Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibet 1
Quaestio 1 : Utrum in deo sit ponere bonitatem personalem
Quaestio 2 : Utrum Deus ab aeterno potuit sibi hominem assumere
Quodlibet 2
Quodlibet 3
Quodlibet 4
Quodlibet 5
Quodlibet 6
Quaestio 1 : Utrum sint tres in divinis personae, nec plures nec pauciores
Quaestio 4 : Utrum Christus secundum quod homo illuminet angelos
Quaestio 6 : Utrum suppositum divinum posset assumere humanam naturam absque eo quod fruatur
Quaestio 7 : Utrum plures personae divinae possent assumere unam et eamdem naturam numero
Quaestio 8 : Utrum anima a corpore separata recordetur eorum quae noverat coniuncta
Quaestio 9 : Utrum in somnis habeatur aliqua notitia intellectualis
Quaestio 10 : Utrum bona fortuna sit homini naturalis
Quaestio 11 : Utrum iustitia originalis includat in se aliquod donum infusum
Quaestio 12 : Utrum cum virtutibus acquisitis necessarium sit ponere alias infusas eis respondentes
Quaestio 13 : Utrum status virginalis sit super coniugalem an econverso
Quaestio 15 : Utrum si sacerdos super tale monstrum dicat, ego te baptizo, etc ambo sint baptizati
Quaestio 17 : Utrum omnia quae continentur in regula beati Augustini sint praecepta
Quaestio 19 : Utrum religionis ingressum quis posset differre propter paupertatem parentum
Quaestio 20 : Utrum homicida ante baptismum, post susceptum baptismum possit ad ordines promoveri
Quaestio 21 : Utrum parvulus decedens non baptizatus habeat poenam sensus an damni tantum
Quaestio 22 : Utrum commutatio campsoria sit licita
Quaestio 26 : Utrum recipiens aliquid pro mutuo non ex pacto, teneatur illud restituere
Quaestio 29 : Utrum sacerdos habeat corripere subditos suos facto
Quaestio 30 : Utrum actus ecclesiasticos exercens in peccato mortali occulto, peccet mortaliter
Quaestio 31 : Utrum licitum sit communicare peccatoribus
Quaestio 32 : Utrum primi motus sint peccata
Quaestio 33 : Utrum elementa sint distincta per corpora caelestia
Quodlibet 7
Quodlibet 8
Quodlibet 9
Quodlibet 10
Quodlibet 11
Quodlibet 12
Quodlibet 13
Quodlibet 14
Quodlibet 15
Quaestio 21
SEquuntur quaestiones de homine pertinentes ad statum culpae. Et proponebantur quaedam per tinentia ad statum culpae originalis: quaedam vero pertinentia ad statum culpae actualis.
CIRca primum quaerebantur quatuor. PRImum. vtrum generatus per miraculum ex aliqua portione hominis infecti originali contrahat originale. SEcundum. vtrum paruulus delatus ad ecclesiam moriens ante baptismum damnetur. TERtium. vtrum paruulus iste aequalem poenam sustineat cum paruulo sarraceni decedentis in solo originali. QVARtum vtrum debeat sepeliri in cimiterio.
CIRca primum arguebatur quod generatus miraculo adhuc contrahat originale ex Adam, quia secundum apostolum omnes fuerunt in Adam: & in ipso omnes peccauerunt. ergo & generatus miraculo. Sed omnes tales contrahunt ab illo originale. ergo &c.
CONtra. nullus contra hit originale nisi fuerit in Adam secundum seminalem rationem. Ideo enim Christus originale non contraxit, vt dicit Augustinus libro. x. super Gen. ca. xxvii. Generatus autem miraculo non fuit in eo secundum seminalem rationem quia illa est vis generationis naturalis in semine: qua iste non fuit generatus. ergo &c.
DIcendum ad hoc: quod in semine de quo formatur hominis corpus, non est originale peccatum: nisi quasi in materiali radice, & qua si quaedam infectio morbosa existens in semine contracta a parentibus propter fomitem manentem in ipsis in poe nam post originalis ablutionem in eis. In anima autem tali corpori coniuncta est quasi in formali complemento. Sed illam morbosam infectionem aliqui dicunt non procedere a voluntate primi parentis nisi mediante voluntate proximi. & hoc dupliciter. Vno modo, vt ex voluntate primi parentis dicatur procedere dicta infectio morbosa in semine inquantum omnes qui ab eo descendunt mouet motione generationis per virtutem actiuam in generatione quae principaliter a patre procedit. Ita quod peccatum originale non contraheret foetus a matre infecta, patre non infecto. Alio modo vt quia ex voluntate libidinosa primus parens post peccatum suum generauit: & generatus libidinose, similiter libidinose generat: per hoc ex libidine generati contrahunt originale. Secundum istas positiones formatus miraculose de carne digiti non contraheret originale.
SED modus ponendi origi nalem traductionem dictis modis non videtur conueniens. Peccatum enim originale dicitur peccatum quasi naturae. Ephesi. ii. Eramus natura filii irae. Simile autem est quodammo de traductione naturae humanae ex primo parente, & originalis peccati. Ita quod sicut secundo generantes non traducunt naturam, vt natura est, nisi quia talem receperunt a primo parente: nec eam, propria actione immutare possunt in aliquo: sic & peccatum originale non traducunt nisi vt ipsum in natura ex primo parente acceperunt: vt propria actione nihil in ipsa originalis peccati natura immutare possunt. In quibuscumque ergo inuenitur natura ab Adam per proximos parentes tra ducta: illi radici originalis peccati obnoxii sunt: quia ipsa natura infecta quasi materialiter originalis pec cati in se habet radicem. Ita quod quicquid de illa formatur necesse est quod anima eius ex coniunctione cum illo contrahat ori ginale. Vnde apostolus traductionem originalis non nisi primo parenti attribuit in epistola ad Romanos per totum. Vnde & de poenalibus dispositionibus in nobis ex originali peccato, dicit Augustinus libro iii. de libero arbitrio: quod ideo dicuntur peccata: quia de peccato illo primo. liberae voluntatis originem ducunt. voluntati vero aut actioni alicuius, proximi parentis eas non attribuit.
DIcendum ergo quod traductio originalis est pro pter dispositionem morbosam naturae ex voluntate peccatrice primi parentis traductae, non ex aliquam actione proximi generantis. Ita quod quacumque substantia materiali traducta per generationem naturalem per medios genitores ex primo parente siue sit in semine vnius parentis: vel amborum: siue in substantia membri: vt in manu vel pede: quicquid ex illa generetur: siue miraculose: siue quocumque alio modo, nisi substantia illa materialis prius purgetur a dicta morbosa dispositione, ex coniunctione cum corpore formato ex illa materia contrahit anima originale peccatum: ad modum quo si aliquis lepra infectus esset, quicquid ex eius substantia procederet ab illa formatum lepra inueniretur infectum. Si vero aliquis generetur per miraculum de alia substantia quia a primo paren te traducta, vel de aliqua substantia ab illo traducta prius tamen a dicta infectione purgata: ille nullum origina le contraheret. Per hoc patet quomodo procedit argumentum primum.
AD secundum: quod sic generatum non fuisset in Adam per seminalem rationem sicut neque Christus: Dicendum ad hoc quod illud generatum dicitur fuisse in Adam per semi nalem rationem: quoniam ex suo principio materiali sub eadem ratione & dispositione existente formatur sub quaerat in Adam: & ex ipso traductum est: vt sicut sub morbosa dispositione in illo fuit: & sub tali ab illo traductum est: sic ab eadem dispositione aliud generetur ex eo. Quando autem sub alia dispositione ex illo aliquid generetur quam ex Adam traductum est, dicitur corpus generatum non fuisse in Adam secundum seminalem rationem. Et hoc modo Christus fuit in Adam secundum substantiam corporalem, quia substantia sanguinis virginei de quae formatum fuit corpus Christi, tra ducta fuit substantialiter de Adam: non tamen secundum seminalem rationem, quia non sub eadem dispositione erat: cum Christus formatus erat de illa: sub quae descendit de Adam. Immo vel mater Christi prius purgata erat & sanctificata a fomite originalis priusquam Christus de ea conciperetur: vt non haberet nisi semen mundum & purum: aut ipsum semen in virgine purificatum fuit omnino vt ex puro semine formaretur corpus Christi. vt sic anima eius ex coniunctione cum corpore illo nullum originale contrahere potuerit. Non sic autem oportet po- nere in generato per miraculum. bene enim potest per miraculum generari aliquid ex morbosa substantia: quae seminaliteri Adam fuit, & per seminalem rationem: licet non naturaliter & seminaliter ex illo generatum sit: hoc est modo nat uralis generationis patre seminante in matre.
On this page