Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

QVAEREBANTVR In nostra disputatione generali quaestiones quadragintaduae. Quaedam circa pertinentia ad primum principium. Quaedam circa pertinentia ad processum rerum ab ipso. Quaedam circa pertinentia ad res procedentes ab ipso.

Circa primum quaerebantur duo: vnum pertinens ad eius diuinitatem, alia quaedam pertinentia ad eius assumptam humanitatem. De primo ergo erat prima quaestio. VTRVM in deo sit ponere bonitatem personalem.

Ex arguebatur quod sic. PRImo: quia vt videtur non minus est distin guibilis in deo bonitas quam vnitas. Sed in deo distinguitur vnitas: quod quaedam est essentialis, & quaedam personalis: ergo de bonitas.

SECVNdo quia licet idem sint re in deo essentia & persona: alia est tamen conceptio quam mens sibi format de essentia: alia quam sibi format de persona. Potest igitur concipere illud quod est personae non concipiendo illud quod est essentiae. De quo quaero an sit bonum. Si dictatur quod sic, habeo propositum: & erit aliqua bonitas personalis: cum illud conceptum non sit nisi personale. Si dicatur quod non: Contra. Non potest negari quin illud personale sit ens aeternum. & tunc arguitur primo ex parte entis. Cum enim ens & bonum conuertantur: si est ens personale, ergo & bonum personale. Secundo ex parte aeterni. Cum enim eternum non minus est essentiale in diuinis quam bonum, si illud est personale aeternum, erit & personale bonum.

CONtra: cum in deo sint idem omnino deitas & bonitas & non sit in ipso deitas personalis sed tantum essentialis: neque similiter bonitas.

Dicendum ad hoc sicut & ad omnia alia sequentia breuiter & quasi summatim, non per declarationes euagando nisi in paucis occultioribus: quod aliquid distingui in diuinis penes essentiale & personale hoc non contingit nisi quia ipsum alia & alia ratione convenit personae & essentiae: ita quod si aliquid sub vna & eadem ratione conveniat personae & essentiae: ipsum solum est essentiale non personale. Si vero aliquid solum vnicam habeat rationem qua solum vni eorum conuenit & no alteri: puta personae non essentiae: solum erit personale & non essentiale. verbi gratia. Quia vnitas de formali significato suo in deo dicit indistinctionis: sicut in creaturis dicit indiuisionem: & alia est ratio indistinctionis essentiae alia vero indistin ctionis personae: ideo in deo duplex distinguitur vnitas, essentialis & personalis. Essentialis, propter substantiae simplicitatem, qua deus est in se vnus & indiuisus, a quolibet autem alio vt a creaturis diuisus. Personalis, propter simplicitatem personalis, proprietatis, qua persona quaelibet in se est vna & indistincta: & ab aliis distincta. Deitas vero quia sub ea ratione qua convenit essentiae: convenit & personae: non enim conue nit personae, nisi quia in ipsa habet esse essentia: idcirco in deo non est deitas nisi essentialis non personalis. Paternitas vero quia solum habet rationem principii generatiui qua per se convenit soli patri & non essentiae: idcirco in deo paternitas solum est personale non essentiale. Nunc autem ita est de bonitate: quod in deo non est alia ratio bonitatis in essentia: & alia in persona: immo vna & eadem: quia deus ex hoc habet rationem boni, quod habet rationem finis & vltimi, a quo omne quod est habet esse bonum inquantum est, vt probat Boetius in libro de Hebdomadibus: & ad quem reducitur inquantum bonum est. Deus enim vt dicit Augusti nus non est alio bono bonum: sed per se bonum: & omnis boni bonum. Et philosophous dicit in tertio Metaphysicae. Quod est bonum per se & per suam naturam, est finis & complementum. Et causa secundum hunc modum est. Res enim sunt propter illud. & ideo dicit in secundo eiusdem, quod illi qui negant finem vltimum ponendo cau sas finales infinitas, destruunt naturam boni. In deo autem non est alia & alia ratio qua sinis & vltimum omnium bonorum est essentia & persona: sed vna & eadem: quia omnis dispositio diuina (ut ita loquar) secundum quam crea tura habet respectum ad deum, vna & eadem ratione conuenit essentiae & tribus personis.

ABSOlute ergo dicendum est, quod in deo non est ponendum esse bonitatem personalem sed tantum essentialem. Per iam dicta patet, quod bene procedit tertium argumentum. Et quod primum non procedit, quia non est simile de bonitate & vnitate in deo vt dictum est.

AD Secundum vero agumentum, quod alia est conceptio quam mens sibi format de essentia, & de alia quam de persona: dicendum quod verum est. quia alia est ratio essentiae & alia personae. Essentia enim dicit quid absolutum: persona vero quid relatiuum. & propter hoc alia ratione concipitur essentia: alia vero persona, & ipsis format mens diuersos conceptus. Hoc enim est generale in diuinis, quod de iis quae sub diuersis rationibus concipimus diuersos conceptus formamus: & econuerso de iis quae sub eadem ratione concipimus, eundem conceptum formamus. verbi gratia: concipimus ingenitum, genitum, & proce dens, diuersis conceptibus: quia sub diuersis rationibus. Concipimus autem de tribus personis quod sunt deus vnica conceptione: quia sub vnica ratione. De deo ergo concipimus alia conceptione essentiam: alia personam: quia alia ratione: sicut alia est ratio essentiae, alia personae. Non autem concipimus de essentia, quod sit bona: & de persona, quod sit bona: alia & alia conceptione, sed eadem: quia non alia & alia ratione conuenit eis esse bonum sed eadem. Concipiendo igitur bonitatem personae non concipimus aliam quam bonitatem essentiae inclusae in persona. Cuius quidem essentiae conceptus licet sit alius a conceptu personae: non tamen potest ab eo excludi non concipiendo id quod est essentiae concipiendo illud quod est personae, vt supposuit argumentum. & ita bonitas quam concipimus concipiendo personam, non est nisi bonitas essentialis: sicut deitas quam concipimus concipiendo personam, non est nisi deitas essentialis: & similiter de aeternitate & entitate: ex quibus processit argumentum: quia sunt essentialia tantum & non personalia.

Back to TopNext

On this page

Quaestio 1