestio 1 : Utrum omnes angeli mittantur
Distinctio 11
Quaestio 1 : Utrum angelus custodiens possit effective aliquid causare in intellectu hominis custoditi
Distinctio 13
Quaestio 1 : Utrum lux gignat lumen tamquam propriam speciem sensibilem sui
Distinctio 14
Quaestio 1 : Utrum corpus caeleste sit essentia simplex
Quaestio 2 : Utrum aliquod sit caelum mobile, aliud a caelo stellato
Distinctio 26
Quaestio 1 : Utrum gratia sit in essentia animae vel in potentia
Distinctio 27
Quaestio 1 : Utrum gratia sit virtus
Distinctio 28
Quaestio 1 : Utrum liberum arbitrium hominis sine gratia possit cavere omne peccatum mortale
Distinctio 29
Quaestio 1 : Utrum iustitiam originalem in Adam necesse sit ponere aliquod donum supernaturale
Distinctiones 30-32
Quaestio 1 : Utrum quilibet, secundum legem communem propagatus ab Adam, contrahat peccatum originale
Quaestio 2 : Utrum peccatum originale sit carentia originalis iustitiae
Quaestio 3 : Utrum anima contrahat peccatum originale a carne infecta, concupiscibiliter seminata
Quaestio 4 : Utrum in baptismo remittatur peccatum originale
Distinctio 33
Quaestio 1 : Utrum peccato originali debeatur sola carentia visionis divinae pro poena
Distinctiones 34-37
Quaestio 1 : Utrum peccatum sit a nobis sicut a causa
Quaestio 2 : Utrum peccatum sit per se corruptio boni
Quaestio 3 : Utrum peccatum sit poena peccati
Quaestio 4 : Utrum peccatum possit esse a Deo
Quaestio 5 : Utrum voluntas creata sit totalis causa et immediata respectu sui velle, ita quod Deus respectu illius velle non habeat aliquam efficientiam immediatam, sed tantum mediatam
Distinctio 38
Quaestio 1 : Utrum intentio sit solus actus voluntatis
Distinctio 39
Quaestio 1 : Utrum synderesis sit in voluntate
Quaestio 2 : Utrum conscientia sit in voluntate
Distinctio 40
Quaestio 1 : Utrum omnis actus sit bonus ex fine
Distinctio 41
Quaestio 1 : Utrum aliquis actus noster possit esse indifferens
Distinctio 42
Quaestio 1 : Utrum peccata capitalia distinguantur
Distinctio 43
Quaestio 1 : Utrum voluntas creata possit peccare ex malitia
Distinctio 44
Quaestio 1 : Utrum potentia peccandi sit a Deo
COMMENTARIUS. In ista questione dicuntur Greci discordare a Latinis, etc. Ista littera clara est usque ibi.
(a) Multipliciter enim dicitur sicut hoc hujus, etc. Sicut cum dicitur, Spiritus sanctus est Spiritus Filii, potest habere multiplicem sensum. Primo, ut dicatur Spiritus Filii, ut correlativi, vel Spiritus Filii, id est, producti a Filio, vel Spiritus Filii, id est, quiescentis in Filio. Similiter cum dicitur ex illo, vel hoc ab illo, scilicet vel ex principio productivo formali, vel ex principio producente quod, vel ex materia, vel ex quasi materia, vel ex opposito; sicut cum dicimus primo Physic. ex non albo fit album, et sic possunt exprimi multipliciter ista, scilicet Spiritus sanctus est Spiritus Filii, et Spiritus sanctus est a Filio, etc.
(b) Ad hoc est ratio talis. Habens principium perfectum productivum, etc. Et ista ratio est clara in littera, et supra dist 2. part 2. exposita, et fere omnia supra exposita sunt, usque ibi: Probant alii istum ordinem.
Contra rationem Doctoris, qua probat Spiritum sanctum procedere a Filio, instat Occham in primo dist. 11. quest. 1. Et dicit sic: Licet, inquit, ista ratio subtilis videatur, non tamen videtur sufficienter probare Spiritum sanctum procedere a Filio.
Primo, quia videtur ex imaginatione falsa procedere. Imaginatur enim, quod in Patre sunt duo principia productiva, habentia ordinem inter se, quorum unum, scilicet primum est productivum Filii, et reliquum Spiritus sancti, et quod ista prius communicantur Filio quam Spiritus sanctus producatur. Quod autem hoc sit falsum, ex prioribus patet, quia prius ostensum est, quod intellectus et voluntas in Deo nullo modo distinguuntur ex parte rei, et ita non sunt talia duo principia.
Secundo, posito quod intellectus et voluntas aliquo modo distinguerentur in Deo ex natura rei, non tamen sequeretur quod haberent talem ordinem prioritatis, vel perfectionis, vel originis, vel durationis, vel naturae, vel communitatis, vel quia sunt aliquo predictorum modorum ordinati, patet inductive; ergo nullum talem ordinem habent.
Si dicatur, quod est ordo naturalis praesuppositionis, quia voluntas naturaliter praesupponit intellectum; contra, ordo naturalis presuppositionis est quando hoc potest esse sine illo, et non e converso, et ita ordo naturalis praesuppositionis est ordo nature. Sed intellectus non est prior natura ipsa voluntate.
Ex praedictis patet, quod ex ordine potentiarum, sive principiorum activorum in divinis non potest probari prioritas generationis respectu spirationis; tum quia non sunt talia distincta principia: tum quia si essent, non esset inter ea ordo. Et hoc ultimum confirmatur, quia intellectus creatus et voluntas non habent talem ordinem; ergo nec intellectus divinus et voluntas. Assumptum probatur, quia intellectus creatus et voluntas creata, vel distinguuntur realiter, vel formaliter, vel nullo modo; sed quaecumque istarum opinionum ponatur, non oportet ponere talem ordinem inter intellectum et voluntatem. Nam si ponatur prima opinio, non oportet ponere aliquem ordinem inter ea, nisi forte ordinem perfectionis, scilicet quod una potentia sit perfectior alia. Nec ponendo secundam, nec tertiam. Cujus ratio communis omnibus est, quia talis ordo non poneretur, nisi quia tenetur quod naturaliter prius intellectus intelligit quam voluntas velit. Sed ex hoc non conjungit arguere, quod intellectus ipse sit prior naturaliter voluntate,quia nunquam formaliter et necessario ex ordine effectuum contingit arguere consimilem ordinem in causis. Tum quia ab eadem causa possunt esse ordinati effectus, patet, quia ab eodem intellectu potest esse notitia principii et conclusionis, et ab eadem voluntate volitio finis et volitio illius quod est ad finem. Tum quia a duabus causis, quarum utraque potest esse indifferenter sine altera, possunt produci duo actus, quorum unus non potest esse sine alio, quamvis e converso. Tum quia aliquando causae sunt inseparabiles per naturam, et tamen effectus sunt separabiles; ergo non est semper similis ordo in causis et in effectibus causaruIn, et ita ex ordine effectuum non contingit arguere ordinem causarum, nec et conVerso.
Preterea, falsum accipitur, vel quod accipitur non est ad propositum, scilicet quod Filio prius communicatur fecunditas voluntatis quam producatur Spiritus sanctus, quia ibi nulla potest esse prioritas, nisi prioritas communitatis vel originis, vel quia sunt aliquorum habentium ordinem talem. Et ita si prius communicatur Filio fecunditas voluntatis, oportet (si hec propositio sit vera) quod sic exponatur, scilicet quod fecunditas voluntatis existens in Filio sit communior Spiritu sancto, et tunc ista propositio, vel erit conclusio probanda, vel non erit ad propositum. Si enim accipiatur, quod voluntas illa, que est fecunda, est communior Spiritu sancto, vel productione Spiritus sancti, sic est vera, sed tunc non est ad propositum, quia ita secundum talem expositionem exortam, concedendum est quod fecunditas intellectus prius est in Filio quam producatur Filius, quia heec est vera: Intellectus, qui est fecundus existens in Filio est communior Filio, quia pluribus convenit. Si autem accipiatur, quod fecunditas voluntatis, hoc est, quod totum esse productivum voluntatis pluribus convenit, quam Spiritus sanctus, tunc accipitur, quod debet probari. De hoc enim est questio, utrum producens vel esse productivum Spiritus sancti conveniat tantum uni personae in divinis, sicut Spiritus sanctus, vel productio passiva Spiritus sancti.
Si dicatur, quod quando dicitur, quod Filio prius communicatur fecunditas voluntatis quam producatur Spiritus sanctus, intelligendum est de prioritate originis, quia in primo signo originis communicatur Filio fecunditas voluntatis, in quo signo originis non producitur Spiritus Sanctus.
Contra, ostensum est prius quod non potest esse ibi aliquod signum, nisi illud signum sit Pater vel essentia; et tunc idem erit dicece, in primo signo originis communicatur Filio fecunditas voluntatis, in quo signo originis non producitur Spiritus sanctus, et dicere, communicatur Filio fecunditas voluntatis in Palre vel in essentia antequam producatur Spiritus sanctus in Patre vel in essentia, et ita dicere quod prius communicatur Filio fecunditas voluntatis antequam producatur Spiritus sanctus, est modus non intelligibilis, vel simpliciter falsus.
Dicitur ergo breviter ad predictum argumentum. Primo ad majorem, quod major est falsa, si idem principium productivum cum diversis productionibus realiter distinctis concurrat ad constituendum supposita realiter distincta; sicut idem calor, cum distinctis calefactionibus passivis realiter distinctis inter se et ab omni calefactione activa, ita tamen quod nulla calefactio, etiam activa distincta realiter a quocumque calefactione activa concurreret ad constituendum diversa supposita distincta realiter; tunc nullum suppositum habens calefactionem passivam haberet calefactionem activam, et tamen quodlibet illorum haberet illud principium activum, et essent hic duo supposita immediate ab eodem et neutrum ab altero, quia non esset major ratio, quare unum esset ab altero quam e converso. Ita diceretur in proposito, quod essentia divina cum una productione activa et duabus productionibus passivis, concurrit ad constituendum tria supposita distincta realiter. Et ideo quamvis in uno producto sit essentia divina, que est principium productivum, quia tamen sibi repugnat illa productio activa, que realiter distinguitur a sua productione passiva, ideo non potest producere.
Et si dicatur, quod si sint duae producti- ones passivae, oportet quod sint duae active, quia distinctis relationibus correspondent distinctae relationes correlative.
Ad istud dicerent faciliter negantes predictam conclusionem multipliciter. Primo, quia sicut sic arguentes ponunt, quod relationibus distinctis realiter nor correspondent relationes distincte realiter, sed tantum formaliter, quia generatic actio et spiratio actio non distinguuntut realiter, sed tantum formaliter, ita aeque faciliter dicunt ipsi, quod relationibus distinctis realiter correspondet unica relatic realis, nec haberent hoc pro inconvenienti. Secundo dicerent, quod ille relationes actiones formaliter distinguerentur inter se et realiter a qualibet productione passiva, sicut dicunt isti quod filiatio et spiratio passio possent distingui realiter, non obstante quod spiratio actio et filiatio distinguerentur realiter, per hoc salvantes quod Spiritus sanctus posset distingui a Filio, quamvis non procederet ab eodem; et ideo quaelibet productio passiva distingueretur realiter a qualibet productione activa, ideo nullum suppositum productum posset esse producens. Ad minorem dicerent per praedicta quomodo Filius prius habet voluntatem quam producatur Spiritus sanctus, et quomodo non. Ad probationem dicerent, quod generatio non est prior spiratione. Ad probationem patet, quod non est ibi talis ordo potentiarum, nec actus primi habent talem ordinem, sicut isti imaginantur. Ad confirmationem, quod in Deo intellectus et voluntas non sunt potentie operative (sicut isti imaginantur) ac si haberent aliquas operationes quocumque modo distinctas inter se et ab intellectu et voluntate. Verumtamen in creaturis possunt concedi potentiae operative, quia intellectio et volitio sunt duae operationes producte, et sunt aliquo modo productivae non tantum illarum opera- tionum, sed etiam aliquorum aliorum; sed non est consimilis ordo inter producta illa et istas operationes, quia istae operationes distinguuntur realiter, et una est effective ab alia; sed productum aliquod sub istis est unum et idem quod producitur ab intellectu et voluntate, sive mediate, sive immediate, non curo ad preesens.
Ad exemplum posset dici, quod multipliciter peccat. Primo, quia non potest esse talis ordo, quod siccitas non potest desiccare nisi prius calor calefaciat, et hoc quando sunt in eodem; quando enim in eodem sunt duo pura activa sufficientia respectu duorum effectuum, ita quod neutrum illorum activorum est causa efficiens partialis alterius, impossibile est quod sit talis ordo, quod actio unius principii presupponat actum alterius, quia illud activum ad hoc ut agal, non preesupponit actionem alterius, quod potest agere in passum suum sibi approximatum et sufficienter dispositum, etiam alio circumscripto; sed circumscripto alio principio activo ex hoc ipso quod illud activum est sufficienter approximatum passo sufficienter disposito, sequitur actio secundum istos; igitur illud activum non presupponit actionem alterius. Et ideo si in igne calor et siccitas sunt due causae activae calefactionis et desiccationis, et nec calor est causa partialis activa desiccationis, nec siccitas causa partialis activa calefactionis, impossibile est quod siccitas, ad hoc quod agat, preesupponat actionem caloris, nec e converso.
Si dicatur quod actio voluntatis presupponit actionem intellectus; ergo a simili non est inconveniens siccitatem ad hoc quod agat, preesupponere actionem caloris.
Dico quod actio voluntatis non presupponeret actionem intellectus, nisi operatio intellectus esset causa saltem partialis operationis voluntatis, non sic autem effectus caloris est causa effectus siccitatis, et ideo non potest esse talis preesuppositio. Hec Occham.
Nunc ostendendum est dicta Occham non solvere rationem Doctoris. Et primo cum dicit, quod intellectus et voluntas in Deo non sunt principia distincta ex natura rei. Patet hoc esse falsum, quia tunc ita Spiritus sanctus produceretur per modum nature sicut et Filius. Tum quia tunc generatio et spiratio non distinguerentur formaliter. Tum quia non esset major ratio, quod Spiritus sanctus prius producatur quam Filius. Et multa alia sequerentur inconvenientia. Sed de hujusmodi distinctione vide supra distinct. 8. quest. 3. que dixi respondendo ad objectiones 0ccham, Gregorii, Alphonsi, Joannis Anglici et multorum aliorum. Ibi enim expresse patet qualiter voluntas et intellectus in divinis necessario distinguuntur preter omne opus intellectus.
Ad aliud cum dicit, quod inter intellectum et voluntatem non est ordo, dico quod est ibi ordo naturalis praesuppositionis, quia voluntas necessario preesupponit intellectum. Et cum infert, quod ubi est talis ordo, unum potest esse sine alio, et non e converso; dico primo, quod ordo presuppositionis naturalis non est quod unum possit esse sine alio, patet, quia paternitas in divinis presupponit essentiam divinam, et tamen est impossibile essentiam esse sine paternitate. Et similiter inter essentiam et sapientiam est talis ordo, ut supra patuit dist. 8. quest. 3. et tamen essentia non potest esse sine attributis. Attributa enim praesupponunt essentiam, ut supra patuit per auctoritates Augustini et Damasceni, et Anselmi, ut exposui supra dist. 8. quest. 3.
Dico ergo, quod non semper ordo naturalis presuppositionis est, quod prius possit esse sine posteriori, et non e converso. Sufficit enim quod prius possit intelligi posteriori non intellecto, et tunc in tali abstractione non fit mendacium. Potest enim intelligi essentia non intellecta paternitate, ut supra patuit dist. 2. part. 2. quest. 3. non tamen potest intelligi essentia sine paternitate, quia tunc in tali abstractione committeretur mendacium. Dico secundo quod aliquid posse esse sine alio potest intelligi pro nunc dupliciter. Primo, quod ex sua ratione formali non repugnet esse sine alio. Secundo, quod concomitanter repugnet sibi. Exemplum primi, non repugnat homini ex sua ratione formali et quidditativa posse esse sine risibilitate, cum homo nullo modo dependeat nec presupponat risibilitatem. Exemplum secundi, homini, ut idem realiter risibilitati, repugnat esse sine risibilitate. Sic in proposito, non repugnat formaliter intellectui esse sine voluntate, quia tamen intellectus divinus propter suam infinitatem identificat sibi realiter voluntatem, ideo repugnat esse sine voluntate.
Ex his patet, quod ex quo est talis ordo inter intellectum et voluntatem, et quia intellectus sicut prius est operativus quam voluntas sit operativa, sic prius est productivus quam voluntas sit productiva, sequitur quod generatio Filii sit prior spiratione Spiritus sancti, et per consequens, quia Pater in generatione Filii communicat sibi eamdem voluntatem non habentem productum adequatum, Filius spirat Spiritum sanctum, sicut et Pater habens idem principium spirativum.
Ad illud de intellectu creato et voluntate creata, patet quomodo inter tales potentias est ordo presuppositionis naturalis, stante aliqua distinctione praeter omne opus intellectus. De qua vide Doctorem in. 2. dist. 16. Et cum probat, quod non est talis ordo ex hoc solo quod intellectus prius intelligit quam voluntas velit, dico primo, quod ordo inter aliqua multipliciter potest probari. Primo a priori, ratione entitatis eorum, sicut probamus constitutivum essentialiter esse prius constituto. Secundo probatur a posteriori, puta per effectum. Tertio a signo, et etiam aliis modis potest probari. Ad propositum, entitatem intellectus esse aliquo modo priorem entitate voluntatis potest probari. Primo modo, quia si quis intuitive videret animam intellectivam, a qua istae potentie suo modo pullulant, intuitive videret intellectum prius pullulare ab anima quam voluntatem, sed hoc non cognoscitur pro statu isto. Secundo modo probatur ista prioritas, quia est impossibile voluntatem habere aliquem effectum, nisi intellectus prius haberet suum effectum, ut patet experimentaliter et per auctoritates tam Sanctorum quam Philosophorum, necesse est enim intellectum prius intelligere quam voluntas velit. Et ideo arguimus, quod quando una causa non potest agere, nisi presupponat actionem alterius cause, et non e converso, quod illa causa, cujus actio praesupponitur, necessario est prior. Sic est in proposito. A signo etiam patet. Et quando dicit, quod nunquam formaliter et necessario ex ordine effectuum contingit arguere consimilem ordinem in causis, dico, quod loquendo absolute de effectu et causa, quod non sequitur semper similis ordo in causis, qualis est in effectibus, loquendo tamen de tali effectu et tali causa, aliquando sequitur, sicut est in proposito. Est enim talis ordo istorum effectuum, quod unus necessario praesupponit alium, et non ejusdem cause, sed alterius cause; concedo enim absolute, quod non semper est similis ordo in causis et effectibus. Nec Doctor hoc intendit probare, sed duntaxat loquendo de aliqui- bus effectibus et causis, ut in proposito. Nec oportet multum immorari, quia communiter conceditur tam a Doctoribus Sanctis quam a Philosophis, quod inter intellectum et voluntatem in creaturis est ordo presuppositionis, quia voluntas necessario presupponit intellectum.
Ad aliud, quod dicit contra Doctorem, scilicet quod falsum accipit, vel quod accipit, non est ad propositum, scilicet quod Filio prius communicatur fecunditas voluntatis quam Spiritus sanctus producatur. Dico primo, quod Doctor non accipit falsum. Et cum dicit, quod ibi nulla est prioritas, dico quod oppositum non probat, ut supra patuit dist. 6. respondendo ad rationes Occham et Gregorii de prioritate in divinis; est enim intellectus sicut in operando prior voluntate, sic in ratione principii productivi. Nec dico quod sit prior prioritate communitatis ipso producto, quia hoc clarum est, quia intellectus est perfectio communis tribus, non sic productum. Ista enim prioritas non est modo ad propositum, sed est prior prioritate originis, accipiendo prius origine, quia saltem secundum rationem prius intelligitur quasi ab essentia originari; si tamen non ponatur esse de formali ratione Deitatis, saltem est ibi prioritas presuppositionis et quoad entitatem, et quoad operationem et productionem. Si enim intellectus et voluntas vere distinguerentur realiter ab anima, et essent vere producta ab ipsa, intellectus realiter esset prior voluntate, modo cum talis sit ordo inter aliqua ubi ratione distinguuntur, qualis esset inter illa, si realiter distinguerentur, ut patet a Doctore in pluribus locis, sequitur quod in divinis intellectus est prior voluntate. Ex his patet quod Doctor non accipit falsum.
Posito etiam quod intellectus non sit prior voluntate in entitate, nec secun- dum rem, nec secundum rationem, adhuc Doctor non accipit falsum, quia saltem intellectus est prius productivus quam voluntas sit productiva; ergo in illo priori quo Pater per intellectum producit Filium, communicat Filio omnem perfectionem, quam ipse Pater habet, et per consequens communicat sibi eamdem voluntatem. Et quia in illo priori voluntas non habet terminum productum et communicat sic Filio, sequitur quod sicut in Patre est principium productivum Spiritus sancti, sic et in Filio, quia in quocumque supposito est principium formale productivum non prehabens productum, illud suppositum potest mediante tali principio vere producere. Sic est in proposito. Et cum probat, quod in Deo non est aliquod signum, nisi illud signum sit Pater vel essentia, ad hoc argumentum, supra responsum est dist. 6. Hoc enim argumentum fit ibi ab isto Doctore et a Gregorio, et Joanne Anglico, et ibi solutum est.
Ad responsionem, quam dat ad argumentum Scoti, qui probat Filium producere Spiritum sanctum. Cum dicit quod major est falsa, si idem principium productivum cum diversis productionibus realiter distinctis concurrat ad constituendum supposita realiter distincta, etc. respondeo, quod in ista responsione sunt nonnulla falsa. Primum, quod essentia divina sola sit principium productivum diversis productionibus, et hoc patet supra improbatum. Secundum, posito quod ipsa sola sit principium productivum diversis productionibus realiter distinctis, adhuc major argumenti Doctoris erit vera, posito quod essentia divina sit prius productiva per generationem quam per spirationem, et posito quod essentia divina, licet sit principium productivum, non tamen producit, quia tunc realiter distingueretur a producto, ut supra patuit dist. 5. quest. 1. sed persona habens ipsam, ut principium productivum producit.
Contra, quia tunc non esset major ratio, quod Spiritus sanctus eque producatur quam Filius, et sic Filius nullo modo produceret Spiritum sanctum, quod est hereticum; et multa alia inconvenientia sequerentur, quae non oportet adducere in praesenti. De hoc vide supra dist. 8. q. 3. et dist. 6. Istis ergo suppositis, tanquam simpliciter veris et necessariis, patet veritas majoris propositionis Scoti, quia essentia divina esset principium productivum Filii in aliquo priori, in quo non esset principium productivum Spiritus sancti, et per consequens in illo priori, quo essentia divina communicaretur Filio per generationem, esset ipsi Filio principium formale productivum respectu Spiritus sancti; patet, quia in illo priori quo Filio communicatur, non intelligitur habere productum; ergo Filius mediante essentia divina, ut principio productivo, spiraret Spiritum sanctum. Sicut etiam ponitur de Patre, quia enim Pater in aliquo priori habet essentiam divinam, in quo non intelligitur prehabere Filium productum, ideo Pater mediante ipsa, ut principio formali generativo, generat Filium. Sic in proposito est de Filio. Exemplum de calore respectu calefactionum realiter distinctarum, si recte intelligatur, erit magis ad propositum quam ad oppositum, quia si prius haberet unam calefactionem quam aliam, et per illam communicaretur alicui supposito, ut principio productivo, illud suppositum illo calore produceret. Sequentia non oportet a- liter improbare, quia non sunt directe contra Doctorem. Quod tamen dicit de relationibus, certum est quod sicut uni relationi correspondet relatio correlativa, ita pluribus relationibus correspondent plures correlativae. De hoc in 2. dist. 1. et in 3, dist. 8. non tamen requiritur tanta distinctio in una quanta in alia, quia in eodem supposito possunt esse plures paternitates, et tamen plures filiationes correspondentes non possunt esse in uno, et eodem simpliciter supposito, quia idem non potest pluribus productionibus totalibus dependere. Sed hoc non est multum ad propositum.
Ad aliud, quod dicit quod intellectus et voluntas in divinis non sunt potentiae operativae, dico quod si intelligit potentiam operativam illam, quae habet operationem vere productam, quod non sunt potentiae operative; sunt tamen potentiae quasi operativae, quia saltem secundum rationem tales operationes producuntur, per illam propositionem saepius allegatam, scilicet quod qualis est ordo inter aliqua, ubi realiter distinguuntur, etc.
Ad instantiam contra exemplum Doctoris patet quod nihil concludit, quia Doctor non arguit assertive de calore et siccitate, sed arguit ex presupposito illo de calore et siccitate, etc. Et exempla ponimus, ex primo Priorum.
(c) Probant alii istum ordinem. Nam ibi Henricus probat Spiritum sanctum de necessitate procedere a Filio, ex hoc quod sicut intelligere precedit velle, ita et dicere sive generare preecedit spirare; ergo cum Filius habeat esse per dici vel generari, quo erit prior ipso spirare active, et in illo priori quo habet esse, communicatur sibi omnis perfectio et voluntas; ergo idem principium productivum Spiritus sancti, quod est in Patre, erit in Filio prius origine quam sit spiratio Spiritus sancti; ergo si Filius habet simpliciter idem principium spirandi, ergo de necessitate spirat.
Sed Doctor improbat hoc, non quod hoc non sit verum, quod dixit Henricus, sed ex hoc quod non videtur similis necessitas spirare ad dicere, sicut velle ad intelligere, quia velle de necessitate presupponit intelligere, quia nunquam voluntas posset habere essentiam divinam sibi praesentem, et ut actu volendam, nisi prius esset intellecta. Et quando voluntas in Patre habet essentiam divinam sibi perfecte praesentem actu cognitam, potest esse principium productivum Spiritus sancti, patet, quia ad hoc quod voluntas producat amorem infinitum, de necessitate habet objectum presens, cujus est talis amor, et cum non posset esse presens nisi actu cognitum, ideo velle presupponit de necessitate intellectionem, et similiter spirare. Cum ergo essentia divina non sit presens per dicere, quia nunc per notitiam genitam, sive per verbum dictum non habetur essentia divina presens in ratione objecti vobilis, quia tunc Pater haberet ipsam praesentem per notitiam genitam, et sic prius intelligeret ipsam notitia genita, quod est contra Augustinum; ergo non est tanta necessitas spirare ad dicere, quanta est spirare et velle ad intelligere. Et hoc est, quod dicit Doctor infra ibi: Concedo, quod instantia, etc.
On this page