Table of Contents
In epistolam Ioannis ad Parthos
Tractatus 3
De eo quod sequitur, Pueri, novissima hora est; usque ad id, Unctio ipsius docet vos de omnibus. Cap. II, f. 18-27.
1. Pueri, novissima hora est. In hac lectione pueros alloquitur, ut festinent crescere, quia novissima bura est. aetas corporis non est in voluntate. Ita nullus secundum carnem crescit quandovult; sicut nullus quando vult nascitur: ubi autem nativitas in voluntale cst, et crementum in voluntate est. Nemo ex aqua et Spiritu nascitur nisi volens. Ergo si vult, crescit: si vult, decrescit. Quid est crescere? Prof. cere. Quid est decrescere? Deficere. Quisquis novit natum se esse, audiat quia puer est et infans; avide inhiet uberibus matris, et cito crescit. Est autem malcr Ecclesia; et ubera ejus duo Testamenta Scripturarum divinarum. Hinc sugatur lac omnium sacra mentorum temporaliter pro aeterna salute nostra gestorum, ut nutritus atque roboratus perveniat ad manducandum cibum, quod est, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus etat Verbum (Joan. I, i). Lac nostrum Christus humilis est; cibus noster, idem ipse Christos arqualis Patri. Lacte to nutrit, ut pane pascai: nam corde contingere Jesum spiritualiter, hoc est cognoscere quia aequalis est Patri.
i. Propterea et Mariam prohibebat se tangere, et dicebat ei: Noli me tangere; nondum enim ascendi ad Patrem. Quid est hoc ? Discipulis se palpandum praebuit, et Mariae contactum vitavit ? Nonne ipse est qui dubitanti discipulo dixit, Mitte digitos, et palpa cicatrices (Id. xx, 17, 27) ? Numquid jam ad Patrem ascenderat? Quare ergo Mariam prohibet, et dicit, Noli me tangere; nondum enim ascendi ad Patrem t An hoc dicturi samus, quod a viris se tangi non iimuit, et a mulieribus tangi timuit ? Contactus illius omnem carnem mundat. Quibus primo voluit manife- stari, ab his se timuit contrectari ? Nonne viris resurrectio ejus per feminas nuntiata esi, ut contraria arte serpens vinceretur? Quia enim ille mortem primo homini per feminam nuntiavit; ei viris vita per fcmi nam nuntiata est. Quare ergo se tangi noluit, nisi quia contactum illum spiritualem intelligi voluit ? Contactas spiritualis est de corde mundo. Ille attingit de corde mundo Christum, qui eum intelligit Patri coaequa- lem. Qui autem nondum intelligit divinitatem Christi, usque ad carnem venit, usque ad divinitatem non vo. nit. Quid autem magnum esi, usque illuc attingere, usque quo persecutores qui crucifixerunt ? Illud est magnum, intelligere Verbum Deum apnd Deum in principio, per quod facia sunt omnia: qualem se cognosci volebat, quando ait Philippo, Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me, Philippe t Qui vi det me, videt et Patrem (Joan. XIV, 9).
3. Sed ne quis piger sit ad proficiendum, audiat: Pueri, novissima hora est. Proftcite, currite, crescite, novissima hora est. Ipsa novissima hora diuturna est; tamen novissima est. Moram enim pro tempore posuit novissimo; quia in novissimis temporibus vcniet Dominus noster Jesus Christus. Sed dicturi sunt aliqui: Quomodo novissimum tempus? quomodo novissima hora? certe prius veniet Antichristus, et tunc veniet dies judicii. Vidit Joannes cogitationes istas: ne quasi securi fierent, et ideo non esse horam novissimam putarent, quod venturus esset Antichristus, ait illis, Et sicut audistis quod Antichristus sit venturus, nunc antichristi multi facti sunt. Numquid posset habere multos antichristos, nisi hora novissima?
4. Quos dixit antichristos? Sequitur, et exponit Unde cognoscimus quod novissima sit hora. Unde? Quia antichristi multi facti suni. Ex nobis exierunt: videte antichristos. Ex nobis exierunt: ergo plangimus damnam. Audi consolationem: Sed non erant ex nobis. Omnes haeretici, omnes schismatici ex nobis exierunt, id est, ei Ecclesia exeunt; sed non exirent,si ex nobis essent. Antequam exirent ergo, non erant ex nobis. Si antequam exirent, non erant ex nobis; multi intus sunt, non exierant, sed tamen antichristi sunt. Aude- mas hoc dicere: utquid, nisi ut unusquisque cum intus est, non sit antichristus ? Descripturus enim et designa torus est antichristos; et videbimus eos nune. Et interrogare debet unusquisque conscientiam suam, an sit antichristus. Latiae enim Antichristus, contrarius est Christo. NOD quomodo nonnulli intelligunt Antichristum ideo dictum, quod ante Christum venturus sit, id est, post eum venturus sit Christus: non sic dicitur, nec sic scribitur; sed Antichristus, id est, contrarius Christo. Jam qtris sit contrarius Christo, nunc advertitis ipso exponente, et intelligitis non posse exire foras nisi antichristos; eos autem qui non sunt Christo contrarii, foras exite nullo modo posse. Qui enim non est Christo contrarius, in corpore ipsius haeret, et membrum computatur. Nunquam sibi sunt membra contraria. Corporis integritas universis membrisconstat. Et quid de concordia membrorum dicit Apostolus? Si palilwr unum membrum, compatiuntur omnia mem bra; et ei glorificatur unum membrum, congaudent omnia membra (I Cor. XII, 26). Si ergo in glorificatione membri caetera membra congaudent, et in passione omnia membra patiuntur; concordia membrorum non habet antichristum. Et sunt qui intus sia sunt in corpore Domini nostri Jesu Christi; quandoquidem adhoc curatur corpus ipsius, et sanitas perfecta non erit nisi in resurrectione mortoorum: sic sont in corpore Christi, quomodo humores mali. Quando evomuntur, tunc relevatur corpus: sic et mali quando exeunt, tunc Ecclesia relevatur. £t dicit quando eos evomit atque projicit oorpus: Ex me exierunt humores isti, sed uon erant ex me. Quid, est, non erant 01 me? Non de carae mea praecisi sunt, sed pectus mibi premebant cum inessent.
5. Ex nobis exierunt; sed, nolite tria<es esse, non erant ex nobit. Unde probas ? Quod si fuissent ex no bis, permansissent utique nobiscum. Ilinc ergo videat I harLas vestra, quia multi qui non sunt ex nobis, accipium nobiscuniS aeramenta, accipiunt nobiscum Baptismum. accipiunt nobiscum quod norunt fideles se accipere, Benedictionem, Eucharistiam It et quidquid in Sacramentis sanctis est; ipsius akaris communicationem accipiunt nobiscum, et non sunt ex nobis. Tentatio probat quia non sunt ex nobis. Quando illis tentatio venerit, velut occasione venti, volant foras, quia grana non erant. Omnes autem tunc volabunt, quod saepe dicendum est, cum area Dominica coeperit ventilari in dic judicii. Ex nobis exierunt, sed non erant cx nobis: quod si fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum. Nam vultis uosse, charissimi, quam certissime dicatur hoc, ut qui forte exicrunL et redeunt, non sint antichristi, non sint contrarii Christo? Qui non sunt antichristi , non potest fieri ut remaneant foris. Sed de voluntate sua quisque aut antichristus, aut in Christo est. Aut in membris sumus, aut in hu. moribus malis. Qui se in melius commutat, in corpore membrum est: qui autem in malitia permanet, humor malus est; et quando exierit, relevabuntur qui premebantur. Ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis: quod si fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum: sed ut manifestarentur, quod non omnes erant ex nobis. Ideo addidit, ut manifestarentur, quia et intus cum sunt, non ex nobis sunt; non tamen manifesli sunt, sed exeundo manifestantur. Et vas unctio nem habetis a sancto, ut ipsi vobis manifesti silis. Unctio spiritualis ipse Spiritus sanctus cst, cujus sacramentum est in unctione visibili. Hanc unctionem Christi dicit omnes qui habent, cognoscere malos et bonos; nec opus esse ut doceantur, quia ipsa unctio docet eos.
6. Scribo vobis, non quod nescieritis veritatem; sed quia nostis eam, et quia omne mendacium non est ex veritate. Ecce admoniti sumus quomodo cognoscamus Antichristum. Quid est Christus? Veritas. Ipse dixit, Ego sum veritas (Joan. xiv, 6). Omne autem menda cium non eat ex veritate: omnes igitur qui mentiuntur, nondum sont ex Christo. Non dixit quoddam mendacium ex veritate, etquoddam mendacium non ex veritate. Sententiam attendite; nevos palpetis, ne vos adu letis, ne vos decipiatis, ne vos illudatis: Omne menda cium non eat ex veritate. Videamus ergo quomodo antichristi mentiuntur quia non est anum genus mendacii. Quis eat mendaX, nisi is qui negat quod Jesus non est Christus? Aliam significationem babet Jesus, aliam habet Christus: cum sit unus Jesus Christus salvator noster, Jesus tamen proprium nomen est illi. Quomoilo Moyses proprio nomine appellatus est, quomodo Elias, quomodo Abraham; sic tanquam proprium nomen habet Dominus noster Jesus: Cbristus autem sacramenti nomen est. Quomodo si dicatur propheta, quomedo si dicatur sacerdos; sic ChristUs commendatur unctus, in quo esset redemptio totius populi Israel. Iste Christus sperabatur venturus a populo Judaeo rum; et quia humilis venit, non est agnitus; quia lapis parvus erat, offenderunt in illum, et fracti sunt. Sed crevit lapis, et factus est mons magnus (Dan. lit, 55); et quid ait Scriptura? Quicunque offenderit in lapidem istum, conquassabitur; et super quem venerit lapis iste, comeret eum (Luc. xx, 18). Discernenda sunt verba: offendentetn dixit conquassari; super quem autem venerit, conteri. Primo quia humilis venit, offenderunt in illam homines: quia excelsus venturus est ad judicium, super qnem venerit, conteret eum. Sed illum non conteret venturus, quem nOn qu assa- vit cum venit. Qui in humilem non offendit, non formidabit excelsum. Breviter audistis, fratres: qui in humilem non ofFendit, non formidabit excelsum. Omnibus enim malis lapis offensionis est Christus; quidquid dicit Christos, amarum est illis.
7. Etcnim audite, et videte. Omnes certe qui exeunt de Ecclesia, et ab unitate Ecclesiae praeciduntur, antichrisli sunt: nemo dubitet; ipse enim designavit, Ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis: nam si fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum. Quicumque ergo non manent nobiscum, sed exeunt ex nobis, manifestum est quod antichristi sunt. Et quomodo probantur antichristi? Ex mendacio. Et quis est mendax, nisi qui negat quod Jesus non es! Christus ? Interrogemus haereticos: quem invenis haereticum, qui negat quia Jesus non est Christus ? Videat Charitas vestra magnum sacramentum. Attendite quid inspiraverit nobis Dominus Deus, et quid insinuare vobis velim. Ecce exierunt a nobis, et facti sunt Donatistae: interrogamus eos utrum Jesus sit Christus; statim confitentur quia Jesus Christus est. Si ergo ille est antichristus qui negat Jesum esse Christum, nec nos possunt illi dicere antichristos, nee nos illos; quia et nos confitemur, et illi. Si ergo nec illi nos dicunt, nec nos illos; ergo nec illi a nobis exierunt, nec nos ab ipsis. Si ergo non a nobis exivimus, in unitate sumus: si in unitate sumus, quid faciunt in hac civitate duo altaria' quid faciunt divisae domus, divisa conjugia? quid facit communis lectus, et divisus Cbrislus? Admonet nos, vult nos fateri quod verum est. Aut ipti a nobis exierunt, aut nos ab ipsis. Sed absit ut nos ab ipsis: habemus enim testamentum dominicae haereditatis, recitamus, et ibi nos invenimus, Dabo libi gentes hcereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae (Psal. II, 8). Tenemus haereditatem Christi: illi cam non tenent; non communicant orbi terrarum, non communicant universitati redemptae sanguine Domini. Habemus ipsum Dominum resurgentem a mortuis, qui se dubitantium manibus discipulorum praebuit palpandum. Et cum adhuc illi dubitarent, ait illis: Oportebat Christum pati, et resurgere tertia die, et praedicari in nomine ejus paenitentiam et remis sionem peccatorum. Ubi? qua? quibus? Per omnes y gentes, incipiens ab Jerusalem(Luc. xxiv, 46 et 47). Securi sumus de unitate haereditatis. Quisquis huic haereditati uon communicat, foras exiit.
8. Sed non contristemur: Exnobis exierunt, sed nun erant ex nobis: nam si fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum. Si ergo ex nobis exierunt, antichristi sunt; si antichristi sunt, mendaces sunt; si mendaces sunt, negant Jesum esse Christum. Iterum redimus ad difficultatem quaestionis. Singulos interro ga, confitentur Jesum essc Christum. Coarctat nos angustus intellectus in hac Epistola. Videtis certe quaestionem; ha c quaestio et nos et ipsos turbat, si. non intelligatur. Aut nos sumus antichristi, aut illi sunt antichristi: illi nos antichristos vocant, et dicunt quod exivimus ab eis; nos illos similiter: sed designavit haec Epistola antichristos. Quicumque negat quod Jesus uon sit Christus, ipse est antichristus. Jam ergo quaeramus quis neget; et non attendamus ad linguam, sed ad facta. Si enim omnes interrogentur, omnes uno ore confitentur Jesum esse Christum. Quiescat paululum lingua, vitam interroga. Si invenerimus hoc, si ipsa Scriptura nobis dixerit quia negatio non tantum lingua fit, sed et factis; certe invcnimus multos antichristos qui ore profitentur Christum, et moribus dissentiunt a Christo. Ubi invenimus hoc in Scriptura? Paulum audi apostolum: de taitbus cum loqueretur, ait, Confitentur enim se nosse Deum, factis autem negant (Tit. 1, 16). Invenimus et ipsos antichristos: quisquis factis negat Christum, antichristus est. Non audio quid sonet, sed video quid v- vat. Opera loquuntur, et verba requirimus? Quiseuim malus noa bene vult loqui? Sed quid dicit talibus Do. minus? Hypocritae, quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali (Matth. XII, 34)? Voces vestras ad aures meas profertis; ego cogitationes vestras inspicio: voluntatem malam ibi video, et falsos fructus ostenditis. Novi quid unde colligam; non colligo de tribulis ficus, non colligo de spinis uvas. Unaquaeque enim arbor a fructu cognoscitur (Id. VII, 16). Magis mendax est antichristus qui ore proGtetur Jesum esse Christum, et factis negat. Ideo mendax, quia aliud loquitur, aliud agit.
9. Jam ergo, fratres, si facta interrogaada sunt, non solum multos invenimus antichristos foras exiisse; sed multos nondum manifestos, qui minime foras exierunt. Quotquot enim habet Ecclesia perjuros, fraudatores, maleficos, sortilegorum inquisitores, adulteros, ebriosos, foeneratores, mangones, etomnia quae numerare non possumus; contraria sunt doctrin:e Christi, contraria sunt verbo Dei: Verbum autem Dei Christus est: quidquid contrarium est Verbo Dei, in Antichristo est. Antichristus enim contrarius est Christo. Et vultis nosse quam aperte resistant isti Christo? Aliquando evenit ut aliquid mali faciant, et incipiant corripi; quia Christum non audent blasphemare, ministros ejus blasphemant, a quibus corripiuntur: si autem ostenderis illis quia Christi verba dicis, non verba tua; conantur quantum possunt ut le convincant verba tua te dicere, non verba Cbristi: si autem manifestum fuerit quia verba Christi dicis, eunt et in Christum, incipiunt reprehendere Chri stum: Quomodo, inquiunt, et quare tales nos fecit ? Nonne dicunt hoc quotidie homines convicti de factis suis? Prava voluntate perversi, artificem accusant. Clamat illis artifex de coelo (quia ipse nos fecit, qui nos rerecit): Quid te feci? Ego hominem feci, non avaritiam; ego hominem feci, non latrocinium; ego hominem feci; non adulterium. Audisti quia laudant me opera mea. Ex ore trium puerorum ipse hymnus erat qui ab ignibus defendebat (Dan. m, 24-90). Laudant opera Domini Dominum; laudat coelum, terra, marc; laudant omnia quae sunt in coelo; laudant Angeli, laudant stellae, laudant luminaria; laudat quidquid natat, quidquid volat, quidquid ambulat, quidquid repit, laudant ista omnia Dominum. Numquid audisti quia-Iaudat Dominum avaritia? numquid audisti quia laudat Dominum ebriositas; quia laudatluxuria, laudat nugacitas? Quidquid ibi non audis laudem dare Domino, non fecit Dominus. Corrige quod tu fecisti, ut solvetur quod in te Deus fecit. Si autem non vis, et amas et amplecteris peccata tua; contrarius es Chri sto. Intus sis, foris sis, antichristus es: intus sis, fo ris sis, palea es. Sed quare foris non es? Quia occasionem venti non invenisti.
10. Jam ista manifesta sunt, fratres. Ne quis dicat: Christum non colo, sed Deum colo Patrem ipsius. Omnis qui negat Filium, nec Fitium nec Patrem habet: ei qui confitetur Filium, et Filiumet Patrem habet. VOl grana alloquitur; et qui palea erant, audiant, et grana fiant. Uuusquisque considerans conscientiam suam, si mundi amator est, mutetur; fiat amator Christi, ne sit antichristus. Si quis ei dixerit quod antichristus sit, iraseitur, injuriam sibi factam putat; fortassis inscriptionem minatur, si audiat a litigante quod antichristus sit. Dicit ei Christus: Patiens esto; si falsum audisti, gaude mecum, quia et ego falsa ab antichristis audio: si autem verum audisti, conveni conscientiam tuam; et si audire times, esse plus time.
i i. Ergo vos quod ab initio audistis, in vobis maneat. Quod si in vobis manserit quod ab initio audistis; et vos in Filio et Patre manebitis. Haec eat pollicitatio quam ipse pollicitus est nobis. Forte enim mercedem quaereres, et diceres: Ecce in me quod ab initio audivi custodio, obtempero i pericula, labores, tentationes pro ista permansione sustineo: quo fructu ? qua mercede ? Quid mihi postea dabit, quia in hoc saeculo me video laborare inter tentationes? Non video hic requiem esse aliquain; mortalitas ipsa aggravat animam, et corpus quod corrumpitur premit ad inferiora: sed tolero omnia, ut illud quod ab initio audivi, maneat in me; et dicam Deo meo, Propter verba labiorum tuoram ego custodivi vias duras (Psal. XVI, 4). Ad quam ergo mercedem? Audi, et noli deficere. Si deficiebas in laboribus, promissa mercede furtis esto. Quis esi qui operetur in vinea, et recedat illi de corde quod accepturus est? Fac illum oblitum mercedem suam, deficiunt manus. Memoria promissae mercedis perseverantem facit in opere: et homo promisit qui te por test fallere. Quanto fortior esse debes in agro Dei, quando promisit veritas, cui nec succedi potest, nec mori, nec fallere potest eum cui promissum est? Et quid est promissum? Videamus quid promisit. Aurum est, quod hic multum amant homines, anargentum? An possessiones, ad quas fundunt homines aurum, quamvis multum ament, aurum? An amoena praedia, amplae domus, multa mancipia, animalia numerosa? Non haec- est quaedam merces ad quam nos hortatur, ut in labore duremus. Quid dicitur merces isia? Vita aeterna. Audistis, et gavisi exclamastis: amate quod audistis, et liberamini a laboribus vestris in requiem vita aeternae. Ecce quid promittit Deus, vitam aeternam. Ecce quid minatur Deus, ignem aeternum. Quid i lis ad dexteram constitutis? Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi. Ad sinistram quid ? Ite in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo, et, angelis ejus (Matth. xxv, 34, 41). Illud nondum amas, vel hoc time.
it Mementote ergo, fratres mei, quia vitam aeternom nobis promisit Christos: Hac cat, inquit, pollicitatio quam ipse pollicitus eat nobis, vitam aeternam. Haec scripsi vobis de his qui vos seducunt. Ncmo vos seducat ad mortem; promissionem vitae aeternae desi derate. Quid potest mundus promittere? Quidquid libet promittat, fortassis crastina morituro promittit. Et qua fronte ad illum qui manet in aeternum, exitu rus es? Sed minatur mihi potens homo, ut aliquid mali faciam. Quid minatur? Carceres, catenas, ignes, tormenta, bestias: numquid ignem aeternum? Exhorresce quod minatur Omnipotens, ama quod pollicetur Omnipotens; et vilescit omnis mundus, sive promittens, sivo terrens. Haec scripsi vobis de his qui vos se ducunt; ut sciatis quia unctionem habetis, et unctio quam accepimus ab eo I, permaneat in nobis. Unctionis sacramentum est, virtus ipsa invisibilis, unctio invisibilis, Spiritus sanctus; unctio invisibilis, charitas illa est quae in quocumque fuerit, tanqnam radix illi erit, quamvis ardente sole arescere non potest. Omne quod radicatum est, nutritur calore solis, non arescit.
13. Et non habetis necessitatem ut aliquis vos docent, quia unctio ipsius docet vos de omnibus. Quid ergo nus facimus, fratres, quia docemus vos? Si unctio ejus docet vos de pluribus, quasi nos sine causa laboramus. Et utquid tantum clamamus? Dimittamus vos unctioni illius, et doceat vos unctio ipsius. Sed modo mihi facio quaestionem, et illi ipsi apostolo facio: dignetur audire parvulum querentem a se; ipsi Joanni dico, Unctionem habebant quibus loquebaris? Tu dixisti, Quia unctio ipsius docet vos de omnibus. Utquid talem Epistolam fecisti ? Quid illos tu doccbas? quid instruebas? quid aedificabas? Jam hic videte magnum sacramentum, fratres: sonus verborum nostrorum aures percutit, magister intus est. Nolite putaro quemquam aliquid discere ab homine. Admonere possumus per strepitum vocis nostrae; si non sit intus qui doceat, inanis fit strepitus noster. Adeo, fratres, vultis nosse? Numquid non sermonem istum omnes. audistis? Quam multi binc indocti exituri sunt ? Quantum ad me pertinet, omnibus locutus sum; sed quibus unctio illa intus non loquitur, quos Spiritus sanctus intus non docet, indocti redeunt. Magisteria forinsecus, adjutoria quaedam sunt, et admonitiones. Cathedram in caelo habet qui corda docet. Propterea ait et ipse in Evangelio: Nolite vobis dicere magistrum in terra; unus est magister vester Christus (Matth. XXIII, 8, 9). Ipse vobis ergo intus loquatur, quando Demo. hominum illic est; quia etsi aliquis esta latere tuo, nullus est in corde tuo. Et non sit nullus in corde tuo1: Christus sit in corde tuo; unctio ipsius sit in corde, ne sit in solitudine cor sitiens, et non habens fontes quibus irrigetur. Interior ergo magister est qui docet, Christus docet, inspiratio ipsius docet. Ubi illius inspiratio et unctio illius non est, forinsecus inaniter perstrepunt verba. Sic suut ista verba, fratres, quae forinsecus dicimus, quomodo est agricola ad arborem: forinsecus operatur, adhibet aquam et diligentiam culturx; quaelibet forinsecus adhibeat, numquid p.orna format? numquid nuditatem lignorum vestit umbra foliorum? numauid tale aliquid intrinsecus agitfSed qnis agit hoc? audite agricolam Apostolum, et videte quid sumus, et audite magistrum interiorem: Ego plantavi, Apollo rigavit; sed Deus incrementum dedit: neque' qui plantat eat aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat Deus (1 Cor. III, 6, 7). Hoc ergo vobis dicimus: sive plantemus, sive rigcmus I oquendo, non sumus aliquid; sed ille qui incrementum dat Deus, id est, unctio illius quae docet vos de omnibus.
On this page