Text List

Capitulum 1

Caput 1 [Cambridge 380 Transcription]

Quod unus deus sit colendus. Et quod in prima deceptione suggessit diabolus ydolatriam. et quod deceptus homo amittendo immortalitatem per experientiam didicit bonum et malum.

"Audi israheldominus deus tuus deus unus est." In deuteronomio moyses legem recapitulando capitulum hoc et alia multa euidenter expressit. ut populum cui preerat a cultura deorum quibus illusa gentilitas famulabatur⸵ ad unius dei uiui et ueri cultum reuocaret. Pronus enim erat populus ille ad supplicandum idolis sicut sequentibus monstrabimus. Sed ab re esse non arbitror interserere. quo instinctu ista supersticio humanis inoleuit mentibus. Oportet itaque ut ad lapsum primi hominis recurramus. Ibi ni fallor. huius morbi initium inueniemus. Sic et enim scriptum est. "Dixit serpens ad mulierem. Quare precepit uobis deus ut non comederetis de omni ligno quod est in paradiso? De lignoinquit quod est in medio paradisi precepit nobis deus ne comedermus. neque tangeremus illud⸵ ne forte moramur.Et serpens. Nequaquaminquit moriemini. Scit enim deus quod quacumque dei comederitis ex eo⸵ aperientur oculi uestri. et eritis sicut dii scientes bonum et malum." Intelligis quid dicat omnis fraudis fraudulentissimus commentor? Eritis ait sicut dii. Quare non dixit. eritis sicut deus? Nunquid non in interrogatione sua premisit. quare precepit uobis deus? Et causa reddita a muliere⸵ subiunxit. Scit enim deus. et cetera. Licet quippe sit ipse superbus et presumptor spiritus⸵ non tamen ausus est dicere eritis sicut deus. sed sicut dii⸵timens derogare deo. et ne forte si diuinitatis maiestatem homini persuadere⸵ in fallatie sue cauillatione deprehenderetur. Preterea nitebatur persuadere homini. deum fore inuid um⸵ qui prohibebat de illo ligno uesci. cuius esu tantam scientiam adquireret⸵ propitios uero deos˷ quorum scientie participes fierent illa commestione. Attende queso attentius. uersutiam uersipellis apostate. Hoc quidem stimulo fallatie. cepit auocare hominem a timore dei ad contemptum⸵ et irritare ad suum fauorem. Quia si homo non contempsisset. numquam suo deceptori assensum prebuisset⸵ ut inobediens ut inobediens deo. de fructu uetito comederet. Igitur merito eiectus de paradiso. luit penam presumptionis⸵ cum exuitur tunica immortalitatis. Immortalis enim factus est homo. idest potens non mori⸵ sed post culpam cecidit in necessitatem mortis. ut exinde non posset non mori. Ex miseria intercedete. et miseria affligente⸵ animaduertit quod minando predixit deus. nec assecutus est scientiam quam putabat promisisse inimicum. Factus est tamen sicut demones quod serpens deos uoca u it˷ "sciens bonum et malum". quia per experientiam didicit a quanto bono in quantum malum per inobedientiam corruit⸵ quamadmodum apostate spiritus a quanta gloria in quanta miseriam per elationem delapsi sunt. Hoc considerans ysaias ait. "Afflictio uel sicut plures codices habent.sola uexatio dabit intellectum auditui." Quoniam homo afflictus extra paradisum intellexit. sed nimis tade⸵ quod audierat positus in eo. Hinc quoque dauid. " Homoinquit cum in honore esset non intellexit. comparatus est iumentis insipientibus et similis factus est illis." Ideo recte per iumenta intelliguntur demones quia per superbiam insipientes facti obnoxii sunt oneribus supplicii eterni. a quibus expiari pro nimia iniquitate non poterunt.

PrevBack to Top

On this page

Capitulum 1