Text List

Quaestio 22

Quaestio 22

Irca Secundum arguebatur Primo: quod paruulus delatus ad ecclesiam interim moriens saluatur. Matthaei octauo dicitur de ferentibus curandum ad lesum. Videns fidem illorum misertus est eius, & curauit eum. tam in corpore quam in anima. Si ergo adulto potuit valere fides aliorum ad emundationem actualis peccati, multo fortius paruulo ad emundationem originalis.

Contra. loannis tertio dicitur. Nisi quis renatus fuerit ex aqua & spiritu sancto &c. lste autem non sic est renatus, ergo non intrabit gnum.

DIcendum ad hoc non praeiudicando diuina: potestati & ordinationi qua potest saluare quemlibet qualitercumque vult, talem paruulum & quemcunque alium: quod sicut in lege naturae non saluabatur paruulus nisi in fide parentum, in lege Moysi a die octauo per circuncisionem, sic in lege Euangelii secundum communem cursum diuinae gratiae nullus saluatur, nisi ablutus aquis baptismi: & hoc ex virtute edicti legis diuinae. Modum autem & rationem iustitiae talis edicti impertinens est ad propositum intentum exponere.

AD Argumentum in oppositum dicendum: quod secundum conmunem cursum gratiae prima gratia potest homini mereri per alios: vt per illam excitetur in libero arbitrio ad praeparandum se ad suscipiendum motu propriae voluntatis secundam gratiam. Et sic fides aliorum potuit illi adulto subuenire. sed non fine motu, propriae voluntatis interueniente. Quia ergo paruulus nuilum motum propriae voluntatis potuit adhibere: etsi primam gratiam recepisset merito fidei aliorum: ideo mediante illa non potuit secundum commnem legem susceptionis gratiae: secundam gratiam recepisse ad emundationem peccati originalis. & sic non est simile de isto curato & illo paruulo. Sl autem omnino fides aliorum illum curauit: hoc fuit gratia specialis, & talem potuit isti paruulo concedere & eum saluare. & de hoc nihil habemus iudicare.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 22