Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibet 1
Quaestio 1 : Utrum in deo sit ponere bonitatem personalem
Quaestio 2 : Utrum Deus ab aeterno potuit sibi hominem assumere
Quodlibet 2
Quodlibet 3
Quodlibet 4
Quodlibet 5
Quodlibet 6
Quaestio 1 : Utrum sint tres in divinis personae, nec plures nec pauciores
Quaestio 4 : Utrum Christus secundum quod homo illuminet angelos
Quaestio 6 : Utrum suppositum divinum posset assumere humanam naturam absque eo quod fruatur
Quaestio 7 : Utrum plures personae divinae possent assumere unam et eamdem naturam numero
Quaestio 8 : Utrum anima a corpore separata recordetur eorum quae noverat coniuncta
Quaestio 9 : Utrum in somnis habeatur aliqua notitia intellectualis
Quaestio 10 : Utrum bona fortuna sit homini naturalis
Quaestio 11 : Utrum iustitia originalis includat in se aliquod donum infusum
Quaestio 12 : Utrum cum virtutibus acquisitis necessarium sit ponere alias infusas eis respondentes
Quaestio 13 : Utrum status virginalis sit super coniugalem an econverso
Quaestio 15 : Utrum si sacerdos super tale monstrum dicat, ego te baptizo, etc ambo sint baptizati
Quaestio 17 : Utrum omnia quae continentur in regula beati Augustini sint praecepta
Quaestio 19 : Utrum religionis ingressum quis posset differre propter paupertatem parentum
Quaestio 20 : Utrum homicida ante baptismum, post susceptum baptismum possit ad ordines promoveri
Quaestio 21 : Utrum parvulus decedens non baptizatus habeat poenam sensus an damni tantum
Quaestio 22 : Utrum commutatio campsoria sit licita
Quaestio 26 : Utrum recipiens aliquid pro mutuo non ex pacto, teneatur illud restituere
Quaestio 29 : Utrum sacerdos habeat corripere subditos suos facto
Quaestio 30 : Utrum actus ecclesiasticos exercens in peccato mortali occulto, peccet mortaliter
Quaestio 31 : Utrum licitum sit communicare peccatoribus
Quaestio 32 : Utrum primi motus sint peccata
Quaestio 33 : Utrum elementa sint distincta per corpora caelestia
Quodlibet 7
Quodlibet 8
Quodlibet 9
Quodlibet 10
Quodlibet 11
Quodlibet 12
Quodlibet 13
Quodlibet 14
Quodlibet 15
Quaestio 1
In nostra generali disputatione hesterna proponebantur nouendecim quaestiones. Quarum quaedam perti nebant ad Deum: quaedam vero ad rationalem creaturam.
CIRca deum quaerebatur vnum pertinens ad eius diuinitatem, & alia plura pertinentia ad eius assum ptam humanitatem. De primo quaerebatur: vtrum deus per vnam ideam cognoscat diuersa indiuidua eiusdem speciei. Quia sic, arguebatur: quia diuersa indiuidua eiusdem speciei secundum eundem gradum perfectionis earum imitantur deum, & creaturae a deo cognoscuntur secundum quod perfectiones earum sunt in ipso: quas secundum gradus suos imitantur. Idem autem gradus imitationis respondet eidem rationi perfectionis in deo. ergo eadem ratione perfectionis deus cognoscit diuersa indiuidua eiusdem speciei. sed ratio persectionis creaturae in deo est sua crea tiua idea in ipso. ergo &c.
CONtra. Plura vt plura distincta & diuersa non cognoscuntur vno: quia disti ctio cognitorum vt cognita sunt necessario sequitur rationem cognoscendi. deus cognoscit diuersa indiuidua eiusdem speciei vt plura & distincta: ergo non cognoscit ea vno. id autem quo ea cognoscit idea vocatur in ipso. ergo &c.
HAnc quaestionem mouit Nebridius Augustinus quam reputat valde difficilem: dicens in quadam epistola ad ipsum. Quaeris vtrum summa illa veritas, & summa sapientia forma rerum per quam facta sunt omnia generaliter hominis: an etiam vniuscuiusque nostrum rationem contineat, magna quaestio. Respondet tamen: sed responsione occulta quam per similitudinem declarat secundum quod potest.
AD cuius intellectum sciendum quod in quaelibet essentia siue natura creata est considerare duo: essentiam ipsam vt essentia est, & eius actualem existentiam siue subsistentiam. Quam tum est ex ratione essentiae: vt essentia est absolute, duplex est in ea indifferentia. Vno enim modo indifferens est ad esse actualis existentiae, & ad non esse: quia quantum est de se nata est esse & non esse: licet differenter: quoniam quantum est ex ipsa sibi derelicta semper habet non esse: sed quod habet esse hoc est inquantum est dei effectus a quo esse existentiae participat inquantum eius effectus est. Ita quod eius essentia non sit suum esse: sed quasi adueniens & accidentale ei principatum ab ipsa secundum quod in aliis quaestionibus alias diffusius expositum est. Alio vero modo est indifferens ad esse vel & particulare. se cundum enim Auicennam: essentia rei inquantum essentia, est essentia tantum. & sunt extra eius intensionem intensio vniversalis & perticularis: sicut & intensio existentis & non existentis: & multo magis: quia licet res indifferens est ad esse & non esse tamen ex se habet non esse nisi habeat ipsum ex alio. Sic autem est indifferens ad vel & perticulare, quod ex se nec est vniversalis nec particularis: sed solum habet rationem particularis inquantum recipit ab altero esse subsistentiae in supposito de terminato. Esse vero vniversalis recipit: inquantum per intellectum abstrahitur a suppositis in quibus habet esse tamquam vnum in multis: & iterum per praedicationem applicabile multis. vel enim secundum Philosophum non est nisi vnum in multis, & de mul tis. Et sicut essentia rei dupliciter potest considerari: scilicet vt in se, & vt in supposito vno vel multiplicato in pluribus: sic idea secundum quam deus habet ipsam rem cognoscere, cuius est ipsa essentia similitudo: du pliciter potest considerari: vno modo vt est essentiae absolutae: alio modo vt est essentiae relatae ad supposita. Primo modo secundum quamlibet speciem creaturae in deo est tantum vna idea qua cognoscit totam virtutem essentiae, & eius multiplicationem possibilem fieri per varia supposita. Secundo modo illa vna idea respectu essentiae est vt plures respectu suppositorum multiplicatorum sub illa essentia. Ita quod sicut ipsa essentia rei vna est in se & plures in relatione ad supposita: sic ipsa idea eiusdem essentiae vna est vt respicit ipsam essentiam absolute plures est inquantum respicit ipsa supposita sub identitate essentiae. Nec est differentia nisi quod essentia in diuersis est multiplicata secundum rem: idea vero essentiae respectu ipsius essentiae vna est: plures vero secundum respectus ad supposita diuersa, quorum respectus diuersi sub vna ratione respectus ad ipsam essentiam continentur: si cut sub vnitate essentiae continentur plura supposita. Ita quod sicut ipsa essentia est vna ad plura supposita sic respectus idealis ad essentiam est vnus respectus ad plures respectus ideales ad supposita: vbi essentia multiplicata est per supposita. Respectus autem vnus ideae ad essentiam manet simplex indiuisus in variis respecti bus ad supposita. Et potest sic vnus idealis respectus esse vnus per relationem ad essentiam: & manens vnus esse tamen plures per relationem ad supposita: quia non respicit supposita nisi mediante essen tia. Sicut si vnus radius descendens in aliquem punctum medii, ab illo reflexus multiplicetur in plu res, praeter quod re, & subiecto differunt illi radii. Non sic autem isti respectus. Et sic sicut diuina essentia vna sub diuersis respectibus idealibus ad diuersas specificas essentias rerum est diuersae ideae omnino non autem vna habens plures respectus ideales: quasi vna idea multiplicata: sic vna idea essentiae vnius sub diuersis respectibus idealibus eiusdem essentiae ad diuersa supposita eius non est diuersae ideae: sed vna tantum habens plures respectus ideales ad diuersa supposita eiusdem essentiae quasi vna idea plurificata. Ita quod sicut diuersae essentiae specificae quia non conueniunt in vna essentia specifica habent in vni tate diuinae essentiae plures ideas & non vnam in qua illae plures innuuntur: sic, econtra diuersa supposita sub eadem essentia specifica habent vnam ideam propter vnitatem essentiae & ipsas vnitas in vna: sicut essentia vna est & habet plura supposita in se vnita. Ita quod sicut ipsa essentia est vna in se, & non numeratur in sup posita nisi per aliud quod est cauam suae indiuiduationis, in quibus tota est, licet in nullo secundum omnem rationem ambitus sui: sic idea vna vt est essentiae non numeratur secundum rationes diuersorum respectuum idealium nisi per aliud: vt per essentiae numerationem in supposita: vt cum idea in diuina essentia non est nisi respectus quidam quo ipsa se habet ad res vt similitudo earum quae necessario diuersificatur secundum diuersitatem obiectorum. Quia igitur essentia vt secundum se essentia est, non nisi rationem vnius obiecti habet: vt vero numerata est in supposita per aliquae numerans eam, habet rationem plurium obiectorum, necesse est similiter quod idea essentiae vt essentia est sit vna tantum per se: vt autem essentia eadem numerata est, plures per aliquae. Est enim iste respectus idealis tantum protensus vsque ad ipsam essentiam absolutam: vnicus & non plures nisi per protensionem, dehinc vlterius mediante suo per se obie cto ad supposita illa in quae numeratur. Vnicus scilicet a radice diuinae essentiae vsque ad essentiam creaturae plures vero vlterius vt protensus est ad supposita essentiae creatae: ad modum virgulae quae a radicae protensa vsque ad aliquam distantiam tenet vnitatem: & deinde vlterius a cono quodam per plures virgulas ramificatur vt dictum est in exemplo de radio. Et hoc intellexit Augustinus vt credo, respondendo ad quaestionem Nebri dii de ldeis, inquantum sunt rationes producendi res: qualis est nostra quaestio in proposito de eisdem inquantum sunt principium cognoscendi res. Mihi inquit videtur quod quantum ad hominem faciendum attinet, hominis quidem tantum non meam vel tuam ibi esse rationem. Quo autem ad orbem temporis, varias hominium rationes in illa synceritate viuere. Itaque qui libet homo vna ratione qua homo intelligitur factus est: at vt populus fiat quamuis & ipsa vna ratio non tamen hominis ratio sed hominium. Si igitur pars vniuersi es o Nebridi sicuti es, omne autem vniuersum partibus constat, non potuit vniuersi conditor deus rationes partium non habere. Quamobrem quod plurimorum hominium ibi ratio s, non ad ipsum hominem pertinet quamquam miris rursum modis ad vnum omnia redigantur. Ecce plane quomodo vna & eadem est idea vt respicit essentiam: & in illa vnitate manens multiplicata est vt respicit indiuidua: sicut dictum est, quod aliquan tulum clarificatur per suum exemplum quod ponit dicens. Verum hoc cum obscurissimum sit, qua similitudine illustrari possit ignoro: nisi forte ad artes illas quae insunt animo nostro confugiendum est. Nam in disciplina metiendi vna est anguli ratio: vna quadrati. Itaque quotiens demonstrare angulum volo, non nisi vna ratio anguli mihi oc currit: sed quadratum nequaquam scriberem: nisi quatuor simul angulorum rationem intuerer. Aduerte quod dicit rationem & non rationes. Eadem enim est ratio anguli quotquot anguli intelliguntur pluribus applicata.
PER hoc patent ambo obiecta. bene enim verum est quod idea plurium est vna inquantum respicit essentiam absolute, quae tamen est plures quodammodo vt respicit supposita. & sic vt dicit secunda ratio, diuersa & distincta in telligit vna idea diuersificata secundum respectus: secundum quod essentia diuersificatur in supposita vt dictum est.
On this page