Text List

Prev

How to Cite

Next

Canon 10

1

10. Inter cetera que ad salutem spectant populi christiani, pabulum uerbi Dei permaxime sibi noscitur necessarium, quia sicut corpus materiali, sic anima spirituali cibo nutritur, eo quod ‘ non in solo pane uiuit homo, set in omni uerbo quod procedit de ore Dei.' Vnde cum sepe contingat quod episcopi propter occupationes multiplices uel inualetu- dines corporales aut hostiles incursus seu occasiones alias (ne dicamus defectum scientie, quod in eis est reprobandum omnino nec de cetero tolerandum) per se ipsos non sufficiunt ministrare populo uerbum Dei, maxime per amplas dioceses et diffusas, generali constitutione sancimus ut episcopi uiros idoneos ad sancte predicationis officium salubriter exe- quendum assumant, potentes in opere ac sermone, 2 qui plebes sibi commissas uice ipsorum, cum per se idem nequiuerint, sollicite uisitantes, eas uerbo edificent et exemplo; quibus ipsi, cum indiguerint, congrue necessaria subministrent, ne pro necessariorum defectu compellantur desistere ab incepto. Vnde precipimus tam in Cathedralibus quam in aliis conuentualibus ecclesiis uiros idoneos ordinari, quos episcopi possint coadiutores et cooperatores habere, non solum in predicationis officio uerum etiam in audiendis confessionibus et penitentiis iniungendis ac ceteris que ad salutem pertinent animarum. Si quis autem hoc adimplere neglexerit, districte subiaceat ultioni.

PrevBack to TopNext

On this page

Canon 10