Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Speculum fidei

Prologus

Liber 1

Praefatio

Capitulum 1 : Quod unus deus sit colendus. et quod in prima deceptione suggessit diabolus idolatriam. et quod deceptus homo amittendo immortalitatem per experientiam didicit bonum et malum.

Capitulum 2 : Quomodo intelligendum sit quod per serpentem locutus sit diabolus.

Capitulum 3 : De infidelitate Cain et fide Abel. et quare filii Cain dicti sunt filii hominum.

Capitulum 4 : De successione seth qui successit abel. et quod de eius successione natus est cristus. et quod successores seth filii dei uocati sunt.

Capitulum 5 : Quid sit quod deus non dixit absolute malicia. sed multa malicia. et quod filii dei in infidelitatem corruerunt per filias hominum quas acceperant. et quod adam per mulierem inobediens factus est⸵ salomon autem per mulieres idolis seruiuit.

Capitulum 6 : Quod omnes ab adam usque ad noe primogeniti fuerunt preter seth⸵ nec quisquam eorum se miscuit filiabus hominum. immo illi qui erant ex latere. Item quomodo intelligendum sit spiritualiter quod lamech ait de noe⸵ hic consolabitur nos in terra cui maledixit deus. et quomodo id idem intelligendum sit ad litteram.

Capitulum 7 : Vt speculetur quantum iuuet fides. et de noe et de familia sua. de holocausto et de altari quod erexit.

Capitulum 8 : De idolis manufactis. a quo uel a quibus fuerint instituta. secundum opinionem ethnicorum.

Capitulum 9 : De laban qui legitur primus habuisse idola. de achior principe filiorum amon⸵ de abraham et fratre eius aram.

Capitulum 10 : De iacob qui precepit filiis suis abicere idola. et de uitulo fabricato ab aaron. et de uitulis quos fecit ieroboam rex israhel.

Capitulum 11 : De contricione regum et populi pro idolis. et de excessu ieroboam et miraculo in eum facto.

Capitulum 12 : De achab et malicia eius. et de elya propheta qui prohibuit pluuiam de celo. et quomodo occurrit achab. et de sacrificio quod fecerunt sacerdotes baal.

Capitulum 13 : De irrisione qua irrisit elyas sacerdotes baal. et de igne qui eo orante deuorauit holocaustum. et de populi confessione et sacerdotum baal interfectione. et de pluuia impetrata.

Capitulum 14 : De elya qui fugit in desertum. pro minis iezabel. et quod timor sanctorum proficit eis ad salutem.

Capitulum 15 : De captiuitate regum israhel. et translatione populi in assirios. et quod substitutus populus pro eis samaritani dicti sunt.

Capitulum 16 : De regibus iuda et de precipuis eorum. et quare quidam dicti sunt reges iuda et alii reges israhel. et de ozia rege qui lepra percussus fuit. et quod in captiuitatem ducti sunt et reducti.

Capitulum 17 : De supersticione gentilium. et quod habuerunt legem naturalem cum ratione et intellectu. quo intellexerunt unum fuisse creatorem omnium.

Capitulum 18 : Quod omnia creauit deus. qui ab omni creatura sua uenerandus est. et de auctoritate scripturarum id confirmantium. et de cristo quod ipse non sit deus recens neque alienus.

Capitulum 19 : Quod deus solus facit mirabilia. quamuis aliquando per sanctos eius fiant. et quod ipse solus sit deus. et non alius⸵ et de testimonio nabuchodonosor

Capitulum 20 : De scripturis gentilium. quod unus sit deus⸵ et quod tamen euanuerunt in cogitationibus suis.

Capitulum 21 : De sententia diuina que dicta est ad noe⸵ quod cogitatio hominis prona est ad malum.

Capitulum 22 : De testimoniis noui testamenti⸵ quod unus sit deus.

Liber 2

Liber 3

Liber 4

How to Cite

Next

Praefatio [Cambridge 380 Transcription]

1

Exposuit me morsibus malignantium reuerentia tua optime comes. pro opusculi huius executione qui dum non considerant sua. aliena dicta siue facta dente liuido petunt simulque se superiores existimant. quocienscumque aliena deprauare uidentur. Sed eorum lacerationem securus expecto. quia non ex mea presumptione. sed pro tua beniuola peticione opus istud aggressus sum. Circumuallatus etiam orthodoxorum patrum auctoritate. quorum dictis et scriptis confirmare satago. quicquid ego scribo⸵ eorum derogationes siue irrisiones tanto patrocinio fretus despicio.

Back to TopNext

On this page

Praefatio