Quaestio 25
Quaestio 25
Equuntur quaestiones de homine pertinentes ad statum culpae actualis. & proponebantur duae. Prima: vtrum principalius in peccato sit auersio an conversio. Secunda: vtrum quilibet teneatur scire de quolibet peccato: vtrum sit mortale an veniale.
CIRCA Primum arguebatur quod auersio sit. quod principale est & per se in peccato, priuatio est. sed auersio magis consistit in priuatione quam conversio. ergo &c.
CONtra. illud est principalius in peccato quod est causa alterius. Comuersio in peccato est causa auersionis. Numquam enim auerteretur homo a bono incommutabili nisi propter conuersionem ad bonum commutabile. ergo &c.
DICENdum ad hoc: quod cum in omni peccato duo sunt, scilicet actus voluntatis & deordinatio circa ipsum: actus materiale est in peccato. deordinatio autem formale. actus enim non esset peccatum nisi propter deordinationem contingentem circa ipsum. lilud autem in vnoquoque principale est a quo habet esse suum formale. Illud ergo quod est ratio deordinationis in peccato, principale est in illo. hoc autem est auersio & non conuersio. sub stantia enim actus voluntatis peccantis in conuersione ad bonum commutabile consistit vt delectetur in illo, quae quantum est de se: non est mala. sicut neque ipsum bonum commutabile malum est. sed ex hoc solum est mala & deordinata, quia est contra praecepta diuinae legis: & fruitur homo creatura non sub deo sed contra deum. propter quod dicit Augustinus contra Faustum.
PECCAtum est dictum vel factum vel concupitum contra legem dei. Item contra Pelagianos. Peccatum non est appetitus malarum rerum sed desertio meliorum.
ABsolute ergo dicendum quod auersio principale est in peccato tanquam id in quo consistit tota deordinatio actus peccati, & contemptus qui est in illo.
AD Argumentum in oppositum quod conuersio est causa auersionis, Dicendum quod verum est quantum ad substantiam actus. & ideo actus peccatorum secundum speciem distinguuntur ex parte conuersionis. Quantum vero ad deordinationem actus in quo est principalitas peccati vt dictum est, econuerso auersio est causa conversionis. quantum enim est ex parte deordinationis, non est deordinata conuersio nisi quia deordinata est auersio.
On this page