Table of Contents
In epistolam Ioannis ad Parthos
Tractatus 2
Ab eo versiculo, Scribo vobis, filioli, quia remittun tur vobis peccata per nomen cjus; usque ad istum, Qui autem fecerit voluntatem Dei, 'manet in aeter num, sicut et ipse manet in sclernum. Cap. II, t. 12-17.
i. Omnia fuse leguntur de Scripturis sanctis, ad instructionem et salutem nostram, intente oportet audire. Maxime tamen memoriae commendanda sunt, quae adversus haercticos valent plurimum; quorum insidiae infirmiores quosque et negligentiores circumvenire non cessant. Mementote Dominum nostrum et salvatorem Jesum Christum, et mortuum esse pro nobis et resurrexisse; mortuum scilicet propter dclii ta nostra, resurrexisse propter justificationem nostram (Rom. IV, 25 ). Sicut modo audistis quia discipulorum duorum quos invenit in via, tenebantur oculi no cum agnoscerent: et invenit cos desperantes dc redemptione quae erat in Christo, et existimantes jam illum passum et mortuum fuisse, sicut hominem, nee tanquam Filium Dei putantes semper vivere; et in carne ita niorluum ut non revivisceret, sed tanquam unum ex Prophetis: sicut verba cornm paulo ante qui 4 iuttuli eratis, audistis. Tunc aperuit illis Scripturas, incipiens a Moyse pcr omnes Prophetas, ostendens cis omnia quae passus erat praedicta fuisse; nc illi inagis moverentur, si rcsurrexisseL Dominus, et magis ei non crederent, si de illo ista ante dicta non essent. Firmitas enim fidei in eo est, quia omnia quae evenerunt in Christo, praedicta suut. Discipuli ergo eum non agnoverunt, nisi in fractione panis. Et vere qui non sibi judicium manducat et bibit ( I Cor. XI, 29), in fractione panis Christum agnoscit. Postea et illi un dccim putabant se spiritum videre. Praebuit se pal pandum, qui se praebuit crucifigendum; crucifigendum inimicis, palpandum amicis: medicus tamen omnium, et illorum impietatis, et istorum incredulitatis1. Namque audistis cum Actus Apostolorum legerentur, quot millia crediderunt ex interfectoribus Christi ( Act. lit 41). Si crediderunt postea qui occiderant, non crant credituri qui paululum dubilabant? Et ipsis tamen ( quod maxime debetis animadvertere, et memoriae vestrae mandare, quia contra insidiosos errores Deus voluit ponere firmamentum in Scripturis, contra quas nullus audet loqui, qui quoquo modo sc vult videri christianum ) cum sc palpandum praebuisset, non illi suffecit, nisi de Scripturis confirmaret cor credentium: prospiciebat enim nos futuros; in quo quod palpemus nos non habemus, sed quod legamus babemus. Si enim propterea illi crediderunt, quia tenuerunt et palpaverunt; nos quid faciemus? Jam Christus ascendit in coelum, non est venturus nisi in fine, ut judicet dc vivis et mortuis: unde credituri sumus, nisi unde et ipsos palpantes voluit confirmari ? Aperuit enim illis Scripturas, et ostendit eis quia oportebat pati Chri. stum, et impleri omnia quae de illo scripta sunt in lege Moysi, et Prophetis, et. Psalmis. Omnem veterem textum Scripturarum circumplexus cst. Quidquid illarum Scripturarum cst, Christum sonat; scd si aures inveniat. Et aperuit cis sensum, ut intelligerent Scripturas. Unde et nobis hoc orandum est, ut ipse sensum nostrum aperiat.
2. Quid autem ostendit Dominus scriptum de sc in lege Moysi, et Prophetis, et Psalmis? quid ostendit? Ipse dicat. Brevitcr hoc Eva' gelista posuit, ut nos nossemus quid in tanta latitudine Scripturarum credere et inLelligerc debeamus. Certe multae sunt pagi nae, et multi libri, hoc habent omnes quod dixit Dominus breviter discipulis suis. Quid est hoc? Quia opor tebat pnti Christum, et resurgere tertia die. Habes jam de sponso, quia oportebat Christum pati et resurgere. Commendatus est nobis sponsus. De sponsa videamus quid dicat; ut tu cnm cognoveris sponsum et sponsam, non sine causa ad nuptias venias. Cclebratio enim nuptiarum omnis celebratio: Ecclesiae nuptiae celebrantur. Ducturus est uxorcm filius regis, et ipse filius regis rea: et qui frequentant, ipsi sunt sponsa. Non quomodo in nupliis canalibus alii frequentant nuptias, et alia nubit, in Ecclesia qui frequentant, si bene frequentant, sponsa fiunt. Omnis enim Ecclesia sponsa Christi est, cujus principium et primitiae caro Christi est: ibi juncta est sponsa sponso in carnc. Merito carnem ipsam cum commendaret 1, panein fregit; et merito in fractione panis aperti sunt oculi di cipulorum, et aguovcrunt cum. Quid ergo dixit Dominus scriptum esse de se in Lege, et Prophetis, et Psalmis? Quia oportebat pati Christum. Si non adderer, et resurgere, recte illi plangerent, quorum oculi lenebantur; sed et resurgere praedictum est. Et utquid hoc? quare oportebat pati Christum et resurgere? Propter illuin psalmum quem vobis maxime commendavimus, quarta sabbati, statione prima novissimae hebdomadis. Quare oportebat Christum pati et resurgere? Propterea I: Commemorabuntur et convertentur ad Dominum universi fines terrae, et adorabunt in con spectu ejus universae patriae gentium (Psal. XXI, 28). Nam ut noveritis quia oportebat pati Christum et resurgere; et hic quid addidit, ut post commendationem sponsi commendaret et sponsam ? Et praedicari, inquit, in nomine ejus paenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipiens ab Jerusalem a. Atidistis, fratres, tenete. Nemo dubitet de Ecclesia, quia per omnes gentes est; nemo dubitet, quia ab Jcrusalem cœpit, et onUs gentes implevit. Agnoscimus agrum ubi vii is plantata est: cum autem creverit, non agnoscimus, quia totum occupavit. Unde coepit? Ab Jerusalem. Quo pervenit ? Ad omnes gentes. Paucae remanserunt, omnes tenebit. Interea dum omnes teneL, aliqua sarmenta inutilia visa sunt agricolae praecidenda; et fecerunt haereses et schismata. Nun vos inducant praecisa, ut praecidamini; hortamini magis quae praecisa sunt, ut iterum inserantur. Manifestum est Christum passum, resurrexisse, et ascendisse in caelum: manifestata est et Ecclesia, quia praedicatur in nomine cjus poenitentia et remissio peccatorum per omnes gentes. Unde coepit? lncipiena ab Jerusalem. Audit stultus, vanus, et quid amplius dicturus £um quam cxcus, qui tam magnum montem non videt; qui contra lucernam in candelabro positam oculos claudit?
3. Cum eis dicimus, Si christiani catholici estis, communicate ilii Ecclesiae unde Evangelium toto orhe diffunditur; illi Jerusalem communicate, quando cis dicimus, respondent nobis, Non communicamus illi civitati ubi occisus est rex noster, ubi occisus est Dominus noster: quasi oderint civilaiem ubi occisus est Dominus noster. Occiderunt Judaei quem invenerunt in terra, exsufflant isli eum qui sedet in cœlo. Qui sunt pejores, qui contempserunt quia hominein putaham, an qui Sacramenta ejus exsufflant, quem jam Deum confitentur ? Sed oderunt videlicet civitatem in qua occisus est Dominus ipsorum. Pii homines et misericordes, multum dolent occisum esse Christum, et occidunt in hominibus Christum ! At ille dilexit illam civitatem, et misertus est ejus: inde dixit incipere praedicationem suam, Incipiens ab Jerusalem. Ille ibi principium fecit praedicationis nominis sui: et tu exhorrescis communionem illius civitatis i? Non est mirum si praecisus odisti radicem. Quid ait ille discipulis suis? Estote sedentes in Civitate, quia ego mitto promissionem meam in vos ( Luc. xxiv, 13-49). Ecce quam civitatem oderunt. Forte amarent, si Judaei interfectores Christi in illa habitarent. Manifestum est enim omnes interfectores Christi, id est Judaeos, ex pulsos e;se de illa civitate. Quae habebat saevientes in Christum, habet adorantes Christum. Propterea illam isti oderunt, quia Christiani in illa sunt. Ibi voluit sedere discipulos suos, et ibi illis mittere Spiritum sanctum. Ubi inchoata est Ecclesia, nisi ubit venit de cœlo Spiritus sanctus, et implevit uno loco sedentes centum viginti ? Duodenarius ille numerus decuplatus erat. Sedebant centum viginti homines, et venit Spiritus sanctus, et implevit totum locum, et factus est sonus, quasi ferretur flatus vehemens. et linguae divisae sunt velut ignis. Audistis Actus Apostolorum, hodie lecta est ipsa lectio (a): Cœperunt linguis loqui quo modo Spiritus dabat eis pronuntiare. Et omnes qui aderant illic, de diversis gentibus venientes Judaei, agnoscebant unusquisque linguam suam; et mirabantur illos idiotas et imperitos subito didicisse non unam aut duas linguas, sed omnium omnino gentium (Act. i, 15, et ii, 1,12). Ubi ergo jam omnes linguae sonabant, omnes linguae crediturae ostendebantur. isti autem qui multum amant Christum, et ideo nolunt communicare civitati quae interfecit Christum, sic honorant Christum, ut dicant illum remansisse ad duas linguas, latinam, et punicam, id est, afram. Solas duas linguas tenet Christus' lstae enim duae linguae solae sunt in parte Donati, plus non habent. Evigilemus, fratres, videamus potius donum Spiritus Dei, et credamus ante dictis de illo, et videamus impleta quae ante dicta sunt in Psalmo: Non sunt loquelae neque sermones, quorum non audiantur voces eorum. Et ne forte ipsae linguae venerunt ad unum locum, et non potius donum Christi venit ad omnes linguas, audi 1 quid sequitur: In omnem terram exiit sonus eorum, et 1 in fines orbis terrae verba eorum. Quare hoc ? Quia in sole posuit tabernaculum suum ( Psal. xvm, ,4 6), id est, in manifesto. Tabernaculum ejus, caro ejus; ta bernaculum ejus, Ecclesia ejus: in sole posita est, non est in nocte, sed in die. Sed quare illi noH agnoschat ? Redite ad lectioncm, ad quam heri finis factus est, et videLe quare non agnoscunt: Qui odit fratrem suum, in te nebris ambulat, et nescIt quo eat; quoniam tenebra excaeca. verunt oculos ejus. Nos ergo sequentia videamus, et non siinus in tenebris. Unde non crimus in tenebris? Si amemus fratres. Unde probaturquia amamus fraternitatem? Quia non scindianus unitatcm, quia tenemus charitatem.
4. Scribo vobis, filioli, quia remittuntur vobis peccata per nomen ejus. Ideo filioli, quia dimissis peccatis nascimini. Sed per cujus nomen remittuntur peecata? Numquid per Augustini? Ergo nec per nomen Donnti. Videris quis Augustinus, aut quis Donatus: nee per nomen Pauli, nec per nomen Petri. Nam dividentibus sibi Ecclesiam, et partes facere de unitate conantibus parturiens parvulos mater charitas in Apostolo, exponit viscera sua, conscindit quodammodo verbis ubera sua, plorat filios quos videt cflerri, revocat ad unum nomen eos qui multa nomina sibi facere volebant, repellit ab amore suo ut Christus ametur, et dicit: Numquid Paulus pro vobis crucifixus est? aut in nomine Pauli baptizati estis ( I Cor. I, 13)? Quid dicit? Nolo mei sitis, ut mecum sitis I: mecum estote; omnes illius sumus qui pro nobis mortuus est, qui pro nobis crucifixus est: unde et hie, Dimittuntur vobis peccata per nomen ejus, non per hominis alicujus.
5. Scribo vobis, patres. Quare primo filii? Quia re mittuntur vobis peccata per nomen ejus, et regeneramiui in novam vitam, ideo filii. Patres quare? Quia cogno vistis eum qui a principio est: principium enim ad paternitatem pertinet. Novus Christus in carne, sed antiquus in divinitate. Quam antiquus putamus? quot annorum? Putamusne major quam mater sua? Major plane quam mater: omnia enim per ipsum facta sunt (Joan. I, 3). Si omnia, et ipsam matrem antiquus tecit, de qua nasceretur novus. Putamusne ante matrem solam ? Et ante avos matris antiquus. Avus matris ipsius Abraham; et Dominus dicit, Ante Abraham ego sum (Id. VIII, 58). Ante Abraham dicimus? Coeluin et terra, antequam esset homo, facta sunt. Ante ista fuit Dominus, imo et est. Optime enim non ait, Ante Abraham ego fui; sed, Ante Abraham ego sum. Qnod enim dicitur quia fuit, non est; et quod dicitur quia erit, nondum est: ille non novit nisi esse. Secundum quod Deus est, esse novit; fuisse et futurum esse non novit. Dies est ibi unus, sed sempiternus. Non ponunt illum diem in medio hesternus et crastinus: hesterno enim die finito, incipiens hodiernus venturo crastino finictur. Ille unus dies ibi est sine tenebris, sine nocte, sine spatiis, sine mensura, sine horis. Quod vis illum dic: si vis, dies est; si vis, annus cst; si vis, anni sunt. Dictum est enim de ipso I, Et anni tui non deficient (Psal. CI, 28). Quando autem di cius est dies? Quando dictum est Domino, Ego hodie genui te (Psal. II, 7). Ab alterno Patre genitus, ex aeternitate genitus, in aeternitate genitus: nullo initio, nullo termino, nullo spatio latitudinis; quia est quod est, quia ipse est qui est. Hoc nomcn suum dixit Moysi: Dices eis, Qui est, misit me ad vos (Exod. III, 14). Quid ergo ante Abraham? quid ante Noe? quid ante Adam? Audi Scripturam: Ante luciferum genui te (Psal. CIX, 5). Postremo ante coelum et terram. Quare? Quia omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. I, 3). Ideo patres agnoscite: patres enim fiunt agnosceudo quod est ab initio.
6. Scribo vobis, juvenes. FiHi sunt, patres sunt, juvenes sunt; filii, quia nascuntur; patres, quia principium agnoscunt: juvenes quare! Quia vicistis mali gnum. In filiis nativitas, in patribus antiquitas, in juvenibus fortitudo. Si malignus a juvenibus vincitur, pugnat nobiscum. Pugnat, sed non expuganat. Quare ? Quia nos sumus for'es, an quia ille est fortis in nobis, qui inter manus persequentium infirmus inventus est? Ille nos fortes fecit, qui pecrsequentibus non restitit. Crucifixus est enim ex infirmitate, sed vivit ex virtute Dei (II Cor. XIIJ, 4).
7. Scribo botris, pueri. Unde pueri? Quia cognovistis Patrem. Scribo vobis, patres: commendat hoc, et repetit (a), Quia cognovistis eum qui a principio est. Mementote vos patres esse: si obliviscimini eum qui a principio est, perdidistis paternitatem. Scribo vobis, juvenes. Etiam atque etiam considerate, quia juvenes cstis: pugnate, ut vincatis; vincite, ut coronemini; humiles estote, ne cadatis in pugna. Scribo vobis, ju venes, quia fortes estis, et verbum Dei in vobis manet, et vicistis malignum. .
8. Haec omnia, fratres, quia cognovimus id quod a principio est, quia fortes sumus, quia cognovimos Pairem: omnia ista quasi cognitionem commendant, cba ritatem non commendant? Si cognovimus, amemus: nam cognitio sine charitate non salvos facit. Scientia inflat, charitas aedificat (I Cor. VIII, 1). Si confiteri vultis et non amare, incipitis daemonibus similes esse. Confitebantur daemones Filium Dei, et dicebant, Quid - nobit et tibi (Matth. vin, 29)? et repellebantur. ConStemini, et amplectimini. Illi enim timebant de iniquitatibus suis; vos amate dimissorem iniquitatum vestrarum. Sed quomodo poterimus amare Deum, si amamus mundum? Parat nos ergo inhabitari charitate 1. Deo sunt amores, mundi et Del: si mundi amor habitet, non est qua iniret amor Dei: recedat amor mundi, at habitet Dei; melior accipiat lotum. Amabas mundum, noli amare mundum: cum exhauseris cor tuum amore teneto, hauries amorem divinum; et incipit habitare jam oharitas, de qua nihil maii potest procedeto. Audite ergo verba purgantis modo. Qaasi agrum invenit corda hominum: sed quomodo invenit ? Si silvam invenit, exstirpat; si agrum purgatum invenit, plantat. Plantare ibi vult arborem, charitatem. Et quam silvam vult exstirpare? Amorem mundi. AuJi exstirpatorem silvae. Nolite diligere mundum, hoc enim sequitur, neque ea quae sunt in mundo. Si quis dilexerit mundum, dilectio Patris non est in ipso.
9. Audistis quia si quis dilexerit mundum, dili'Clio Putris non eat in ipso. Ne quis dicat in corde suo falsum esse boc, fratres: Deus dicit, pcr Apostolum Spiritus sanctus locutus est, nihil verius, Si quis ditexerit mundum, dilectio Patria non eat in ipso. Vis habere dilectionem Patris, ut sis cohaeres Filii? Noli diligere mundum. Exclude malum amorem mundi, ut implearis amore Dei. Vas es, sed adhuc plenus es; funde quod habes, ut accipias quod non habes. Certe jam renati sunt ex aqua et Spiritu fratres nostri; et nos ante aliquot annos renati sumas ex aqua et Spiritu. Bonum est nobis ut non diligamus mundum, ne remaneant in nobis Sacramenta ad damnationem, non firmamenta ad salutem. Firmamentum salutis est, babere radicem charitatis, habere virtulem pietatis, non formam solam- Bona forma, sancta forma: sed quid valelforma, si non teneat radicem ? Sarmentum praecisum nonne in iguem mittitur? Habe formam, sed ia radice. Quomodo autem radicamini, ut non eradicemini ? Tenendo charitatem, sicut dicit apostolus Paulus, In charitate radicati et fundati (Ephes. III, 17). Quomodo ibi radicabitur charitas, inter tanta silvosa amoris mundi? Exstirpate silvas. Magnum semen posituri estis; non sit in agro quod effocet semen. Haec sunt verba exstirpantia quae dixit: Nolite diligere mundum, neque ea quae sunt in mundo. Si quis dilexerit mundum, non est charitas Patris in eo.
10. Quia omne quod in mundo est, desiderium est carnis, et desiderium oculorum9 et ambitio saeculi, tria dixit, quae non sunt ex Patre, sed ex mundo sunt, Et mundus transit et desideria ejus: qui autem fecerit voluntatem Dei, manet in aeternum, sicut et ipse manet in aeternum. Quare non amem quod fecit Deus '? Quid vis? utrum amare temporalia, et transire cum tempore; an mundum non amare, et in aeternum vivere cum Deo? Rerum temporalium fluvius trahit: sed tan. quam circa fluvium arbor nata est Dominus noster Jesus Christus. Assumpsit carnem, mortuus est, resurrexit, ascendit in coelum. Voluit se quodammodo circa fluvium temporalium plantare. Raperis in prae ceps? tcne lignum. Volvit te amor mundi? tene Chr!- Stum. Propter te factus est temporalis, ut tu fias aeternus; quia et ille sic factus est temporalis, ut maneret aeternus. Accessit illi aliquid ex tempore, non decessit ex aeternitate. Tu autem temporalis natus es, et per peccatum temporalis factus es: tu factus es temporalis per peccatum, ille factus est temporalis per misericordiam dimittendi peccata. Quantum interest, cum duo sunt in carcere, inter reum et visitatorem ipsius? Homo enim aliquando yenit ad amicum suum, et intrat visitare cum, et ambo in carcere vi- ' dentur; sed multum distant et distincti sunt. Ilium causa premit, illum humanitas adduxit. Sic in ista mortalitate, nos reatu tenebamur; ille misericordia descendit: intravit ad captivum redempteor, non op- pressor. Doimnus pro nobis sanguinem suum fudit, redemit nos, mutavit spem nostram. Adhuc portamus mortalitatem carnis, et de futura immortalitate praesumimus: et in mari fluctuamus, sed anchoram spei in terra jam fiximus.
ii. Sed non diligamus mundum, neque ea quae in mundo sunt. Quae enim in mundo sunt, desiderium car nia est, et desiderium oculorum, et ambitio saeculi. Tria Bunt ista: ne quis forte dicat, Quae in mundo sunt, Deus fecit, id est, coelum et terram, mare, solem, lunam, stellas, omnia ornamenta coelorum. Quae sunt ornamenta maris? Omnia repentia. Quae terrae? Ani malia, arbores, volatilia. Ista sunt in mundo, Deus iila fecit. Quare ergo non amem quod Deus fecit? Spiritus Dei sit in te, ut videas quia hoec omnia bona sunt: sed vae tibi si amaveris condita, et deserueris conditorem. Putchra sunt tibi; sed quanto est ille pulchrior qui ista formavit? Intendat Charitas vestra. Similitudiui-' bus enim potestis instrui: ne subrepat vobis satanas, dicens quod solet dicere, Bene vobis sit in creatura Dei; quare illa fecit, nisi ut bene vobis sit? Et inebriantur, etpereunt, etobliviscunturCreatoremsuum: dum non temperanter, sed cupide utuntur creatis, Creator contemnitur. De talibus dicit Apostolus: Co luerunt et servierunt creaturae potius quam Creatori, qui eat benediclus in saecul (Rotn. 1, 25). Non te prohibet Deus amare ista, sed non diligere ad beatitudinem; sed approbare et laudare ut ames Creatorem. Quemadmodum, fratres, si sponsus faceret sponsae suae an. nulum, et illa acceptum annulum plus diligeret quam sponsum qui illi fecit annulum; nonne in ipso dono sponsi adultera anima deprehenderetur, quamvis hic amaret quod dedit sponsus? Certo hoc amaret quod dedit sponsus: tamen si diceret, Sufficit mihi annulus Iste, jam illius faciem nolo videre; qualis esset? Quis non detestaretur hanc amentiam? quis non adulterinam animum convinceret? Amas aurum pro viro, amas annulum pro sponso: si hoc est in te, ut ames annu tom pro sponso tuo, et nolis vidcre sponsum tuum;, ad hoc tibi arrham dedit, ut non te oppigneraret, sed averteret. Ad hoc utique arrham dat sponsus, ut in arrha sua ipse ametur. Ergo dedit tibi Deus omnia ista, ama illum qui fecit. Plus est quod tibi vult dare, id est, seipsum, qui ista fecit. Si autem amaveris haec, quamvis illa Deus recent,. et neglexeris Creatorem, et amavcris mundum; nonne tuus amor adulterinus deputabitur'?
12. Mundus enim appellatur non solum ista fabrica quam fecit Deus, cœlum et terra, mare, visibilia et invisibilia: sed habitatores mundi mundus vocantur, quomodo domus vocatur et parietes et inhabitantes. Et atiquando laudamus domum, et vituperamus inhabitantes. Dicimus enim, Bona domus; quia marmorata est et pulchre laqueata: et aliter dicimus, Bona domus; nemo ibi patitur injuriam, nullae rapinae, nullae oppressiones ibi fiunt. Modo non parietes lau damus, sed inhabitatores parietum.: domus tamen vocatur, sive illa, sive illa, Omnes enitn dilectores mundi, quia dilectione inhabitant mundum; sicut cœlum inhabitant quorum sursum est cor, et ambulant carne iu terra: omnes ergo dilectores. mundi mundus vocantur. Ipsi non babent nisi ista tria, desiderium carnis, desiderium oculorumv et ambitionem saeculi. Desiderant enim manducare, bibere, concumbere r uti voluptatibus istis. Numquid non est in his modus ? Aut quando dicitur, Nolite ista diligere, boc dicitur, ut non manducetis, aut non bibatis, aut filios non procreetis ? Non hoc dicitur. Sed sit modus propter Creatorem, ut non vos illigent ista dilectione; ne ad fruendum hocametis, quod ad utendum habere debe tis. Nen autem prebamiui, nisi quando vobis proponuntur duo, hoc aut illud: Justitiam visran luera? Non habeo unde vivam, non habeoundemanducem, non habeo unde bibam. Sed quid, si non potes habere ista nisi per iniquitatem ? Nonne melius amas quod non amittis, quam iniquitatem committis ? Lucrum auri vides, damnum fidei non vides. Hoc ergo, ait nobis, deside rium carnii est, id est, desiderium earum rerum quae pertinent ad carneni r sicut cibus et concubitus, et caetera hujusmodi.
13. Et desiderium oculorum: desiderium oculorum dicit omnem curiositatem. Jam quam late patet curiositas ? Ipsa in spectaculis, in theatris, in sacra mentis diaboli, in magicis artibus, in maleficiis ipsa est curiositas. Aliquando tentat etiam servos Dei, ut velin quasi miraculum facere, tentare utrum exaudiat illos Deus in miraculis; curiositas est, hoc est desiderium oculorum; nou est a Patre. Si dedit Deus, fac; obtulit enim ut facias: non enim qui. non. fecerunt, ad regnum Dei non pertinebunt. Cum gaude. rent Apostoli quia daemonia eis subjecta erant, quid eis dixit Dominus ? Nolite in hoc gaudere; sed gaudeU quoniam nomina vestra scripta sunt in caelo (Lue. x, 20). Inde voluit gaudere Apostolos, undegaudes et tu. Vae tibi enim, si nomen tuum non est scriptum in cœlo. Numquid vae tibi, si non suscitaveris mortuos ? numquid vae tibi, si non ambulaveris in mari ? numquid vae tibi, si non excluseris daemonia ? Si accepisti unde facias, utere humiliter, non super be. Nam et de quibusdam pseudoprophetis dixit Dominus, quia. facturi suut signa et prodigia (Matth. xxiv, 24). Ergo. non sit ambitio saeculi. Ambitio saeculi superbia est. Jactare se vult in honoribus; magnus sibi videtur homo, sive de divitiis, sive de aliqua potentia.
14. Tria sunt ista, et nibil invenis unde tentetur cupiditasbumana, nisi aut desideriocarnis, aut desiderio oculorum, aut ambitione sœculi. Per ista tria tentatus est Dominus a diabolo. Desiderio carnis tentatus est, quando dictum est ei, Si Filius Dei es dic lapidi bus istis ut panes fiant; quando esurivit post jejunium, Sed quomodo repulit tentatorem, et docuit pugnare militem ? Attende quid illi ait: Non in solo pane vivit. homo, sed in omni verbo Dei. Tentatus est et desiderio oculorum de miraculo, quando ei dixit: Mitte te deor sum, quia scriptum eat, Angelis suis mandavit de te, ut suscipiant te, ne quando offendas ad lapident pedem' teum. Ille restitit tentatori: si enim faceret miraculum, non videretur nisi aut cessisse, aut curiositate fecisse: fecit enim quando voluit tanquam Deus, sed tanquam infirmos curans. Nam si tunc faceret, quasi tantummodo miraculum voluisse facere putaretur. Sed ne hoc homines sentirent, attende quid respondit; et quando tibi talis tentatio evenerit, dic illud et tu, Redi post met satanas; scriptum eat enim, Non tentabis Dominum Deum tuum: id est, Si hoc fecero, tentabo Deum. Hoc dixit, quod te voluit dicere. Quando tibi suggerit inimicus, Qualis homo, qualis christianus ? modo vel unum miraculum fceisli, aut orationibus tuis mortui surrexerunt, aut febricntes sanasti ? si vere esses alicujus momenti 1, faceres aliquod miraculum: responde et dic, Scriptum est, Non tentabis Dominum Deum tuum: non ergo tentabo Deum, quasi tunc pertineam ad Deum si fecero miraculum, et non pertineam si non fecero. Et ubi sunt verba ejus, Gaudete quia nomina vestra seripta sunt in coelo ? De ambitione sseculi quomodo tentatus est Dominus? Quando elevavit eum in excelsum, et dixit ei: Haec omnia tibi dabo, si prostratus adoraveris me. De elatione regni terreni voluit tentare regem saeculorum I: sed Dominus qui fecit coelum et terram, diabolum calcabat. Quid magnum, a Domino diabolum vinci ? Quid ergo respondit diabolo, nisi quod te docuit ut respondeas? Scriptum est, Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies (Matth. IV, 1-10). Tenentes ista, non habebitis concupiscentiam mundi: non habendo concupiscentiam mundi, non vos subjuphiL nec desiderium carnis, nec desiderium oculortun, nec ambitio sa cadi; et facietis locum charitati venienti, ut diligatis Deum. Quia si fuerit ibi dilectio mundi, non ibi erit dilectio Dei. Tenete potius dHeclionem Dei, ut quomodo Deus est aLemus, sic ei vos maneatis in aeternum: quia talis est quisque, qualis ejus dilectio est. Terram diligis ? terra eris. Deum diligis ? quid dicam ? deus cris? Non audeo dicere ex me, Scripturas audiamus: Ego dixi, Dii eatis, et filii Altissimi omnes (Psal. LXXXI, 6). Si ergo vultis esse dii et lilii Altissimi, nolite diligere mundum, ne ea quae sunt in mundo. Si quis dilexerit mundum, non est charitas Patris in illo. Quia omnia quae sunt in mundo, desiderium carnis est, et desiderium oculorum, et ambitio saeculi, quae non eat ex Patre, sed ex mundo: id est, ab hominibus dilectoribus mundi. Et mundus transit, et desideria ejus: qui autem facit voluntatem Dei, manet in aeternum, sicut et Deus manet in aeternum.
On this page