Quaestio 2
Quaestio 2
CIrca pertinentia ad primi principii assumptam humanitatem quaerebantur quaedam perrtinentia ad esse naturale humanitatis assumptae Quaedam vero pertinentia ad eius esse sacramen tale. Et circa primum illorum duo quaerebantur pertinentia ad statum vitae ipsius: vnum vero pertinens ad statum mortis eius.
SEcundum: vtrum Christus esset homo propter vnionem animae cum corpore: an propter vnionem amborum in diuino supposito.
CIRca primum arguebatur quod deus ab aeterno potuit sibi hominem assumere: quia erat aequalis potentia in deo ad hominem assumendum ab aeterno, & ab illo instanti quando assumpsit eum. Aequalis autem potentia semper potest in opus aequale. ergo illa eadem potentia qua deus tunc assumpsit hominem, ab aeterno potuit assumere.
CONtra. Si deus ab aeterno potuit hominem assumere: homo ab aeterno potuit esse. consequens supponitur esse falsum, & falsum est, ergo & antecedens.
SOlutio. Dicendum quod ista dependet ab illa quae infra sequitur. An deus potuit facere creaturam fuisse sibi coaequaevam. si enim hoc potuit, & hominem quem assumpsit, ab aeterno fecisse potuit, & sic ab aeterno eum assumpsisse. Si enim ab aeterno creaturam fecisse non potuit: quia assumi non potuit, nisi factum & existens: nec ab aeterno hominem assumpsisse potuit. Quia igitur (sicut nos infra dicemus) deus ab aeterno creaturam fecisse non potuit: dicimus absolute quod deus ab aeterno hominem assumere non potuit: sed hoc non propter aliquam impotentiam ex parte dei sed solius creaturae, vt ibidem dicetur.
AD argumentum in opposi tum, quod aequalis potentiae erat deus ab aeterno ad assumendum hominem sicut quando eum assumpsit: dicendum quod illa determinatio ab aeterno potest determinare illud verbum erat, & sic est vera: vel illud gerundiuum assumendum: & sic est falsa, Deus enim ab aeterno aequalis erat potentiae ad assumendum hominem sicut quando eum assumpsit: quia semper infinitae potentiae qua eum assumpsit, non tamen erat aequalis potentiae ad hominem assumendum ab aeterno sicut ad eum assumendum ab illo instanti quando eum assumpsit: quoniam ipse non erat assumptibilis ab aeterno sicut nec erat factibilis, sed solum erat assumptibilis ex tempore sicut & factibilis. Vnde illud non arguit aliquem defectum potentiae ex parte dei sed ex parte creaturae solum.
On this page