Table of Contents
In epistolam Ioannis ad Parthos
Tractatus 8
De eo quod sequitur, Si diligamus invicem, Deus in nobis manebit; usque ad id, Deus dilectio est; et qui manet in dilectione, in Deo manet, et Deus in eo. Cap. IV, V. 12-16.
i. Dilectio dulce verbum, sed dulcius factum. Semper de illa loqui non possumus. Multa enim agimus, et diversae actiones distendunt nos, ut non va- cet linguae nostrae semper de dilectione loqui: nam nihil melius ageret lingua nostra. Sed de qua semper loqui non licet, semper eam custodire licet. Sicut nunc quod cantamus r Alleluia, numquid semper hoc facimus? Vix unius horae non toto spatio, sed parva particula cantamus, Alleluia; et vacamus ad aliud. Est autem Alleluia, sicut jam nostis, Laudate Deum. Qui Deum laudat lingua, non semper potest: qui moribus Deum laudat, semper potest. Opera mise ricordiae, affectus charitatis, sanctitas piclaiis, incorruptio castitatis, modestia subrictalis, semper haec tenenda sunt: sive cum in publico sumus, sive cum in domo, sive cum antc homines, sive cum in cubiculo, sive loquentes, sive tacentes, sive aliquid agentes, sive vacantes; semper haec tenenda sunt; quia intus suut omnes istae virtutes quas nominavi. Quis autem sufficit omnes nomiuare ? Quasi exercitus est imperatoris, qui sedet iutus in mente tua. Quo modo enim imperator per exercitum suum agit quodque placet 1; sic Dominus Jesus Christus incipicnl habitare in interiore homine nostro, id est in mente per fidem (Ephes. III, 17), utitur istis virtutibus quasi ministris suis. Et per has virtutes quae videri oculis non possunt, et tamen quando nominantur, laudantur: non autem laudarentur nisi amarentur, non amarentur nisi viderentur; et si utique non amarentur nisi viderentur, alio oculo videntur, id est, interiori cordis aspectu: per has virtutes invisibiles, mo. ventur membra visibiliter: pedes ad ambulandum; sed quo? Quo moverit bona voluntas, quae militat bono imperatori. Manus ad operandum; sed quid! Quod jusserit charitas, quae inspirata est intus a Spiritu sancto. Membra ergo videntur cum moventur; qui jubet intus, non videtur. Et quis intus jubeat, prope ipse solus novit qui jubet, et ille iutus cui jubetur.
2. Namque, fratres, audistis modo, cum Evangelium legeretur; certe si aurem ibi non tantum corporis, sed et cordis habuistis. Quid ait? Cavete facere justitiam vestram coram hominibus, ut videamini ab eis (Matth. VI, 1). Numquid hoc voluit dicere, ut quae.. cumque bona facimus, abscondamus ab oculis homiaum, et timcamus videri? Si times spectatores, non habebis imitatores: debes ergo videri. Sed non ad hoe debes facere ut videaris. Non ibi debet esse finis gaudii tui, non ibi terminus laetitiae tuae, ut putes te totum fructum consecutum esse boni operis tui, cum visus fueris atque laudatus. Nihil est hoc. Contemne tu cum laudaris: ille in te laudetur, qui per te opera tur. Noli ergo ad laudem luam operari quod bonum agis, sed ad laudem illius a quo habes ut bonum agas. Abs te habes mule agere, a Deo habes bene agere. Contra perversi homines videte quam praeposteri sint. Quod faciunt bene, volunt sibi tribuere: si male faciunt, Deam volunt accusare. Converte hoc distortum ne scio quid et praeposterum, faciens illud quodammodo capite deorsum: quod susum 2, faciens jusum; quod deorsum, faciens sursum. Jusum vis facere Deum, et te susum ? Praecipitaris, non elevaris: ille enim semper sursum est. Quid ergo? tu bene, et Deus male? lmo hoc die, si vis verius dicere, Ego male, illo bene; et quod ego bene, ab illo bene: nam a me quidquid ago male. Ista confessio firmat cor, et facit dilectionis fundamentum. Nam si opera nostra abscondere debemus bona, ne videantur ab hominibus; ubi est ilia sententia Domini in eo sermone quem habuit in monte? Ubi hoc dixit, ibi et illud paulo ante dixit: Luceant opera vestra bona coram hominibus. Et non ibi cessavit, non ibi finem fecit; sed addidit, Et glorificent Patrem vestrum qui in cœlis est (Matth. v, 16). Et Apostolus quid ait? Eram autem ignotus facie Ecclesiis Judaeae, quce in Christo sunt: tantum autem audientes erant quia qui nos aliquando persequebatur, nunc evangelizat fidem quam aliquando vastabat; et in me magnificabant Deum (Galat. I, 22-24). Videte quemadmodum et ipse, quia sic innotuit, linem non posuerit in laudem suam, sed in laudem Dei. Et quantum ad ipsuni pertinet, vastator Ecclesiae, persecutor invidus, malignus, ipse confitetur, non nos convidamur. Amat Paulus dici a nobis peccata sua, ut glorificetur ille qui talem morbum sanavit. Magnitudinem enim vulneris manus mcdici secuit, et sanavit. Vox illa de coelo prostravit persecutorem, et erexit pracdicatorem; occidit Saulum, et vivificavit Paulum ( Act. ix). Saul euim persecutor erat sancti viri ( I Reg. xix); inde nomen habcbat iste quando persequebatur Christianos: postea de Saulo factus est Paulus (Act. XIII, 9). Quid est Paulus ? Modicus. Ergo quando Saulus, superbus, elatus: quando Paulus, humilis, loodicus. Idco sic loquimur, Paulo post videbo te, id est, post modicum. Audi quia modicus factus est: Ego enim sum minimus Apostolorum (I Cor. xv, 9); et, Mibi minimo omnium sanctorum, dicit alio loco (Ephes. III, 8). Sic erat inter Apostolos tanquam fimbria vebtimenli: sed tetigit Ecclesia Gentium tanquam fluxum patiens, et sanata est (Matth. IX, 20-22).
3. Ergo, fratres, hoc dixerim, hoc dico, hoc si possem non tacerem: opera modo illa sint in vobis, modo illa, pro tempore, pro horis, pro diebus. Numquid semper loqui? numquid semper tacerc? numquid semper reficere corpus? numquid semper jejunare? numquid semper panem dare egenti? numquid semper nudum vestire' numquid semper aegrotos visitare? numquid semper discordantes concordare? numquid semper mortuos sepelire? Modo illud, modo illud. Inchoantur ista, et cessant: ille autem imperator, nec inchoatur, nec cessare debet. Charitas intus non intermittatur: officia charitatis pro tempore exhibeantur. Charitas ergo, sicut scriptum est, fraterna permaneat (Hebr. XIII, I).
4. Fortassis autem moverit aliquos vestrum, ex quo istam Epistolam beati Joannis tractamus vobis, quare non commendaverit maxime nisi fraternam charitatem. Qui diligit fratrem (I Joan. II, to), dicit; et, Praeceptum nobis eat datum, ul diligamus invicem (Id. III, 23). Assidue nominavit charitatem fraternam: Dei autem charitatem, id est qua debemus diligere Deum, non tam assidue nominavit; sed tamen non omnino tacuit. De inimici vero dilectione prorsus tacuit prope per totam ipsam Epistolam. Cum vehementer nobis praedicet, commendetque charitatem, non uobis dicit ut diligamus inimicos; sed dicit nobis ut fratres diligamus. Modo vero cum Evangelium legeretur, audivimus, Si enim diligitis eos qui vos diligunt, quam mercedem habebitis ? nonne et publicani hoc faciunt (Matth. v, 46)? Quid est igitur quod pro magno nobis ad perfectionem quamdam fraternam dilectionem commendat Joannes apostolus; Dominus autem dicit non nobis sufficere ut fratres diligamus, sed debere nos extendere ipsam dilectionem, ut pervenia. mus ad inimicos ? Quiusque ad inimicos pervenit, non transilit 1 fratres. Necesse est sicut ignis, prius occupet proxima, et sic se in longinquiora distendat. Propinquior est tibi frater quam nescio quis homo. Rursus tibi magis adhaeret ille quem non noveras, qui tibi tamen non adversatur, quam inimicus qui etiam adversatur. Extende dilectionem in proximos, nec voces illam extensionem. Prope enim te diligis, qui eos diligis qui tibi adhaerent. Extende ad ignotos, qui tibi nihil mali fecerunt. Transcende et ipsos; perveni, ut diligas inimicos. Hoc certe Dominus jubet. Quare iste tacuit de dilectione inimici ?
5. amnis dilectio, sive quae carnalis dicitur, quae non dilectio, sed magis amor dici solet (dilectionis enim nomen magis solet in melioribus rebus dici, in melioribus accipi): tamen omnis dilectio, fratres charissimi, utique benevolentiam quamdam babet erga eos qui diliguntur. Non enim sic debemus diligere homines, aut sic possumus diligere, velamare; hoccnim verbo etiam usus est Dominus cum diceret, Petre, amas me (Joan. xxi, 17)? non sic dcbemus amare homines, quomodo audimus gulosos dicere, Amo turdos. Quaeris quare? Utoccidat, et consumat. Et amare se dicit, et ad hoc illos amat ut non siut, ad hoc amai ut perimat. Et quidquid ad cibandum amamus, ad hoc amamus, ut illud consumatur, et nos reficiamur. Numquid sic amandi sunt homines, tanquam consumendi ? Sed amicitia quaedam benevolentiae est I, ut aliquando praestemus eis quos amamus. Quid, si non sit quod praestemus? Sola benevolentia sufficit amanti. Non enim optare debemus esse miseros, ut possimus exercere opera misericordiae. Das panem esurienti: sed melius nemo esuriret, et nulli dares. Vestis nudum: utinam omnes vestiti essent, et non esset ista necessitas! Sepelis mortuum: utinam veniat aliquando illa viia ubi nemo moriatur ! Concordas litigantes: utinam aliquando sit pax illa aeterna Jerusalem, ubi nemo discordet ! Haec enim omnia officia necessitatum sunt. Tolle miseros; cessabunt opera misericordiae. Opera misericordiae cessabunt; numquid ardor charitatis exstinguetur ? Germanius amas felicem hominem, cui non habes quod praestes; purior ille amor erit, multoque sincerior. Nam si praestiteris misero, fortassis extollere te cupis adversus cum, et eum libi vis esse subjectum, qui auctor est tui beneficii '. Ille indiguit, tu impertituses; quasi major videris quia tu praestitisti, quam ille eui praestitum est. Opta aequalem, ut ambo sub uno sitis cui nihil praestari potest.
6. Nam in hoc excessit modum superba anima, et quodammodo, avara fuit; quia radix omnium malorum avaritia (Tim. VI, 10). Et item dictum est, Initium omnis peccati superbia (Eccli. x, 15).Et quaerimus aliquando quomodo sibi concordent istae duae sententiae: Radix omnium malorum avaritia; et, Initium omnis peccati superbia. Si initium omnis peccati superbia, radix omnium malorum superbia est. Certe radix omnium malorum avaritia est: invenimus et in superbia avaritiam esse; excessit enim modum homo. Quid est avarum esse ? Progredi ultra quam sufficit. Adam superbia cecidit: Initium omnis peccati superbia, inquit. Numquid avaritia? Quid avarius illo, cui Deus sufficere non potuit? Ergo, fratres, legimus quemadmodum factus sit homo ad imaginem et similitudi nem. Dei: et quid de illo dixit Deus? Et habeat pote stutem piscium mar;., el volatilium caeli, et omnium pe corum quae repunt super terram (Gen. I, 26). Numquid dixit, Habeat potestatem hominum ? Ilabeat potestatem, ait: dedit potestatem naturalem. Quorum habeat potestatem ? Piscium marist,volatilium cœli, et omnium repentium quae repunt super terram. Quare Haec eat naturalis potestas hominis ill ista? Quia homo ex eo habet potestatcm, ex quo factus est ad imaginem Dei. Ubi autem factus est ad imaginem Dei ? In intellectu, in mente, in interiore homine; in eo quod intelligit veritatem, dijudicat justitiam et injustitiam, novit a quo factus est, potest intelligere creatorem suum, laudare creatorem suum. Habet hanc intelligentiam, qui habet prudentiam. Ideo multi cum per cupi dita'es malas detererent in se imaginem Dei, et ipsam quodammodo flammam intelligentiae perversitate morum exstinguerent; clamabat illis Scriptura, Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non eat intellectus Psal. XXXI, 9). Hoc est dicere, Praeposui te equo et mulo; te ad imaginem meam feci, potestatem tibi super ista dedi. Quare?Quia non habeut fera rationalem Mentem: tu autem rationali mente capis veritatem, intelligis quod supra te est; subdere ei qui supra te est, et infra te erunt illa quibus praepositus es. Quia vero per peccatum homo deseruit eum sub quo esse debuit, subditur eis supra quae esse debuit.
7. Intendite quid dicam: Deus, homo, pecora: verbi gratia, supra te Deus; infra te pecora. Agnosce cum qui supra te est, ut agnoscant te quae infra te sunt. Ideoque cum Daniel agnovisset supra se Deum, agnoverunt illum supra se leones (Dan. VI, 22). Si autem non agnoscis illum qui supra te est, superiorem contemnis, subderis inferiori. Propterea superbia aegyptiorum unde domita est ? De ranis et muscis (Exod. VIII). Poterat Deus et leonesmittere,sed aliquis inagnus leone terrendus est. Quanto illi erant superbiores, tanto de rebus contemptibilibus et abjectis fracta est eorum cervix mala. Sed Danielem agnoverunt lcones, quia ille subditus Deo erat. Quid? martyres qui ad bestias pugnaverunt, et ferarum morsibus laccrati suut, nou erant sub Deo ? Aut erant servi Dci tres viri, et non erant servi Dei Machabaei ? Agnovit ignis servos Dei tres viros, quos non ussit, quorum nec vestimenta corrupit (Dan. III, 50); et non agnovit Machabaeos ? Agnovit Machabaeos; agnovit, fratres et istos (11 Machab. VII). Scd opus erat quodam flagello, permittente Domino, qui dixit in Scriptura, Flagellat omnem filium quem recipit (Hebr. XII, 6). Putatis enim, fratres, quia ferrum transverberaret viscera Domini, nisi ipse permitteret; aut haereret in ligno, nisi ipse voluisset? Non eum agnovit creatura sua ? An exemplum patientiae proposuit fidelibus suis ? Ideo Deus quosdam liberavit visibiliter, quosdam non Jibcravit visibiliter: omnes tamen spiritualiter liberavit, spiritualiter neminem deseruit. Visibiliter quosdam visus est deseruisse, quosdam visus est eripuisse. Ideo quosdam eripuit, ne putes illum non potuisse eripere. Testimonium dedit quia potest, ut ubi non facit, secretiorem intelligas voluntatem, non suspiceris difficultatem. Sed quid, fratres? Cum evaserimus omnes istos mortalitatis laqueos, cum transierint tem pora tentationis, cum saeculi hujus fluvius decucurrerit et receperimus illam stolam primam, immortalitalem illam quam peccando perdidimus, cum corruptibile hoc induerit incorruptionem, id est, caro ista induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem (I Cor. xv, 53, 54); jam perfectos filios Dei, ubi non opus est tentari, nec flagellari, agnoscet omnis creatura: subdita nobis erunt omnia, si nos hic subditi sumus Deo.
8. Sic ergo debet esse christianus, ut non glorietur super alios homines. Dedit enim tibi Deus esse super bestias, id est, meliorem esse quam bestias. Hoc natu rale habes; semper melior eris quam bestia. Si vis melior esse qnam alius homo, invidebis ei quando tibi esse videbis aequalem. Debes velle omnes homines aequales tibi esse; et si viceris aliquem per prudcntiam, optare debes ut sit et ipse prudens. Quamdiu tardus est, discit a te; quamdiu indoctus est, indiget tui; et tu videris doctor, ille autem discens: tu ergo superior, quia doctor es; ille inferior, quia discens. Nisi illum optes aequalem, semper vis habere discentem. Si autem vis semper habere discentem, invidus eris doctor. Si invidus doctor, quomodo eris doctor? Rogo te, noli docere ipsum invidentiam tuam. Audi Apostolum dicentem de visceribus charitatis: Vellem omnes homines esse sicut meipsum ( Id. VII, 7). Quomodo volebat omnes esse sequales ? Ideo erat omnibus superior, quia charitate optabat omnes aequales. Excessit ergo homo modum; avarior voluit esse, ut supra homines esset, qui supra pecora factus est: et ipsa est superbia. I
9. Et videte quanta opera faciat superbia; ponite in corde quam similia facit, et quasi paria charitati. Pasch esurientem charitas, pascit et superbia: chari tas, ut Deus laudetur; superbia, ut ipsa laudetur. Vestit nudum charitas, vestit et superbia; jejunat charitas, jejunat et superbia; sepelit mortuos chari tas, sepelit et superbia. Omnia opera bona quae vult facere charitas et facit, agita contra superbia, et quasi ducit equos, suos. Sed interior est charitas: tollit locuti male agitatae superbiae; non male agitanti, .sed male agitatae. Vae homini cujus auriga superbia est, necesse est enim ut praeceps eat. Ut autem non sit superbia quae agitet facta bona, quis novit? quis videt? ubi est hoc? Opera videmus: pascit misericordia, pascit et superbia; hospitem suscipit misericordia, hospitem suscipit et superbia; intercedit pro paupere misericordia, intercedit et superbia. Quid est hoc? In operibus non discernimus. Audeo aliquid dicere, sed non ego; Paulus dixit: moritur charitas, id est, bomo habens charitatem, confitetur nomen Christi, ducit martyrium; confitetur et superbia, ducit et martyrium. Ille habet charitatem, ille non habet charitatem. Sed audiat ab Apostolo ille qui non habet chari- talem: Si distribuero omnia mea pauperibus, et si tra didero corpus meum utardeam, charitatem autem non habuero, nihil mihi prodest (1 Cor. XIII, 3). Ergo Scriptura divina intro nos revocat a jactatione hujus faciei forinsecus; et ab ista superficie qnac jactatur ante ho mines, revocat nos intro. Redi ad conscientiam tuam, ipsam interroga. Noli attendere quod floret foris, sed quae radix est in terra. Radicata est cupiditas? species potest esse bonorum iactorum, vere opera bona esse non possunt. Radicata est charitas? securus esto, nihil mali procedere potest. Blanditur superbus, saevit amor. Ille vestit, ille caedit. Ille enim vestit1 ut placeat hominibus: ille caedit ut corrigat disciplina. Accipitur magis plaga charitatis, quam eleemosyna superbiae. Redite ergo intro, fratres; et in omnibus quaecumque facitis, intuemini testem Deum. Videte, si ille videt, quo animo faciatis. Si cor vestrum non vos accusat, quia jactantiae causa facilis; bene, se curi estote. Nolite autem timere quando facitis bene, ne videat alter. Time ne propterea facias, ut Hi lauderis: nam videat aller, ut Deus laudetur. Si enim abscondis ab oculis hominis; abscondis ab imitatione hominis, laudem subtrahis Deo. Duo suut quibus eleemosynam facis: duo esuriunt; unus panem, alter justitiam. Inter duos istos famelicos, quia dictum est, Beati qui esuriunt et siliuntjustitiam, quoniam ipsi saturabuntur (Matlh. v, 6): inter duos istos famelicos, bonus operator constitutus es; si charitas de illo operatur, ambos miseratur, ambobus vult subvenire. Ille enim quaerit quod manducet, ille quaerit quod imitetur. Pascis istum, praebe I te isti; ambobus dedisti cleemosynam: ilium fecisti gratulatorem de fame interfecta; hunc fecisti imitatorem de exemplo proposito.
10. Miseremini ergo tanquam misericordes; quia in eo etiam quod diligitis inimicos, fratres diligitis. Ne puteUs Joannem nihil de dilectione inimici praecepisse; quia de fraterna charitate non tacuit: fratres diligitis. Quomodo, inquis, fratres diligimus? Quaero quare diligas inimicum: quare illum diligis? Ut sanus sit in hac vita? quid, si non illi expedit? Ut dives sit? quid, si ipsis divitiis excaecabitur? Ut uxorem ducat ? quid, si amaram vitam inde patietur? Ut filios habeat? quid, si mali crunt? Incerta sunt ergo ista quae videris optare inimico tuo, quia diligis eum; incerta sunt. Opta illi ut habeat tecum vitam aeternam; opta illi ut sit frater tuus. Si ergo hoc optas, diligendo inimicum, ut sit frater tuus; cum eum diligis, fratrEm diligis. Non enim amas in illo quod est; sed quod vis ut sit. Dixcram aliquando Charitati vestrae, nisi fallor: Robur est ligni positum ante oculos; faber optimus vidit lignum non dolatum, de silva praecisum, adamavit: nescio quid inde vult facere. Non enim ad hoc amavit, ut semper sic maneat. In arte vidit quod futurum est, non in amore quod est; et amavit quod inde facturus cst, non illud quod est. Sic et nos Deus amavit peccatores. Dicimus quia Deus amavit peccatores: ait enim, Non est opus sanis medicus, sed male habentibus ( Matth. IX, 12). Numquid ad hoc amavit peccatores, ut peccatores remaneremus? Quasi lignum de silva vidit nos faber, et cogitavit aedificium quod inde facturus est, non silvam quod erat. Sic et tu respicis inimicum tuum adversantem, saevientem, mordentem verbis, exasperantem coutulneliis, insectantem odiis; attendis ibi quia homo est. Vides ista omnia quae adversa sunt ab homine facta; et vides in illo quod a Deo factus est. Quod autem homo factus est, a Deo factus est. Quod autem te odit, ipse fecit; quod invi. det, ipse fecit. Et quid dicis in animo tuo? Domine, propitius illi esto, dimitte illi peccata; incute illi terrorem, muta illum. Non amas in illo quod est, sed quod vis ut sit. Ergo cum inimicum amas, fratrem amas. Quapropter perfecta dilectio, est inimici dHectio: quae perfecta dilectio est in dilectione fraterna. Et nemo dicat quia aliquid minus nos monuit Joannes apostolus, et plus nos monuit Dominus Christus: Joannes nos monuit ut fratres diligamus; Christus nos admonuit ut etiam inimicos diligamus (Id. v, 44). Attende quare te monuit Christus ut diligas inimicos. Numquid ut semper remaneant inimici? Si ad hoc te monuit ut inimici remancant, odis, non diligis. Attende quomodo ipse dilexit, id est, quia nolebat ut sic remanerent persecutores; ait, Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34). Quibus voluit ignosci, mutari illos voluit: quos voluit mutari, ex inimicis fratres facere dignatus est, et vere sic fecit. Occisus est, sepulLus est, resurrexit, in coelum ascendit, Spiritum sanctum misit discipulis; coeperunt cum fiducia praedicare nomen ipsius, miracula faciebant in nomine crucifixi et occisi: viderunt illi interfectorcs Domini; et qui sanguinem ejus saevicndo fu. derunt, credendo biberunt.
11. Haec dixi, fratres, et longiuscule: tamen quia vehementius commendanda fuit Charitati vestrae ipsa charitas, ideo commendanda sic erat. Si enim chariritas nulla est in vobis, nihil diximus. Si autem est in vobis, tanquam oleum in flammas adjecimus; et in quo non erat, forte verbis accensa est. In alio crevit quod erat; in alio coepit esse quod non erat. Ad hoc ergo ista diximus, ne pigri sitis diligere inimicos. Sevit in te homo? ille saevit, tu precare; ille odit, tu miscrere. Febris animae ipsius te odit: sanus erit, et gratias tibi aget. Quomodo mcdici diligunt aegrotos? Numquid aegrotos diligunt? Si aegrotos diligunt, volunt ut semper aegrotent. Ad hoc diligunt aegrotos, non ut acgroti remaneant, sed ut ex aegrotis sani fiant. Et quanta plerumque patiuntur a phreneticis? quales contumelias verborum? Plerumque et percutiuntur. Persequitur ille febrem, ignoscit homini: et quid illcam, fratres? amat inimicum suum? Imo odii inimicum suum morbum; ipsum enim odit, et amat hominem a quo percutitur: odit febrem. A quo enim per cutitur? A morbo, ab aegrotatione, a febre. Illud tollit quod illi adversaiur, ut remaneat illud unde gratuletur. Sic et tu: si odit te inimicus tuus, et injuste te odit; noveris quia cupiditas saeculi in illo regnat, proplorca te odit. Si odisti illum et tu, contra reddis malum pro malo. Quid facit reddere malum pro malo 1? Unum aegrotum flebam, qui te oderat; jam duos plaugo, si et tu odisti. Sed persequitur rem tuam; tollit tibi nescio quae, quae habes in terra: ideo illum odisti, quia angustias tibi facit in terra. Noli pali angualias, migra in coelum sursum: cor ibi habebis ubi latitudo est, ut nullas anguslias patiaris in spe vitae aeternae. Attende quae tibi tollit: nec ipsa tibi tolleret, nisi ille permitteret qui flagellat omnem filium quem recipit (Hebr. XII, 6). Quodammodo ferramentum Dei est quo saneris, ipse inimicus tuus. Si novit Deus utile tibi esse ut exspoliet te, permittit illum; si novit tibi utile esse ut vapules, permittit ilium, ut caedaris: de illo te curat, opta ut ille sanetur.
12. Deum nemo vidit unquam. Videte, dilectissimi: Si diligamus invicem, Deus in nobis manebit, el dilectio ejus erit perfecta in nobis. Incipe diligere, perficieris. Cœpisti diligcre? cœpit in te Deus habiiare; ama eum qui in te cœpit habitare, ut perfectius inhabitando faciat te perfectum. In hoc cognoscimus quia in ipso manemus, et ipse in nobis, quia de Spiritu suo dedit nobis. Bene, Deo gratias. Cognoscimus quia habitat in nobis. Et hoc ipsum unde cognoscimus, quia cognovimus quia habitat in nobis? Quia hoc ipse Joannes dixit: Quia de Spiritu suo dedit nobis. Unde scimus quia de Spiritu suo dedit nobis' Hoc ipsum, quia de Spiritu suo dedit tibi, unde cognoscis? Interroga vi- Fcera tua: si plena sunt charitate, habes Spiritum Dei. Unde cognoscimus quia inde cognoscis habitare in te Spiritum Dei? Paulum interroga apostolum: Quoniam charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. v, 5).
13. Et nos vidimus, et testes sumus, quia Pater misit Filium suum Salvatorem mundi. Securi estote qui aegrotatis: talis medicus venit, et desperatis ? Magni erant morbi, insanabilia crant vulnera, desperata erat aegritudo. Magnitudinem mali tui alendis, omnipotentiam medici non attendis? Tu desperatus es; sed ille omnipotens est: cujus testes isti sunt qui primo sanati, et annuntiantes medicum; et ipsi tamen plus spe sanati quam re, Nam sic dicit Apostolus: Spe enim salvi facti sumus (Rom. VIII, 24). Coepimus ergo sanari in fide: perficietur autem salus nostra, cum. corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem (I Cor. xv, 53, 54). Haec spes cst, nondum res. Sed qui gaudet in. spe, tencbit et rem: qui autem spem non habet, ad rem non potcrit pervenire.
14. Quicumque confessus fuerit quod Jesus eat Filius Dei, Deus in ipso manet, et ipse in Deo. Jam non multis dicamus: Qui confessus fuerit, non verbo, sed. facto; non lingua, sed vita. Nam multi confilentur verbis, sed factis negant. Et noa cognovimus, et credidimus, quam dilectionem Deus habet in nobis. Et iterum unde cognovisti ? Deus dilectio est. Jam dixit illud superius, ecce iterum dicit. Amplius tibi non potuit dilectio commendari, quam ut diceretur Deus. Forte munus Do contempturus eras. Et Deum contemnis ? Deus dilectio est. Et qui manet in dilectione, in Deo manet, et Deus in eo manet. Vicissim in se habitant, qui continet et qui continetur. Habitas in Deo, sed ut continearis: habitat in te Deus, sed ut te contineat, ne cadas. Ne forte sic te putes domum Dei fieri, quomodo domus tua portat carnem tuam: si subtrahat se domus in qua es, cadis; si autem tu te subtrahas, non cadit Deus. Integer est, cum eum deseris; integer, cum ad illum redicris. Tu sanaris, non illi aliquid praestabis; tu mundaris, tu reficeris, tu corrigeris. Ille medicamentum est non sano, regula est pravo, lux est tenebrato, habitatio est deserto. Omnia ergo tibi conferuntur. Vide nc putes Deo aliquid conferri, quando venis ad eum; nee mancipium saltem. Ergo non habebit Deus servos. si tu nolueris, et si omnes nolucrint? Deus non indiget servis, sed servi Deo: ideo dicit Psalmus, Dixi Domino, Deus meus es tu. Ipse est verus Dominus. Et quid ait ? Quoniam bono ruin meorum non eges (Psal. xv, 2). Tu eges bono servi tui. Eget servus bono tuo, ut pascas illum: eges et tu bono servi tui, ut adjuvet te. Non tibi polcs aquam implere, non tibi potes coquerc, non libi potes ante equum currere, jumentum tuum non potes curare. Vides quia indiges bono servi tui, obsequio illius indiges. Non es ergo verus dominus, quando indiges inferiore. Ille est verus Dominus qui nihil a nobis quaerit; et vae nobis, si eum non quaeramus. Nihil a nobis quaerit; et quaesivit nos, cum eum non quaere remus. Ovis una erraverat; invenit eam, gaudens in humeris suis reportavit (Luc. xv, 4, 5). Et numquid ovis erat pastori necessaria, et non ovi potius pastor necessarius erat? Quanto libentius de charitate lo qnor, tanto minus volo finiri Epistolam istam. Nulla est ardentior ad commendandam charitatem. Nihil vobis dulcius praedicatur, nihil salubrius bibilur: sed si bene vivendo confirmetis in vobis munus Dei. Ne sitis ingrati tantae gratiae illius, qui cum haberet Unicum, noluit illum esse unum; sed ut fratres haberet, adoptavit illi, qui cum illo possiderent vitam aeternam
On this page