Text List

Quaestio 24

Quaestio 24

Imiliter & quarta quaestio sine argumento proponebatur, & ideo ad ipsam similiter dicendum breuiter quod cimiterium non est nisi ad reuerenter custodiendum corpora filiorum ecclesiae in terra vsque ad finalem resurrectionem: quorum animae requescunt cum deo in caelis: secundum quod aestimatur. vnde & excommunicatorum corpora de quibus praesumitur. ab ecclesia in foro exteriori quod animae eorum sunt separatae ab ecclesia triumphante in cimiterio non sepeliuntur. Quare cum ecclesia supponit animam dicti paruuli damnatam: corpus eius in cimiterio sepeliri non debet: maxime ea de causa quod per sacramentum reenerationis nunquam ecclesiae membrum fuit.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 24