Table of Contents
In epistolam Ioannis ad Parthos
Tractatus 9
De eo quod scquitur, In hoc perfecta est dilectio in nobis; usque ad id, Et hoc mandatum habemus ab ipso, ut qui diligit Deum, diligat et fratrem suum. Cap. IV, f. 17-21.
i. Meminit Charitas vestra, ex Epistola Joannis apostoli ultimam partem restare nobis tractandam, et exponendam vobis, quantum Dominus donat. Hujus ergo debiti uos memores sumus: exactionis autem vos memores esse debetis. Eadem quippe charitas quae in ipsa Epistola maxime et prope, sola commendatur, et nos facit fidelissimos debitores, et vos dulcissimos exactores. Ideo dixi dulcissimos exactores, quia ubi charitas non est, amarus exactor est: ubi autem charitas est, et qni exigit dulcis est; et a quo exigitur, etsi aliquem laborem suscipit, facit eumdem laborem prope nullum et levem ipsa charitas. Nonne videmus etiam in mutis animantibus et irrationalihus ubi non est spiritualis charitas, sed carnalis et naturalis, exigi tamen magno affectu de uberibus matris lac a parvulis ? Et quamvis sugens impetum faciat in ubera; melius est tamen matri quam si non sugat, nec exigat quod charitate debetur. Saepe videmus ubera. vaccarum etiam a grandiusculis vitulis capite percuti, et prope ipso impetu lcvari matrum corpora, nec cos tamen calce repelli; sed et si desit filius qui sugat, mugitu vocari ad ubera. Si ergo est in nohis illa charitas spiritualis, de qua Apostolus dicit, Factus sum parvulus in medio vestrum, tanquam nutrix fovetis filios suos (I Thess. II,7); tunc vos diligimus quando exigitis. Pigros non aniamus; quia languentibus formidamus. lutercesserunt autem, tit intermitteremus textum hujus Epistolae, quaedam pro diebus festis solemnia lectionum, qu:e non potuerunt nisi legi, et ipsa tractari. Nunc ergo ad praetermissum ordinem redeamus; et quae restant, intente accipiat Sanctitas vestra. Nescio utrum magnificentius nobis charitas commendari posset, quam ut diceretur, Deus charitas est. Brevis laus, et magna laus: brevis in sermone, et magna in intellectu. Quam cito dicitur, Deus dilectio est ! Et hoc breve est: si numeres, unum est; si appendas, quantum est! Deus dilectio est. Et qui manet, inqait, in dilectione, in Deo manet et Deus in illo manet (I Joan. iv, 16). Sit tibi domus Deus, et esto domus Dei; mane in Deo, et maneat in te Deus. Manet in te Deus, ut te contineat: manes in Deo, ne cadas; quia sic de ipsa cbaritate dicit Apostolus, Charitas nunquam cadit (I Cor. XIII, 8). Quomodo cadit quem conti net Deas ?
i. In hoc perfecta eat dilectio in nobis, ut fiduciam habeamus in die judicii: quia siMul iUe est, et nos sumus in hoc mundo. Dicit quomodo se probet unusquisque, quantum in illo profecerit charitas: vel potius quan- 4 tum ipse in charitate profecerit. Nam si charitas Deus est, nec proficit nec deficit Deus: sic dicitur proficere in te charitas, quia tu in ea proficis. interroga ergo quantum in charitate profeceris, et quid tibi respondeat cor tuum, ut noveris mensuram profectus tui. Proinisit enim ostendere nobis iu quo cognosca mus eum, et ait, In hoc perfecta est in nobis dilectio. Quaere, in quo ? Ut fiduciam habeamus in die judicii. Quisquis fiduciam habet in die judicii, perfecta est in illo charitas. Quid est habere fiduciam in die judicii ? Non timere ne veniat dies judicii. Sunt homines qui non credunt diem judicii; isti fiduciam non possunt habere in die quam vcuturam esse non credunt. Praetermittamus istos: excitet illos Deus, ut vivant; de mortuis utquid loquimur? Non credunt futurum diem judicii, nec timent, nec desiderant quod non credunt. Coepit aliquis credere diem judicii: si cœpit credere, coepit et timere. Scd quia limet adhuc, nondum habet fiduciam in die judicii, nondum est in illo perfecta charitas. Numquid tamen desperandum est? Iii quo vides initium, cur desperas finem? Quod initium video, inquis? Ipsum timorem. Audi Scripturam: Initium sapientias timor Domini (Eecli. I, 16). Caepit ergo timere diem judicii: timendo corrigat se; vigilet adversus hostes suos, id est, adversus peccata sua; incipiat reviviscere interius, et mortificare membra sua qum sunt super terram, sicut Apostolus dicit, Mortificate membra vestra quœ sunt super terram. Spiritualia nequitiae dicit membra super terram: nam sequitur et exponit, Avaritiam, immunditiam (Coloss. III, 5). et caetera quae illic exsequitur. Quantum autem mortificat iste, qui timere carpit diem judicii, membra sua super terram, tantum surgunt et corroborantur membra cœlestia. Membra autem coelestia, omnia opera bona. Surgentibus coelestibus membris, incipit desiderare quod timebat. Timebat enim ne "enircl Christus, et inveniret impium quem damnarct; desiderat ut vcniat, quia inventurus est pium qucrn coronet. Jam cum cœperit desiderare venientem Christum casta anima, quae desiderat amplexus sponsi, rcnuntiat adultero; fit virgo interius ipsa fide, spe, et charitate. Habet jam fiduciam in die judicii: non contra se pugnat quando orat, et dicit, Adveniat re gnum tuum (Matth. VI, 10). Qui enim timet ne veniat regnum Dei, timet ne exaudiatur. Quomodo orat, qui timet ne exaudiatur? Qui autem orat cum fiducia charitatis, optat jam ut veniat. De ipso dcsiderio dicebat quidam in Psalmo, Et tu, Domine, usquequo? Conver tere, Domine, et erue animam meam ( Psal. vi, 4. 5). Gemebat se difFerri. Sunt enim homines qui cum patientia moriuntur: sunt autem quidam perfecti qui cum patientia vivunt. Quid dixi ? Qui adhuc dcsiderat istam vitam, quando illi venerit dies mortis, patienter tolerat mortem: luctatur adversum se, ut sequatur voluntatem Dei; et hoc potius agit animo, quod eligit Deus, non quod eligit voluntas humana: et ex desiderio vitae praesentis fit lucta cum morte; et adhibet patientiam et fortitudinem, ut aequo animo moriatur: iste patienter moritur. Qui autem desiderat, sicut dicit Apostolus, dissolvi et esse cum Christo, non patienter moritur; sed patienter vivit, delectabiliter moritur. Vide Apostolum patienter viventem, id est, cum patientia hic non amare vitam, sed tolerare. Dissolvi, inquit, et esse cum Christo multo magis optimum: ma nere autem in carne necessarium propter vos (Philipp. I, 23, 24). Ergo, fratres, date operam, intus agite vobiscum, ut desideretis diem judicii. Aliter non pro. batur perfecta charitas, nisi cum coeperit ille dies des! derari. Ille autem cum desidcrat,qui fiduciam babet in illo: ille autem fiduciam habet in illo, cujus conscienlia non trepidat in charitate perfecta atque sincera.
3. « In hoc perfecta est dilectio ejus in nobis, ut fiduciam habeamus in die judicii. i Quare habebimus (iduciam ? « Quia sicut ille est, et nos sumus in hoc mando.» Audisti causam fiduciae tuae: < Quia sicut ille est, inquit, et nos sumus in hoc mundo. » Nonne videtur aliquid impossibile dixisse ? Numquid enim potest esse homo sicut Deus? Jam vobis exposui quia non semper ad aequalitatem dicitur, sicut; sed dicitur ad quamdam similitudinem. Quomodo eniiu dicis, Sicut aures habeo, ita habet et imago? Numquid omnino sic? Sed tamen dicis, sicut. Si ergo facti sumus ad imaginem Dei, quare non sicut Deus sumus? Noa ad aequalitatem, sed pro modo nostro. Unde ergo nobis datur fiducia in die judicii ? Quia sicut ille est, et noa sumus in hoc mundo. Debemus hoc referre ad ipsam charitatem, et intelligere quid dictum sit. Do minus in Evangelio dicit, < Si diligitis eos qui vos diligunt, quam mercedem habebitis? nonne et publicani hoc faciunt ? » Quid ergo vult nos 1 ? « Ego autem dico vobis, diligite inimicos vestros, et orate pro persequentibus vos. » Si ergo jubet nos diligere ininiicos nostros, unde nobis dat exemplum ? De ipso Deo: ait enim, Ut sitis filii Patris vestri oui in coelis est. > Quomodo illud facit Deus ? Diligit inimicos suos, < qui facit solem suum oriri super bonos et malos, et pluit super justos et injustos » (Matth. v, 44-46). Si ergo ad hanc perfectionem nos invitat Deus, ut diligamus inimicos nostros sicut et ipse dilexit suos; ea nobis fiducia est in die judicii, quia sicut ille est, et nos sumus in hoc mundo: quia sicut ille diligit inimicos suos, faciendo solem suum oriri super bonos et malos, et pluendo super justos et injustos; ita nos quia inimicis nostris non possumus praestare solem et pluviam, praestamus lacrymas, cum pro illis oramus.
4. Jam ergo de ipsa fiducia vidcte quid dicat. Unde intelligitur perfecta charitas ? Timor non eat in chari tate. Quid ergo dicimus de illo qui coepit timere diem judicii ? Si perfecta in illo esset charitas, non timeret. Perfecta enim charitas faceret perfectam justitiam, et non haberet quare timeret: imo haberet quare desiderarct ut transeat iniquitas, et veniat regnum Dei. Ergo timor non est in charitate. Sed in qua charitate ? Non in iuchoata. In qua ergo ? Sed perfecta, inquit, charitas foras mittit timorem. Ergo incipiat ti mor; quia initium sapientiœ timor Domini. Timor quasi locum praeparat charitati. Cum autem coeperit charitas habitare, pellitur timor qui ei praeparavit locum. Quantum enim illa crescit, ille decrescit; et quantum illa fit interior, timor pellitur foras. Major charitas, minor timor; minor charitas, major timor. Si autem nullus timor, nou est qua intret charitas. Sicut videmus per setam introduci linum, quando aliquid suitur; seta prius intrat, sed nisi exeat, non succedit linum: sic timor primo occupat mentem, non autem ibi remanet timor, quia ideo intravit, ut introduceret charitatem. Jam facta securitate in ani- IDO, quale gaudium nobis est vel in hoc, vel in futuro saeculo ? Et in hoc saeculo quis nobis nocebit plenis charitate ? Videte quomodo exsultet Apostolus de ipsa charitate. « Quis nos, » inquit, »separabit a charitate Christi ? tribulatio ? an angustia ? an perseculio ? an fames ? an nuditas ? an periculum ? an gladius» (Rom. VIII,35) ? Et Petrus dicit: « Et quis vobis nocere potest, si boni aemulatores fueritis» (I Petr. III, 13)? iTimor non est in dilectione: sed perfecta dilectio foras mittit timorem; quia timor tormentum habet. Torquet cor conscientia peccatorum, nondum facta est justificatio. Est ibi quod titillet, quod pungat. Idco in Psalmo de ipsa perfectione justitiae quid dicit ?
« Convertisti luctum meum in gaudium mihi: concidisti saccum meum, et cinxisti me laetitia; ut cantet tibi gloria mea, et non compungar»(Psal. XXIX, 12,13). Quidest, <non compungar?» Non sit quod stimulet conscientiam meam. Stimulat timor: sed noli timere; intrat chartas quai sanat quod vulnerat timor. Timor Dei sic vulnerat, quomodo medici ferramentum; putredinem tollit, et quasi videtur vulnus augere. Ecce putredo quando erat in corpore, minus erat vulnus, sed periculosum: accedit ferramentum medici; minus dolebat illud vulnus, quam dolet modo cum secatur, Plus dolet cum curatur, quam si non curaretur; sed ideo plus dolet accedente medicina, ut nunquam doleat succedente salute. Occupet ergo cor tuum timor, ut inducat charitatem; succedat cicatrix 1 ferramento medici. Talis est medicus, ut nec cicatrices appareant: tu tantum subde te dextera ipsius. Nam si sine timore es, non poteris justificari. Sententia dicta est de Scripturis: Nam qui sine timore est, non poterit justificari (Eccli. i, 28). Opus est ergo ut intret timor primo, per quem veniat charitas. Timor medicamentum, charitas sanitas. « Qui autem timet, non eSI perfectus in dilectione. > Quare? « Quia timor tormentum habet, » quomodo sectio medici tormentum. habet.
5. Est autem alia sententia, quae videtur huic esse contraria, si non habeat intellectorem: dicitur enim quodam loco in Psalmo, Timor Domini castus, pcrmanens in sœculum sœculi (Psal. XVIII, 10). aeternum quemdam timorem nobis ostendit, sed castum. Quod si ille aeternum nobis timorem ostendit, numquid contradicit illi forte ista Epistola quae dicit, Timor non est in charitate, sed perfecta charitas foras mittit timo rem ? Interrogemus ambo cloquia Dei. Spiritus unus est, etsi codices duo, etsi ora duo, etsi linguae duae. Hoc enim dictum est per Joannem, illud diclum est per David; sed nolitp putare alium esse spiritum. Si unus flatus inflat duas tibias, non potest unus Spiritus implere duo corda, agitare duas lin- guas 1 Sed si spiritu uno, id est uno flatu, impletae dux tibiae consonant; impleta; duae linguae Spiritu Dei, dissonare possunt ? Est ergo ibi quaedam consonantia, est quaedam concordia, sed auditorern desiderat. Ecce inspiravit et implevit duo corda, duo ora, movit duas linguas Spiritus Dei: et audivimus ex una lingua, cTimor non est in charitate, sed perfecta charitas foras mittit timorem; > audivimus ex alia, c Timor Domini castus, permanens in saeculum saeculi.» Quid est hoc? quasi dissonant ? Non: excute aures, intende meiodiam. Non sinc causa hic addidit, castus, illic non addidit: nisi quia est timor alius qui dicitur castus, est autem alius qui non dicitur castus. Discernamus istos duos timores, et intelligamus consonantiam tibiarum. Quomodo intelligimus, vel quomodo discernimus ? Attendat Charitas vestra. Sunt homines qui propterea timent Deum, ne mittantur in gehennam, ne forte ardeant cum diabolo in igne aeterno. Ipse est timor ille qui introducit charitatem: sed sic venit ut cieat. Si enim adhuc propter poenas times Deum, nondum amas quem sic times. Non bona desideras, sed mala caves. Sed ex eo quod mala caves, corrigis te, et incipis bona desiderare. Cum bona desiderare coeperis, erit in te timor castus. Quis est timor castus ? Ne amittas ipsa bona. Intendite. Aliud est timere Deum, ne mittat te in gchennam cum diabolo; aliud est timere Deum, ne rccedat a te. Ille timor quo times ne in gehennam mitlaris cum diabolo, nondum est castus; non enim venit ex amore Dei, sed ex timore poenae: cum autem times Deum, ne deserat te praesentia ejus; amplecteris eum, ipso frui desideras.
6. Non potest melius explanari quid intersit inter duos istos timores, unum quem foras mittit charitas, alterum castum qui permanet in saeculum sacculi, nisi ponas duas mulieres maritatas, quarum unam ila const tuas volentem facere adulterium, delectari nequitia, sed timere ne damneluramarito. Timet maritum, sed quia adhuc amat nequitiam r ideo timet maritum: huic non grata, sed oncrosa est mariti praesentia; et si forte vivit nequiter, timet maritum ne veniat. Tales sunt qui timent ne veniat dies judicii. Fac alteram amare virum, debere illi castos amplexus, nulla se adulterii immunditia maculare; optat praesentiam viri. Et quomodo discernuntur duo isti timores ? timet illa, timet et illa. Interroga; quasi unum tibi respondent: interroga illam, Times virum? respondet, Timeo. Interroga et illam si timeat virum; respondet, Timeo. Una vox cst, sed diversus animus. Jam ergo interrogentur, Quare? Illa dicit, Timco virum ne vcniat: ilia dicit, Timeo virum ne discedat. Illa dicit, Timeo ne damner: illa dicit, Timeo ne deserar. Pone hoc in animo Christianorum, et invenis 1 timorem quem foras mittit charitas, et alium timorem castum permanentem in saeculum saeculi.
7. Loquamur ergo his primo qui sic timent Deum, quomodo illa mulier quam delectat nequitia; timet enim virum ne damnet illam: talibus primo loquamur. 0 anima quai sic timcs Deum, ne damnet te Deus t quomodo timet mulier quam delectat nequitia; timci virum, ne damnetur a viro: quomodo tibi displicet illa mulier, displice et tu tibi. Si forte habes uxorem, numquid vis ut sic timeat te uxor tua, ne damnelur abs te; ut delectet illam nequitia, sed pondere timoris tui reprimatur, noR damnatione iniquitatis? Castam eam vis, ut te diligat, non ut te timeat. Exhibe te talem Deo, qualem vis habere uxorem. Et si nondum habes, et habere vis; talem vis habere. Et quid dicimus, fratres? Illa mulier qune ideo timet virum, no damnetur a viro, forte non facit adulterium, ne aliquo modo perveniat ad virum, et tollat illi lucem istam temporalem. Potest autem vir ille et falli; homo est enim, sicut et illa quae potest fallere. Timet illa eum, extra cujus oculos potest esse: tu non times semper faciem supra te viri tui? Vultus autem Domini super facientes mala (Psal. XXXIII, 17). Captat illa absentiam viri sui, et incitatur forte delectatione adulterii; et dicit sibi tamen, Non faciam: absens est quidcm ille, sed difficile est ut non ad illum quo quo modo perveniat. Temperat se ne perveniat ad hominem, qui potest et nescire, qui potest et falli, qui potest et bonam suspicari etiam malam, qui potest et castam suspicari quae adultera est: tu non times oculos ejus quem fallere nemo potest? tu non times ejus praesentiam, qui averti a te non potest? Roga Deum ut intueatur te, et avertat faciem a peccatis tuis: Averte faciem tuam a peccatis meis. Sed unde mereris ut ille faciem suam avertat a peccatis tuis? Si tu Don avertas faciem tuam a peccatis tuis. Ipsa enim vox dicit in Psalmo: Quoniam iniquitatem meam ego agnosco, et peccatum meum coram me eat semper (Psal. L, 11, 5). Tu agnosce, et HIc ignoscit.
8. Allocuti sumus eam quae habet adhuc timorem non permanentem in saeculum saeculi, sed quem cliaritas excludit et foras miltit; alloquamur et illam quae habet jam timorem castum, permanentem in saeculum saeculi. Putamus, invenimus illam, ut alloquamur illam? putas, est in hoc populo? putas, est in ista cxedra? putas, est in hac terra? Non potest nisi esse, sed latet. Hiems est, intus est viriditas in radice. Forte invenimus aures 1 illius. Sed ubicumque est illa anima, utinam illam invenircm, et non aures suas pra? beret mihi, sed ego meas aures illi! Illa me docerct aliquid potius, quam a me disceret. Anima quaedam sancta, ignea, ef desiderans regnum Dei: hanc non ego alloquor, sed Deus ipse, et patienter viventem in hac terra ita consolatur: Jam vis veniam, et ego novi quia jam vis ut vcniam: novi qualis es, ut secura exspectes adventum meum; novi quia molestia est tibi: sed magis exspecta, tolera; venio, et cito venio. Sed amanti tardum est. Audi eam cantantem tanquam lilium de medio spinarum: audi suspirantem, et dicentem, Psallam et intelligam in via imma culata; quando venies ad me (Psal. c,i, 2)?Sed in via immaculata merito non timet; quia perfecta charitas foras mittit timorem. Et cum venerit ad ejus amplexum, timet, sed securiter. Quid timet? Cavcbit, et observabit se ab iniquitate sua, ne iterum peccet: non ne mittatur in ignem, sed ne ab illo deseratur. Et erit in illa, quid? Timor castus, permanens in saeculum sœ culi. Audivimus duas tibias consonantes. Illa de timore dicit, et illa de tinore: sed illa de timore quo timet anima ne damnetur, illa de timore quo timet anima ne descralur. Ille est timor quem charitas excludit: ille est timor permanens in sacculum saeculi.
9. Noa diligamus, quia ipse prior nos dilexit. Nam nnde diligeremus, nisi ille prior dilexisset nos? Diligendo amici facti sumnus; sed inimicos ille dilexit, ut amici efficeremur. Prior dilexit nos, et donavit nobis ut diligeremus eum. Nondum diligebamus eum; diligendo pulchri efficimur. Quid facit homo deformis et distorta facie, si amet pulchram? Aut quid facit fcmina deformis et distorta et nigra, si amet put chrum ? Numquid amando poterit esse pulchra? Numquid et ille amando poterit esse formosus? Amat polchram; et quando sc in speculo videl, crubescit faciem suam levare ad illam formosam suam quam amat. Quid faciet ut pulcher sit? Exspectat ut veniat pulchritudo? Imo exspectando senectus additur, et turpiorem faciL Non est ergo quid agere, non est quomodo illi des consilium, nisi ut compescat se, et non audeat amare impar imparem: aut si forte amat et ducere uxOrem optat, in illa castitatem amct, non carnis faciem. Anima vero nostra, fratres mei, foeda est per iniquitatem: amando Deum pulchra efficitur. Qualis amor est qui reddit pulchram amantem ? Deus autem semper pulcher est, nunquam deformis, nunquam commutabilis. Amavit nos prior qui semper est pulcher; et qualcs amavit, nisi foedos et deformes? Non idco tamen ut foedos dimitteret; sed ut mutaret, et ex deformibus pulchros faceret. Quomodo erimus pulchri? Amando eum qui semper est pulcher. Quantum in te crescit amor, tantum crescit pulchritudo; quia ipsa charitas est animae pulchritudo. Noa diligamus, quia ipse prior di lexit nos. Audi apostolum Paulum: Ostendit autem Deus dilectionem suam in nobis, quoniam cum adhuc ' peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus eat (Rom. v, 8, 9), justus pro injustis, pulcher pro foedis. Quomodo invenimus pulchrum Jesum ? Speciosus for ma prae filiis hominum, diffusa est gratia in labiis tuis (Psal. XLIV, 3). Unde ? Item videte unde sit pulcher, Speciosus forma prae filiis hominum; quia in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1). Quia vero carnem suscepit, quasi foeditatem tuam suscepit, id est, mortalitatem tuam, ut aptaret se tibi, et congrueret tibi, et excitaret tc ad amandam intus pulchritudinem. Unde ergo invenimus quia fœdus et dcformis est Jesus, sicut invenimus quia pulcher et speciosus forma prae filiis hominum ? Unde inveniinus quia et deformis ? Isaiam interroga: Et vidimus eum, et non habebat speciem, neque decorem (Isai. LIII, 2 ). Illae sunt duae tibiae quasi diverse sonantes; sed unus Spiritus ambas inflat. Hac dicitur, Speciosus forma prae filiis hominum: hac dicimur in Isaia, Vidimus eum, et noa habebat ape ciem, neque decorem. Uno Spiritu implentur ambae libiae, non dissonant. Noli aures avertere, adhibe intellectum. Interrogemus Paulum apostolum, et exponat nobis consonantiam duarum tibiarum. Sonet nobis, Speciosus forma pres filiis hominum: Qui cum in for ma Dei esset, non rapinam arbilratus eat esse aequalis Deo. Ecce speciosus forma prae filiis hominum. Sonet nobis eliam, Vidimus eum, et non habcbat speciem neque decorem: Semetipsum exinanivit formam servi ac cipiens, in similitudine hominum factus, et habitu inven tus ut homo (Philipp. II, 6, 7). Non habebat speciem neque decorem, ut tibi daret speciem et decorem. Qnam speciem ? quem decorem i Dilectionem charitaiis; ut amans curras, currens amcs. Pulcher es jam: sed noli te attendere, ne perdas quod accepisti; illum attende, a quo factus es pulcher. Ideo sis pulcher, ut ille te amet. Tii autem totam intentionem tuam in illum dirige, ad illum curre, ejus amplexus pete, ab illo time discedere; ut sit in te timor castus, permanens in saeculum sacculi. Nos diligamus, quia ipse prior dilexit noa.
10. Si quis dixerit, Diligo Deum. Quem Deum1 ? Quare diligimus ? Quia ipse prior dilexit nos, et donavit nobis diligere. Dilexit impios, ut facerct pios; dilexit injustos, ut faceret justos; dilcxit aegrotos, ut faceret sanos. Ergo et uos diligamus, quia ipse prior dilexit nos. Interroga unumquemque, dicat tibi si diligat Deum. Clamat, confitetur, Diligo I ipse scit, Est aliud unde interrogetur. Si quis dixerit, inquit, Diligo Deum, et fratrem suum odit, mendax esU Unde probas quia mendax est? Audi: Qui enim non diligit fratrem suum quem videt, Deum quem non videt, quomodo potest diligere ? Quid ergo ? qui diligit fratrem, diligit et Deum ? Necesse est ut diligat Deum, necesse est ut diligat ipsam dilectionem. Numquid potest diligere fratrem, et non diligere dilectionem ? Necesse est ut diligat dilectionem. Quid ergo, qui diligit dilectionem, ideo diligit Deum? Utiquc ideo. Diligendo dilectionem, Deam diligit. An oblitus es quod paulo ante dixisti, Deus dilectio est (Joan. IV, 8, 16)? Si Deus dilectio, quisquis diligit dilectionem, Deum diligit. Dilige ergo fratrem, et securus esto. Non potes dicere, Diligo fratrem, sed non diligo Deum. Quomodo mentiris si dicas, Diligo Dcum, quando non diligis fratrem; sic falleris, quando dicis, Diligo fratrem, si putes quia non diligis Dcum. Necesse est qui diligis fratrem, diligas ipsam dilectionem; dilectio autcm Deus est: necesse est ergo ut Deum diligat quisquis diligit fratrem. Si autcm non diligis fratrem quem vides, Deum quem non vides quomodo potes diligere ? Quare non videt Dcum ? Quia non habet ipsam dileclioncm. Ideo non videt Deum, quia non habet dilectionem; ideo uon habet dilectionem, quia non diligit fratrem: propterea ergo non videt Dcum, quia non habet dilectionem. Nam si habeat dilectionem, Deum videt; quia Deus dilectio eat: et purgalur illc oculus magis magisque dilectione, ut videat illati incomniu- labilem substanLiam; cujus praesentia semper gaudeat, qna perfruatur in aeternum conjunctus Angelis. Sed currat modo, ut aliquando in patria laetetur. Non amet peregrinationem, non amet viam: totum amarum sit, praeter illum qui vocat, quousque inhaereamus illi, et dicamus quod dictum est in Psalmo, Per didisti omnes quia fornicantur aba te. Et qui sunt qui fornicantur? Qui discedunt, et amant mundum. Tu autem quid? Sequitur et dicit: Mihi autem inhœrere Deo bonum eat ( Psal. LXXII, 27, 28). Totum bonum meum est, Deo inhaerere gratis. Nam si interroges, et dicas, Quare inhaeres Deo? Et dicat, Ut donet mihi. Quid libi donet? Cœlum ipse fecit, terram ipse fecit: quid libi donaturus est? jam inhaeres illi: inveni melius, et donat tibi.
11. Qui enim non diligit fratrem suum quem videt, Deum quem non videt, quomodo potest diligere? Et hoc mandatum habemus ab ipso, ut qui diligit Deum, diligat et fratrem suum. Magnifice dicebas, Diligo Deum; et odis fratrem ! 0 homicida, quomodo diligis Deurn? Non audisti superius in ipsa Epistola, Qui odit fra trem suum, homicida est? Sed prorsus diligo Deum, quamvis oderim fratrem meum. Prorsus non diligis Deum, si odis fratrem. Et modo probo alio documento. Ipse dixit, Dedit nobis prœceptum, ut diligamus invicem (I Joan. III, 15, 23): quomodo diligis eum, cujus odisti praeceptum ? Quis est qui dicat, Diligo imperatorem, sed odi leges cjus ? In hoc intelligit imperator si diligis eum, si observentur leges ejus per provincias. Lex imperatoris quae est ? Mandatum novum do vobis, ut vos invicem diligatis (Joan. XIII, 34). Dicis ergo te diligere Christum; serva mandalum ejus, et fratrem dilige. Si autem fratrem non diligis; quomodo eum diligis, cujus mandatum contemnis? Fratres, ego non satior loquendo de charitate in nomine Christi. Quantum et vos habetis hujus rei avaritiam, tantum speramus quia crescit in vobis ipsa, et foras mittit timorem, ut remaneat ille timor castus permanens in sacculum sacculi. Toleremus mundum, toleremus tribulationes, toleremus scandala tentationum. Non recedamus a via; teneamus unitatem Ecclesiae, teneamus Cbristum, teneamus charitatem. Non divellamur a memhris sponsx ipsius, non divellamur a fide, ut gloriemur in praescniia ipsius: et securi manebimus in eo, modo per fidem, tunc per speciem, cujus tantas arrhas habemus do num Spiritus sancti.
On this page