Quaestio 2
COMMENTARIUS. (a) Hic dicitur quod questio nulla est. In ista positione sunt aliqua notanda. Primo, quod dicta positio que includit incompossibilia non debet sustineri, quia statim sustinens posset redargui. Exemplum, si quis sustineret istam, quod homo esset non animal, absolute ab arguente posset redargui, quia sustinens tenetur concedere omne consequens, et sic arguens arguit : homo per te est non animal, ergo homo est homo, sequitur ex ista positione, et ultra, homo non est animal, ergo homo non est, a negatione superioris ad negationem inferioris; ergo sustinens concederet hominem esse et non esse, et sic esset redargutus. Secundo, due sunt regule disputationis pertinentes ad respondentem. Prima est,quod debet concedere sequens ex sua positione. Secunda, quod debet negare repugnans sue positioni. Exemplum, nam Franciscus ponit istam, quod homo est animal, arguens infert, ergo est corpus, ergo substantia,ergo ens ; respondens concedit heec omnia, quia sequuntur ad suam positionem. Si vero arguens sic arguat, per te, homo est animal, ergo homo est asinus, quia etiam asinus est animal, respondens debet negare, ut repugnans suae positioni. Tertio, ista opinio dicit, quod positio, qua ponitur : Si Spiritus sanctus non procederet a Filio, an posset distingui, includit duo incompossibilia, scilicet Filium esse et Filium non esse, et sic ponens illam posset redargui. Nam arguens posset arguere sic : Si Spiritus sanctus non procederet a Filio, an distingueretur ab ipso, ergo Filius est; patet, quia si non esset, non posset distingui, respondens habet concedere. Deinde arguens arguat sic: sed Filius de necessitate spirat Spiritum sanctum, ergo spirare inest Filio de necessitate ; ergo si non spiraret, non esset Filius, patet, quia removetur ab illo quod sibi de necessitate inest, et sic ponens hanc positionem ista duo incompossibilia posset redargui.
(b) Contra istam positionem. Hic sunt duo notanda. Primo, quod aliud est ponere aliquam positionem in se et ex suo intellectu, et absolute includentem incompossibilia, ut in ista : homo est non animal ; et aliud est ponere aliquam positionem quamvis includentem incompossibilia, non tamen in se absolute, sed ut inquiratur aliqua veritas, sicut si quaereretur sic: Posito quod homo non sit animal, an rationale possit esse ratio formalis distinguendi hominem ab asino ? Nam hic non ponitur absolute positio, ut includit incompossibilia,sicut ponendo absolute, homo non est animal ; sed ponitur sic, an ratio distinguendi hominem ab asino sit ipsa animalitas, vel ipsa rationalitas, et tunc ad videndum hoc, circumscribamus per impossibile ipsam animalitatem, an rationalitas distinguat vel ne, et sic est in proposito; aliud est enim ponere, Filius est non spirans Spiritum sanctum, et aliud est ponere, si non spiraret Spiritum sanctum, an distingueretur. Nam queritur hic de ratione formali distinguendi Filium a Spiritu sancto, id est, an filiatio distinguat personaliter Filium a Spiritu sancto, an ipsa spiratio ? et sic quaeritur circumscripta ipsa spiratione activa Filii, an ipsa filiatio distingueret personaliter Filium a Spiritu sancto ? et sic est intentio Doctoris.
(c) Preterea, licet positio quam statim, ete. Tota ista littera dicit duo, scililicet quod aliqua positio ponit duo incompossibilia ex intellectu formali et quid- ditativo, et formali consequentia, non sumendo formalem consequentiam, quae accipitur communiter, quae est, quando quelibet sibi similis in forma est vera, ut ista homo currit, ergo animal currit, est consequentia formalis, quia quelibet sibi consimilis in forma, hoc est, ab inferiori ad superius; eo modo arguitur, sicut haec erit vera, asinus est albus, ergo animal est album. Sed accipitur hic consequentia formalis, quando extrema sic se habent, quod unum est de essentia alterius, sicut in ista: homo est, ergo animal est. Dicit ergo Doctor quod positio, quee ponit incompossibilia consequentia formali sive essentiali non debet admitti, ut ista : homo est non animal, nam statim consequentia formali concluduntur duo incompossibilia, patet, nam bene sequitur, hono est, ergo animal est et ex alia parte tu dicis, quod non est animal, et sic idem praedicatum essentiale simul verificatur de aliquo et negatur. Similiter hic : homo est non animal, statim sequitur, ergo homo est,et ex alia parte non est animal, ergo homo non est; patet, quia illud quod est de essentia hominis removetur ab illo.
Secundum dictum est, consequentia accidentalis, vel per locum extrinsecum in isto loco dicitur illa, quando illud quod concluditur de aliquo, non concluditur per aliquod essentiale illius, nec removetur per remotionem alicujus essentialis. Exemplum, homo est non risibilis, sequitur hominem non esse consequentia accidentali ; nam bene sequitur, homo non est risibilis, ergo homo est; et ex alia parte risibile non est, ergo homo non est. Patet, quia sunt idem realiter,destructo uno, destruitur et reliquum, ergo destructo risibili, destruitur homo. Dico quod sequitur hominem non esse,tantum consequentia accidentali, sive per locum extrinse- cum, quia per remotionem alicujus, puta risibilis, quod non est de essentia hominis. Tertio dico, quod in ista positione : Si Spiritus sanctus non esset a Filio, an distingueretur ab illo, consequentia essentiali sequitur ipsum Filium esse ; consequentia vero accidentali sequitur ipsum non esse, quia si spiratio Filii non esset, que est idem realiter ipsi, licet non sit de essentia illius, ergo Filius non est, et sic consequentia accidentali, id est, per remotionem alicujus, quod non est de essentia Filii, sequitur non esse; licet ergo prima positio, quee ex intellectu suo et consequentia essentiali includat incompossibilia non sit ponenda, tamen ista quae includit incompossibilitatem, consequentia tantum accidentali est ponenda. Et nota, quod Scotus accipit ibi locum extrinsecum solum pro eo quod non est de essentia.
(d) Item si aliquid essentialiter. Ex dictis supra patet totum usque ibi : Item Philosophus 4. Physic. text. comm. 58. Nam ibi Philosophus arguit, posito quod aliquod spatium non haberet aliquod corpus sensibile, sed sonum vel colorem, querit utrum esset vacuum, etc. et tamen heec positio includit incompossibilia, scilicet quod color vel sonus sit in vacuo. Nam sequitur formali consequentia, color vel sonus in vacuo, ergo est ; sequitur etiam ipsum non esse, quia subjectum non est, consequentia non naturali, sed sicut ad impossibile sequitur quodlibet.
COMMENTARIUS. (a) Contra istam opinionem. Arguit Doctor, primo ex medio sumpto ex ratione formalis constitutivi. Secundo ex medio sumpto ex distinctione emanationum, et patet littera.
Quidam novus expositor primae partis S. Thome quest, 36. art. 2. nititur solvere istas rationes quas Doctor facit contra Thomam. Et primo premittit sic dicens: Scito quod cum in divinis non sit formaliter, nisi substantia et relatio, et substantia, utpote communis, nec constituat, nec distinguat hypostases, oportet quod utrumque relationi tribuatur. Relationi autem cum possit aliquid convenire dupliciter, secundum scilicet propria relationis, et secundum communia sibi et absolutis ; quecumque attribuuntur divinis relationibus necesse est convenire eis inquantum relationes, et sic constituere ac distinguere relationi divinae prout relatiVa res est convenit. Inter rem autem absolutam et relativam hoc interest, quia res absoluta constituit rem in se, relatio vero constituit rem ad aliam. Et quoniam unumquodque sicut est ens, ita unum et distinctum constitutivum absolutum, sicut constituit ens in se, ita distinguit illud secundum se, et consequenter ab universis aliis; constitutivum vero in esse relativo, quia constituit ens ad aliud unum correlativum, scilicet ita distinguit illud ab illo uno tantum, alioquin diversitas sive distinctio non esset proportionata passio entis; plus enim faceret constitutivum aliquid distinguendo quam constituendo, quod non videtur intelligibile. Si igitur in divinis sola relatio multiplicat Trinitatem, et hoc non convenit relationi per accidens, sed quatenus res relativa est; et res relativa ut sic, constituit et distinguit relative tantum, quam- cumque enim aliam distinctionem habet, non facit inquantum res relativa, sed haberet eam ex communibus sibi et absolutis, ut patet de disparatione; hec enim non est propria relativis, et sic non potest causari a relatione secundum rationem relationis. Consequens est, quod in divinis nulla sit distinctio realis nisi relativa, ita quod non solum res distinctae sunt relative, sed distinctio ipsa est relativa. Et cum constet distinctionem relativam non esse sine oppositione, relatione et respectu correlativi tantum, manifeste sequitur, quod sola oppositio relativa distinguit realiter divinas personas.
Ex his respondet ad objectiones ex parte constitutivi. Cum enim dicitur, quod idem est constitutivum et distinctivum alicujus ab omni alio, distinguendum est de duplici constitutivo, scilicet absoluto vel respectivo, et quod in absolutis verum est; in relativis vero subdistinguendum est duplici distinctione, scilicet relativa vel quacumque alia, puta disparata vel contraria, vel contradictoria seu etiam privativa. Et dicendum, quod de distinctione relativa loquendo, falsum est assumptum, quoniam constitutivum alicujus in esse relativo non est distinctivum illius distinctione relativa, nisi a suo correlativo, propter ipsam relationis naturam, a caeteris autem distinguit quovis alio modo. Duplum enim ut sic, quia non est nisi ad dimidium, non distinguitur etiam relative nisi a dimidio; a triplo autem et quadruplo, et reliquis entibus distinguitur quidem duplicitate inquantum est hoc ens, non relative, ut de se patet. Et quia in divinis persona est formaliter relatio, non est distinctio personalis, neque realis, nisi sit relativa. Et propterea de facto ista est falsa: Filius distinguitur realiter sive personaliter a Spiritu sancto filiatione, quia ista est falsa: Filius filiatione di- stinguitur relative a Spiritu sancto, quamvis ista sit vera : Filius distinguitur filiatione a Spiritu sancto, sed talis distinctio non sufficit ad realem distinctionem. Haec ille.
Sed ista responsio nec est ad mentem S. Thome, nec solvit rationes Scoti. Et quod divertat a S. Thoma, patet in littera ejus in 1. parte quest. 36. art. 2. qui sic dicit: Necesse est, ( inquit) dicere Spiritum sanctum esse a Filio, si enim non esset ab eo, nullo modo posset ab eo personaliter distingui. Non enim est possibile dicere, quod secundum aliquid absolutum divine persone ab invicem distinguantur, quia sequeretur quod non esset trium una essentia. (uidquid enim in divinis absolute dicitur, ad unitatem essentie pertinet. Relinquitur ergo, quod solum relationibus divine persone ad invicem distinguantur, relationes autem personas distinguere non possunt nisi secundum quod sunt opposite. Quod ex his patet, quia Pater habet duas relationes, quarum una refertur ad Filium et alia ad Spiritum sanctum, que tamen, quia non sun opposite, non constituunt duas personas, sed ad unam personam Patris tantum pertinent. Si ergo in Filio et Spirit sancto non esset invenire nisi duas relationes, quibus uterque refertur ad Patrem, ille relationes non essent ad invicem opposite, sicut neque due relationes, quibus Pater refertur ad illos, unde sicut persona Patris est una, ita sequeretur quod persona Filii et Spiritus sancti esset una habens duas relationes oppositas duabus relationibus Patris; hoc autem est hereticum, cum tollat fidem Trinitatis, oportet ergo quod Filius et Spiritus sanctus ad invicem referantur Oppositis relationibus, non autem possunt esse in divinis alie relationes opposite, nisi relationes originis. pposite autem relationes accipiuntur secundum principium, et secundum quod est a principio. Hec sanctus Thomas.
Ex ista littera expresse patet, quod si Filius non spiraret Spiritum sanctum, nullo modo distingueretur a Spiritu sancto, neque distinctione relativa, neque alia distinctione; ubi enim habetur littera clara et aperta sancti Thome, non oportet ipsam ad alium sensum divertere.
Dico secundo, quod iste novus expositor non solvit Scoti rationes. Ad quod intelligendum premitto aliqua.
Primum, quod queecumque sunt principia essendi, eo modo quo sunt principia essendi, sunt etiam principia distinguendi. Haec propositio supra patuit, qucest. ult. prologi resp. ad argumenta principalia. Si enim sunt principia constituendi essentialiter sive quidditative, sunt etiam principia distinguendi illud essentialiter et quidditative a quocumque alio. Similiter si sunt principia constituendi accidentaliter, sunt principia distinguendi accidentaliter. Si vero sunt principia constituendi personaliter, sunt principia distinguendi personaliter.
Secundum est, quod eo modo quo relatio constituit relativum, eo modo est ratio distinguendi illud, si essentialiter, essentialiter; si suppositaliter, suppositaliter; si accidentaliter, accidentaliter. Relatio vero unde relatio, non constituit relativum, inquantum ipsa dicit habitudinem ad correlativum ut correlativum, quia non est de ratione relationis habere habitudinem sive terminari ad correlativum ; sufficit enim quod terminetur ad absolutum correlativi, ut patet infra dist. 30. quidquid sit in divinis tenendo personas constitui per relationes, Si enim teneretur ipsas constitui per absoluta,de quo videbitur infra dist. 26. relatio terminaretur ad absolutum correlativi.
Tertium est, quod quecumque conveniunt suis rationibus, formalibus conveniunt, loquendo de quacumque convenientia, sive essentiali, sive formali, sive reali, sive ex natura rei, etc. Similiter queecumque differunt, suis rationibus formalibus differunt, loquendo de quacumque dilferentia sive diversitate. Ista regula patet a Doctore in pluribus locis.
Quartum est, quod quando in uno constituto tantum sunt due entitates constituentes, quarum una est ratio conveniendi tantum, et alia ratio distinguendi tantum, illa entitas que est ratio distinguendi erit precisa ratio distinguendi a quocumque quod non est ipsum. Sicut si ponatur, quod in homine tantum sint animalitas et rationalitas , et animalitas sit ratio convenientie, et rationalitas ratio differentie, tunc homo distingueretur a quolibet alio precise per rationalitatem. In proposito, cum Filius precise constituatur in esse per essentiam et filiationem, et essentia est ratio tantum convenientie personarum ad invicem, ut patet, et filiatio est ratio precise distinguendi unam personam ab alia; posito ergo, quod Spiritus sanctus non procederet a Filio, certum est quod Filius distingueretur a Spiritu sancto et non per essentiam, ergo per filiationem tantum ; falsum esset ergo dicere quod non per filiationem. Ex his patet quod responsio novi expositoris non concludit intentum. Cum enim Filius prcecise constituatur in esse per essentiam et filiationem, ipsa filiatio ut filiatio,erit ratio distinguendi, non tantum a correlativo, sed etiam a disparato. Cum dicit, quod tantum constituit in habitudine ad correlativum, dico quod hoc posito adhuc sequitur quod erit ratio distinguendi non tantum a correlativo, sed etiam a disparato. Posito enim, quod Pater in creaturis constituatur in esse per paternitatem, tunc paternitas non tantum erit ratio distinguendi Patrem a Filio, sed etiam a quolibet alio absoluto quod non est Pater. Et sic patet quomodo filiatio tantum uno modo distinguit Filium a Spiritu sancto, et non illo duplici modo, quem ipse nititur assignare.
Praeterea,si Spiritus sanctus non procederet a Filio, sed tantum a Patre, certum est quod Filius non esset Spiritus sanctus, quero quomodo tunc distingueret ab illo ? non essentia divina, ut patet , non aliquo alio a filiatione per suppositum, quod tantum constituatur in esse per essentiamet filiationem ; ergo distingueretur sola filiatione, et per consequens non aliter distingueretur filiatione a Patre quam a Spiritu sancto, ita enim filiatione realiter distingueretur a Spiritu sancto sicut a Patre.
Preterea, sicut idem absolutum est ratio distinguendi essentialiter constitutum per ipsum, non tantum ab alio absoluto, sed etiam a quolibet alio respectivo, sic relatio erit ratio distinguendi relativum (loquendo de relatione constituente) non tantum ab alio correlativo, sed etiam a disparato relativo, necnon et ab absoluto, ut patet. Sic in proposito filiatio in divinis erit ratio distinguendi non tantum Filium a Patre, sed etiam a Spiritu sancto.
Multa alia dicit in littera, quee non credo esse vera, sed brevitatis causa omitto. Quod enim dicit, quod persona Filii sit formaliter ipsa filiatio, falsum est. Tum, quia Filius includit formaliter essentiam et filiationem, ut supra patuit respondendo ad objectiones Gregorii dist. 2. part. 2. q. 1. Tum, quia filiatio non potest praedica-; ri formaliter et in recto de Filio, haec enim est falsa : Filius est formaliter filiatio. Item, quod dicit assumptum esse falsum, etc. patet quomodo assumptum illud est manifeste verum, nec oportet hic immorari.
Ex his etiam apparet quid dicendum ad Gregorium de Arimino in 1. dist. 11. quest. unica, art. 1. vide ibi.
(b) Secundo sic, per formale. Hic sunt aliqua dicta. Primum, quod aliquid distingui ab altero adaequate contingit dupliciter. Primo, quando extrema, inter que est distinctio, convertuntur, sic intelligendo quod si A universaliter distinguitur a B, quod B universaliter distinguitur ab A. Exemplum, rationale et lapis sic adequate distinguuntur, ut sint extrema distinctionis, quia bene sequitur, nullum rationale est lapis; ergo nullus lapis est rationale, vel omne rationale distinguitur ab omni lapide; ergo omnis lapis distinguitur a rationali, et sic rationale est ratio distinguendi quodlibet, de quo preedicatur ab omni lapide, et similiter differentia ultima lapidis est ratio formalis distinguendi omne illud de quo praedicatur ab omni rationali. Et sic intelligit Doctor cum dicit, quod formale constitutivum distinguit constitutum ab omni alio, etiam si per impossibile quodcumque aliud ab illo, supple formali constitutivo, circumscribatur, et per illud, supple constitutivum, ipsum constitutum distinguitur primo, id est, adequate ab omni non tali, quod, sopple, non habet illam formam constitutivam, et sic homo distinguitur essentialiter per rationale ab omni eo quod non est rationale, et hoc adaequate, id est, convertibiliter, modo supradicto, quia bene sequitur: omnis homo per rationale distinguitur a lapide, ab asino et hujusmodi, et sic convertibiliter sequitur; ergo omnis lapis, omnis asinus, etc. distinguitur essentialiter ab homine. Secundo accipitur adaequate, id est, convertibiliter, et hoc comparando membrum distinctum non ad aliud membrum distinctum, sed ad ipsum distingui. Exemplum, nam finitum et infinitum hoc modo distinguuntur, quia omne finitum distinguitur ab infinito, et omne distinctum ab infinito est finitum, et e contra, et hoc loquendo de distinctione essentiali ; quia sapientia divina distinguitur a bonitate divina infinita, et tamen sapientia divina est infinita, et hoc modo rationale non distinguitur adequate a lapide, ut ipsum rationale habet ipsum esse distinctum pro extremo, quia non sequitur : omne rationale distinguitur a lapide; ergo omne distinctum a lapide est rationale. Similiter hic in genere corporis, corpus animatum et corpus inanimatum adequate distinguuntur, quia bene sequitur : omne corpus animatum distinguitur a corpore inanimato; ergo omne corpus distinctum a corpore inanimato est animatum, et sic patet ista ratio. Et cum dicit, quod adequate in genere corporis primo distinguitur, supple homo, a lapide per animatum, non debet intelligi sic, quod omnis homo ut animatus, distinguitur a lapide; ergo omne corpus distinctum a lapide erit animatum, non sequitur, sed sic intelligitur quod prima ratio distinguendi hominem in genere corporis a lapide est animatum, non tamen est precise, quia ( per impossibile) circumscripto animato, adhuc distingueretur per rationale.
(c) Ex secundo medio, scilicet ex distinctione emanationum arguitur sic: Generatio, supple passiva, distinguitur a spiratione passiva, etc. dum staret tamen distinctio principiorum generandi et spirandi, scilicet distinctio intellectus et voluntatis ; ergo et quolibet tali circumscriplo, puta spiratione activa Filii, staret distinctio Filii et Spiritus sancti, patet, circumscripta spiratione activa, generatio passiva et spiratio passiva distinguuntur, ergo generatio passiva, cum sit constitu- tiva Filii, distinguit Filium a Spiritu sancto, constituto per spirationem passivam, et sic distinguerentur circumscripta spiratione activa. Probatio consequentie, scilicet ergo et quolibet tali circumscripto, scilicet spiratione activa, etc. quia impossibile est unam personam, etc. Vult dicere hic Doctor quod si etiam spiratio activa Filii distinguat personaliter ipsum Filium a Spiritu sancto, ergo erit constitutiva ipsius Filii, quia distinctivum essentiale alicujus est constitutivum ejusdem essentialiter, et sic Filius dependeret essentialiter a filiatione sive generatione passiva, et spiratione passiva, quod est impossibile, ut patet in littera.
(d) Ad auctoritatem Boetii, scilicet quod relatio multiplicat Trinitatem, concedit quod relatio dicitur opponi relationi, vel relative, vel disparate; relatio, que opponitur alteri relative, est correlativa ad illam, sicut paternitas et filiatio, et illa cui opponitur disparate, non est correlativa, ut paternitas opponitur disparate spirationi passivae.
Dico, quod aliquae tantum opponuntur disparate, aliquae et disparate et relative, et sic paternitas et filiatio, ut sunt species, opponuntur disparate, et ut sunt correlativa opponuntur relative. Caetera patent.
(e) Ad Augustinum. Sententia littere est, quod in divinis aliqua persona dicitur habere aliquid dupliciter. Primo, ut correlativum, sicut Pater habet Filium, et e contra. Secundo, intrinsece et quodammodo essentialiter, ut Pater habet Deitatem, habet bonitatem, et hujusmodi. Primo habens non est res habita, quia Pater non est Filius. Secundo modo habens est res habita, quia Pater est Deus et sapiens, praedicatione formali, et Pater et Deitas, et sapientia predicatione identica, accipiendo Patrem substantive, ut patet supra dist. 5. quest. 2. Spiritus sanctus non habet Filium, neque ut correlativum, quia est tantum correlativum Patris,neque intrinsece, patet, quia una persona non est intrinsece in alia ; et sic patet quod si Spiritus sanctus non procederet a Filio, et sic non haberet Filium ut correlativum, non tamen sequitur quod sit Filius, quia non haberet illum intrinsece.
Hic Doctor accipit relationem secundum esse pro proprio esse relationis, quod est esse ad aliud, quidditas enim relationis est esse ad aliud. Si etiam acciperetur secundum esse realis existentie, non esset inconveniens, ut supra exposui dist. 1. quest. 2. et dist. 2. part. 2. q. 1. Dicit ergo Doctor quod relatio in divinis manet et secundum quidditatem et secundum esse, quia quidditas relationis non potest esse sine esse ad aliud, quia aliter esset absolutum secundum Augustinum 7. de Trinit. c. 1. vel 6. Si est ad aliud, non est substantia, et si est substantia sive ad se, jam non est relatio. Deinde addit Doctor quod quocumque modo transit esse, transit et quidditas, quia sicut esse ad aliud, quod est esse relationis,vere est idem essentiae, (scilicet realiter, non autem formaliter, quia tunc essentia esset formaliter ad aliud) ita et quidditas relationis est idem essentie, nihil enim est ibi quod non est idem, videlicet realiter et essentialiter. Manet igitur quidditas et esse, quia relatio non est formaliter essentia, quia secundum Augustinum 7. de Trinit. non eo Verbum quo sapientia.
On this page