Table of Contents
Fourth Lateran Council
Canon 11
11. Quia nonnullis propter inopiam et legendi studium et opportunitas proficiendi subtrahitur, in Lateranensi concilio pia fuit constitutione prouisum ut ‘ per unamquamque cathedralem ecclesiam magistro, qui clericos eiusdem ecclesie aliosque scolares pauperes gratis instrueret, aliquod competens beneficium preberetur, quo et docentis releuaretur necessitas et uia pateret discentibus ad doctrinam. Verum quoniam in multis ecclesiis id minime obseruatur, nos, predictum roborantes statutum, adicimus ut non solum in qualibet cathedrali ecclesia set etiam in aliis quarum sufficere potuerint facultates, constituatur magister idoneus a prelato, cum capitulo seu maiori ac saniori parte capituli eligendus, qui clericos ecclesiarum ipsarum et aliarum gratis in grammatica facultate ac aliis instruat iuxta posse. Sane metropolitana ecclesia theologum nichilominus habeat, qui sacerdotes et alios in sacra pagina doceat, et in hiis presertim informet que ad curam animarum spectare noscuntur. Assignetur autem cuilibet magistrorum a capitulo unius prebende prouentus et a metropolitano tantumdem, non quod per hoc efficiatur cano- nicus, set tamdiu redditus ipsos percipiat quamdiu perstiterit in docendo. Quod si forte de duobus ecclesia metropolitana grauetur, theologo iuxta modum predictum ipsa prouideat, grammatico uero in alia ecclesia sue ciuitatis siue diocesis, que sufficere ualeat, faciat prouideri.
On this page