Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibet 1
Quaestio 1 : Utrum in deo sit ponere bonitatem personalem
Quaestio 2 : Utrum Deus ab aeterno potuit sibi hominem assumere
Quodlibet 2
Quodlibet 3
Quodlibet 4
Quodlibet 5
Quodlibet 6
Quaestio 1 : Utrum sint tres in divinis personae, nec plures nec pauciores
Quaestio 4 : Utrum Christus secundum quod homo illuminet angelos
Quaestio 6 : Utrum suppositum divinum posset assumere humanam naturam absque eo quod fruatur
Quaestio 7 : Utrum plures personae divinae possent assumere unam et eamdem naturam numero
Quaestio 8 : Utrum anima a corpore separata recordetur eorum quae noverat coniuncta
Quaestio 9 : Utrum in somnis habeatur aliqua notitia intellectualis
Quaestio 10 : Utrum bona fortuna sit homini naturalis
Quaestio 11 : Utrum iustitia originalis includat in se aliquod donum infusum
Quaestio 12 : Utrum cum virtutibus acquisitis necessarium sit ponere alias infusas eis respondentes
Quaestio 13 : Utrum status virginalis sit super coniugalem an econverso
Quaestio 15 : Utrum si sacerdos super tale monstrum dicat, ego te baptizo, etc ambo sint baptizati
Quaestio 17 : Utrum omnia quae continentur in regula beati Augustini sint praecepta
Quaestio 19 : Utrum religionis ingressum quis posset differre propter paupertatem parentum
Quaestio 20 : Utrum homicida ante baptismum, post susceptum baptismum possit ad ordines promoveri
Quaestio 21 : Utrum parvulus decedens non baptizatus habeat poenam sensus an damni tantum
Quaestio 22 : Utrum commutatio campsoria sit licita
Quaestio 26 : Utrum recipiens aliquid pro mutuo non ex pacto, teneatur illud restituere
Quaestio 29 : Utrum sacerdos habeat corripere subditos suos facto
Quaestio 30 : Utrum actus ecclesiasticos exercens in peccato mortali occulto, peccet mortaliter
Quaestio 31 : Utrum licitum sit communicare peccatoribus
Quaestio 32 : Utrum primi motus sint peccata
Quaestio 33 : Utrum elementa sint distincta per corpora caelestia
Quodlibet 7
Quodlibet 8
Quodlibet 9
Quodlibet 10
Quodlibet 11
Quodlibet 12
Quodlibet 13
Quodlibet 14
Quodlibet 15
Quaestio 2
Equuntur quaestiones pertinentes ad humanam naturam a deo assumptam: & sunt quatuor. Prima. vtrum anima Christi separata remansit aliqua forma in ipso corpore eius. Secunda. vtrum caro Christi viua & mortua erat vniuoce caro. Tertia. vtrum corpus consecratum in triduo mortis Christi fuisset viuum an mortuum. Quarta. vtrum ad desitionem accidentium desinit esse corpus eius vbi prius fuit.
CIRca primum arguitur quod anima Christi separata aliquam forma praecedens mansit in eius corpore. Primo sic. quia si nulla mansisset, aut materia nuda stetisset ab omni forma: aut forma noua introducta fuisset: vt patet ex quaedam quaestione determinata in Quolibet praecedenti. sed vtrumque horue est ipossibile: quia tunc non fuisset vniuoce corpus scilicet corpus Christi viuum & mortuum: vt ibidem expositum est. ergo &c.
CONtrarium arguitur sic. Nulla for ma substantialis praecessit. ergo nulla remansit. Quia autem nulla praecessit probatur multipliciter.
PRImo sic. Cum for ma animae rationalis est forma speciei specialissimae: & illa forma praecederet: necessario esset forma generis. For ma autem generis in idem cadit necessario cum forma speciei. Non sunt ergo diuersae formae re sed vna & eadem.
SEcundo sic. Si sit forma substantialis praecedens animam rationalem in homine: cum quaelibet form: a substantialis dat esse aut ambae mutantur in tertiam, & sic neutra manet: aut vna mutatur in alteram, & sic non sunt duae: aut sunt duae distinctae manentes: sunt ergo duo esse substantialia in eodem: & sic non esset homo vnus per essentiam. conse quens est falsum. ergo & anes.
TERtio sic. Si anima remota a corpore seu materia remaneat aliquam forma substantialis: aut ergo remouetur per mutationem substantialem aut accidentalem. Non per accidentalem tantum, quia tunc non esset ibi substantialis corruptio: quid falsum est. Si per substantialem: tunc ergo non potest esse idem ens manens per essentiam quid erat prius: esset autem idem per essentiam quid erat prius si maneret in eo aliquam forma substantialis. er go &c.
QVARto sic. Generatio vnius est corruptio alterius. cum ergo in separatione animae sit vera corru ptio: oportet quod ibi sit alterius formae generatio. & si sic, non manet idem quod erat prius.
QVINto sic. accidens est quod adest & abest praeter corruptionem subiecti. sed si mansit secundum positionem aliquid anima separata:, ipsa adest & abest illi praeter eius corruptionem. anima ergo rationalis esset accidens.
SExto sic, si aliquam esset forma praecedens, a quae corpus haberet esse corpus, & non ab anima intellectiua: tunc corpus non praedicaretur de homine in recto, dicendo homo est corpus: sicut neque pars de toto sed solum in obliquo, dicendo corpus est aliquid hominis. Consequens est falsum ergo & alnses.
QVAEstio ista proposita erat (vt credo) propter determinationem habitam in anno praecedenti circa illam quaestionem: vtrum in corpus Christi in sepulcro, anima separata ab eo, aliquam forma noua quam informabatur fuit introducta. Et dictum fuit ibi quod ponentes aliquam formam nouam succedere in corpore Christi anima separa ta: necesse habebant illud ponere ex duobus fundamentis suis quae verissima esse supponebant, vt ibidem fuit declaratum. Ostensum etiam fuit ibi, quomodo illud ponere omnino fuit impossibile. quoniam tunc corpus Christi viuum prius, & posterius mortuum non fuisset idem numero nisi aequiuoce. Ostensum etiam fuit ibidem quomodo magis congruebat fidei & dignitati Christi vterque horum duorum modorum ponendi: aut quod separata anima a corpore Christi remansit pura materia eius fine omni forma substantiali. secundum negantes gradus formarum in homine aut quod remansit in materia aliqua forma media inter animam rationalem & materiam, secundum ponentes gradus formarum in homine. Quis tamen horum modorum sustinendus esset non determinans, vtrumque horum modorum exposui: sed neutrum sustentaui: quia hoc non pertinebat ad illam quaestionem. Exposui tamen magis modum ponendi anima separata materiam manere nudam, quia obscurior erat. Non tamen fuit omnino intentionis meae ipsum asserere: licet hoc aliquibus videbatur quia prolixius in eo prosequendo immoratus fui. Sed aspicienti scriptum: patet clare quod neutrum illorum modorum sustinui: sed solummo vtrumque ipsorum exposui suo modo Vnde quod tunc videbatur quasi omissum in dubio, positum est in quaestione praesenti.
AD quam vt complete soluatur, duo necessaria sunt consideranda. Pri mum: quomodo via naturae necesse est ponere quod anima rationalis in homine vniatur materiae mediante aliquam forma naturali de potentia materiae inducta via generationis naturalis. Secundum: quomodo via fidei necesse est ponere quod anima rationali separata illa forma media remansit. Quantum ad primum ergo oportet scire quod in generatione hominis natura agit aliquid. quoniam non inaniter dictum est illud philosophi. Sol & homo generant hominem. agit autem natu ra in generatione hominis semen transmutando & materiam parando vt sit apta ad suscipiendum in se animam rationalem, & hoc formam seminis corrumpendo: quia materia sub illa forma existens non congruit animae. per il lam enim formam non est quid organicum cuius anima debet esse actus. talis autem est dispositio naturae quod in omni actione sua natura generationem per se intendit & non corruptionem nisi per accidens. Nunquam enim actu ca lidum corrumperet actu frigidum nisi intenderet actu calidum ex eo quid est actu frigidum in potentia calidum, dicente philosopho in secundo de generatione. Agunt autem & patiuntur contraria. Est enim actu calidum potentia frigi dum: & actu frigidum potentia calidum. & sic in eis quae mouentur per naturam, vt dicit Commentator supe nono metaphysicae, omne quid mouetur aliquo motu impossibile est vt moueatur illo motu a motore nisi habeat aliquid eorum quae habet motor: vt scilicet habeat in potentia quid motor inquantum motor habet in actum: & non mo ueat nisi vt illud quod materia est in potentia, deducat ad actum: non autem vt id quod est in actu destruendo ipsum actum nihil generando reducat in potentiam: quia vt dicit Commentator ibidem, Natura & ars intendunt actum non potentiam. vt enim dicitur in secundo caeli & mundi, de aptitudine naturae est vt faciat melius semper & nobi lius. Vnde si aliquid esset actu frigidum & non in potentia calidum, nunquam corrumperetur ab actu calido. & forte quid amplius est nisi agens transmutans passum natum esset ipsum transmutare substantialiter formam suam passo imprimendo & aliam praesentem corrumpendo: non inciperet ipsum transmutare accidentaliter. quia nec posset omnino illud accidentaliter transmutare nisi posset ipsum transmutare substantialiter. iuxta illud quid dicit philosophus in primo de generatione. Si non esset possibile ex igne fieri aquam, neque ex aqua terram: neque ex albo nigrum erit aliquid: neque ex molli durum. eadem autem ratio & de aliis. Et sic omnino no alterant se ad inuicem secundum accidentia quae non possunt sese transmutare ad inuicem generatione quae est secundum substantiam. Cui ratio est: quoniam vt dicit ibi Com mentator, non potest aliquis dicere quod subiectum primum in alteratione est aliud a subiecto in substantia: & sub iectum alterationis non est ei subiectum nisi inquantum est subiectum in substantia. Vnde si non posset fieri transmu tatio secundum substantiam ex aqua ignis, aquam calefieri ab igne esset ipossibile. quoniam aqua secundum quod aquae non potest ca lefieri: quia secundum quod aquae, est frigida: & idem secundum quod ipsum non potest esse contraria. Vnde aquae non est primum subiectum calefactionis: sed materia: secundum quam quod est in actu aquae, est in potentia ignis. Et ideo dicit Commentator ibidem. Quoquo modo contingit vt subiecto in substantia ablato, subiectum in alteratione aufertur. & similiter est quod agente secundum substantiam ablato aufertur agens secundum alterationem ad quodcumque accidens. quoniam qualitates actiuae non agunt nisi sicut formae substantialis instrumenta. Vnde philosophus in secundo de generatione contra ponentes quod ge neratio non esset nisi alteratio per qualitates accidentales, dicit quod valde organice attribuunt corpori potentias secundum quaes generant, auferentes eam causam quae est secundum speciem. dicendo enim calidum & frigidum esse causas generationis per se, ponunt causas principales generationis quae non sunt nisi sicut instrumenta eius, & dimittunt cam principal. scilicet formam substantialem: quae per se agit & per calidum & frigidum tanquam per instrumenta tam in generatione quam in alteratione quae est via in generationem.
NAtura ergo ad generationem hominis si corrumpat formam seminis intendens aliquid generare substantialiter seualiquid alteret aut transmutet in eo disponendo ad generationem: aut ergo intendit generare animam rationalem ad quam disponit: sed non po test ad eam attingere: quia non est nisi ab extrinseco: aut aliquam aliam. Non animam rationalem. Tum quia hoc frustra intenderet: & nihil est frustra in fundamento naturae & creaturae, vt dicit Commentator supe primum metaph. tum quia non quodlibet agit in quodlibet sed solum contrarium in contrarium: quid est tale in potentia quale est agens in actum, quid non est nisi habens formam generandam in potentia materiae: cuiusmodi non est anima rationalis. Si vero intendit generare aliam de potentia materiae: cum non corrumpit contrarium nisi quia generat simile, oportet ergo quod corrumpendo formam seminis aliam formam generet. Aut ergo illa disponit ad animam intellectiuam suscipiendam immediate, aut non. Si non, illam ergo corrumpit & aliam generat: & hoc in infinitum: aut est stare in aliqua generata per naturam disponentem ad animae susceptionem. Quod proculdubio sentiebant philosophi qualitercumque ponebant animam vniri corpori: siue vt motorem tantum siue vt formam & actum. Vnde Auicenna postquam in quarto metaphysicae suae probauit iuxta modum phi losophorum nihil posse esse post non esse nisi per aliquid praeexistens in potentia: vt amoueret instantiam quae sibi dari posset de anima rationali, dicit. Non potest esse vt ei quod permanet existens per se non in subiecto nec de subiecto nullo modo sit esse post non esse: sed oporteat vt pendeat aliquo modo ex subiecto ad hoc vt sit. Cum autem fuerit, est res quae est existens per se: sed est ex aliquo vel cum esse alterius a se. Primum vero est sicut corpus: quid est ex hyle & forma. secundum est sicut animae rationales cum generatione corporum. De quo post modicum subdit dicens. Anima quoque non prouenit nisi per esse sub iecti: & possibilitas sui esse in subiecto est existens per illud: propter hoc quod illa materia appropriatur sibi: & quia anima non habet esse post non esse nisi cum fuerit esse corporeum secundum modum commixtionis per quem aptatur fieri instrumentum eius: & per quem discernitur certitudo suae nouae inceptionis. tunc enim cum fuerit in illis corporibus pluralitas huius commixtionis, erit possibilitas essendi animam. Illam ergo formam conmixtionis corporalis adueniente anima intellectiua aut corrumpi necesse est: aut manere simul in mate ria cum anima intellectiua. Corrumpi ab illa omnino non potest naturaliter: quia nullam contrarietatem habet forma super naturalis ad formam naturalem: & nihil corrumpit aliud nisi per contrarietatem ad ipsum. Neque supernaturaliter quia in generatione hominis non oportet quaerere aliud miraculum quam animae creationem & infusionem. Oportet igitur vt illa forma naturalitur genita de potentia materiae maneat in homine simul cum anima intellectiua supernaturaliter infu sa. Quod expresse testatur Augustinus iii. libro de trinitate, dicens. Est certe in corpore humano quaedam moles carnis & formae species & ordo distinctioque membrorum & temperatio valitudinis. Hoc corpus inspirata anima regit eademque rationalis. Nisi enim sic esset, nullatenus virginem Mariam genitricem Christi fuisse possemus profiteri secundum carnem. Non est enim pater vel mater secundum carnem quia ab eo discinditur materia quae forma carnis ab alio agente informatur: sed quia virtute semini infusa ab ipsa forma seminis non solum corrumpitur: sed de potentia materiae forma carnis generatur. Hinc dicit Augustinus de fide ad Petrum. Sic eum verum hominem crede, vt eius carnem non caelestis, non aereae, no alterius cuiusquam putes esse naturae: sed eius cuius est hominium caro id es. quam ipse deus homini primo de terra plasmauit: & caeteris hominibus plasmat per propagationem ex hominibus. & quomodo hoc statim subdit dicens. Caeterorum vero hominium carnem per humanum certum est nasci concubitum viro seminante, foemina vero concipiente. Ecce quod aparte profitetur Augustinus carnem propagari ex hominibus: quid numquam profitetur de anima rationali. Non ergo rationalis anima dat formam carnis: sed per generantes est de potentia materiae educta.
NEC est differentia in hoc in generatione carnis Christi & aliorum: nisi quod mater sola cum spiritu sancto egit quicquid in generatione carnis aliorum hominium agere solent pater & mater: vt ibidem innuit Augustgius. Vnde dicit Ambro sius in libro de incarnatione domini. Cum generationis fuerit diuersa cam, carnis tamen in Christo cum hominibus omni bus vna natura est, partus enim virginis non naturam mutauit sed generandi vsum nouauit. denique caro de carne nata est: habuit de suo virgo quod traderet: non alienum dedit mater: sed proprium e visceribus suis contulit inusitato modo: sed vsitato munere. Habuit ergo carnem virgo quando naturae solemnis mter transcri psit in foetum. Hic etiam dicit Damascenus libro iii. cap. ii. purgans ipsam & virtutem susceptiuam dei ver bi tribuens, simul autem & generatiuam, construxit sibi ex castis & purissimis sanguinibus virginis carnem puram.
QVANtum ad secundum, oportet firma fide tenere: quod verum corpus idem numero omnino quod viuum pe debat in cruce, mortuum iacebat in sepulcro: & hoc maxime propter verba sacramenti. Hoc est corpus meum, quibus consecratum fuisset in triduo verum corpus Christi mortuum: sicut ipsemet consecrauit verum corpus suum viuum vt infra patebit. Patet igitur ex istis duobus quid dicendum est. quonia scilicet anima Christi separata re mansit aliqua forma in corpore suo: qua erat vniuoce corpus sicut prius viuum. Cum enim corpus habet esse a forma: a quo separatur forma corporis, non manet corpus nisi aequiuoce, haec est regula generalis in rebus natura libus: quod quondocumque aliquid a forma aliquam nomnatur tale: ipsa amota non manet tale nisi aequiuoce. secundum quod dicit philosophus in secundo de anima. Si oculus esset animal: anima vtique esset ipsius visus. hic enim substantia oculi est secundum rationem. oculus autem materia visus est: quo deficiente non est oculus nisi aequiuoce, sicut lapideus aut depictus.
AD Pri mum in oppositum quod nulla forma cum anima rationali praecessit in materia quia fuisset forma generis: & ita coinci disset cum forma speciei: Dicendum quod aliter intelligitur coordinatio praedicamenti substantiae secundum negantes gra dus formarum & secundum ponentes eos. semper tamen gradus formarum necesse est ponere aut secundum intentiones diuersas speciei & generis propter differentiam quae addita generi constituit speciem, & est extra intentionem generis licet cadat in idem re cum forma generis: aut secundum res diuersas. Quid ergo dicitur, quod forma praecedens semper est forma generis & comincidat cum forma speciei: Dicendum quod non est verum: nisi vbi est gradus secundum intentiones tantum. vbi vero est gradus secundum diuersas res, non est verum. quoniam forma praecedens non est formanisi generis subalterni: & constituit indiuiduum generis vt ibi sit status illius formae vt in imperfecto tantum: & per aliam for mam superuenientem constituit indiuiduum speciei specialissimae tanquam entis perfecti in quo sit status: quid solum specia lissimum meretur dici. Ita quod secundum hoc homo est aliter species sub animali quam animalia bruta: si in illis non sit ponere gradum formarum.
AD secundum dicendum quod formae illae in homine manent, & dant ei diuersa esse substantialia: sed vna incompletum, alia vero completum: quam nunquam in idem comnicidunt. & sic ponendo gradum non esse in formis aliorum, homo: non habet tantam vnitatem secundum essentiam & definitionem quantam habent bruta animalia: qui attestatur dignitati suae. Generalitur enim in materialibus diuersis secundum suppositum tanto est aliquid perfectius quanto est secundum formam compo sitius siue compositione intentionum siue rerum. Et ideo perfectius est aliis compositis quod non solum habet in se compositio nem formarum secundum gradus intentionum: sed etiam secundum gradus rerum: licet perfectius esset haobens secundum gradus intentionum tantum, quaecumque habet secundum gradus rerum. Et licet illa duo esse non coincidunt etiam in vnitate naturae alicuius formae: concidunt tamen in vnitate esse personalis, proprietatis a forma vltima: vt sicut duae naturae huma na & diuina vniuntur in Christo in vnitate personae alterius earum, & hoc substantiali vnione: sic vniuntur in homine duae naturae anima rationalis & caro in vnitate personali quae est homo ab altera earum principaliter. Nec restat nisi quod ibi natura diuina non se habet ad humanam per informationem: sicut hic habet anima rationalis ad car nem. & quo ad hoc ista vnio apparet esse magis substantialis. & ideo simile perfectius vnitatis personae Christi in duplici natura non est, quam sit vnitas personae in homine in duplici natura. Iuxta illud quid dicitur in symbo lo. Sicut anima rationalis & caro vnus est homo, ita deus & homo vnus est Christus. Et ex tali vnitate in esse personali animae & carnis in homine consurgit vnitas naturae specificae in ipso: dicente Damasc. libro iii. caiul iii. Qui vnam homin naturam inquimus, sciendum quod non inspicientes in eam quae animae & corporis rationem haec dicimus: impossibile est enim vnius naturae dicere animam & corpus ad inuicem comperata: sed quia plurimae personae hominium sunt in duabus perfectis naturis, animae dico & corporis.
AD tertium dicendum quod anima remouetur a suo corpore per mutationem substantialem: non tamen propter hoc est aliud ens per essentiam: vt sicut incompletum ens aliud est a completo non sicut contrarium aliuae est a contrario.
AD quartum quod corruptio vnius est generatio alterius, dicendum quod hoc non est verum nisi natura sibi omnino derelicta sit. Actione tamen diuina praeseruante subiectum a corruptione natura bene potest corrumpere fine generatione: sicut contigit in morte Christi: vt forte alias videbitur.
AD quintum quod anima intellectiua tali subiecto ex materia & illa forma naturali adest & abest praeter eius corruptionem Dicendum quod illud verum est de illo quod inest alteri vt subiecto a quo habet esse: non autem de eo quod inest alte ri vt cuidat esse. In hoc enim est differentia inter esse formae in materia: & accidentis in subiecto. nunc autem anima intellectiua inest illi vt cui dat esse: non illud incompletum quod habuit a forma praecedente: sed esse completum spe cificum ad quid illud erat in potentia: vt sub illo non accidentaliter sed essentialiter & substantialiter perficia tur: non autem vt a quo recipit esse.
AD sextum, quod si ab alia forma habet esse corpus, ab alia anima, non praedicare tur corpus in recto de homine quod habet esse ab anima: Dicendum quod hoc non est verum nisi de eo quid non est nisi pars materialis seu integralis. de eo autem quod est pars essentialis & aliquo modo formalis, non est verum omnino. vnde bene dicitur homo est corpus: licet ratione animae rationalis non sit corpus sed ratione formae praecedentis secundum gradum rei sicut asinus non dicitur animal secundum negantes gradus rei ratione differentiae suae specificae qua est asinus: sed ratio ne differentiae generis: quae est sensibile: quae praecedit eam secundum gradum intentionis.
On this page