Table of Contents
Fourth Lateran Council
Canon 17
17. Dolentes referimus quod non solum quidam minores clerici, uerum etiam aliqui ecclesiarum prelati, circa comessationes superfluas et confabulationes illicitas, ut de aliis taceamus, fere medietatem noctis expendunt et sompno residuum relinquentes, uix ad diurnum concentum auium excitantur, transcurrendo continuata undique syncopa matutinum. Sunt et alii qui missarum sollempnia uix celebrant quater in anno et, quod deterius est, interesse contempnunt, et si quando dum hec celebrantur intersint, chori silentium fugientes, intendunt exterius collocutionibus laicorum, dumque auditum ad indebitos sermones effundunt, aures intentas non porrigunt ad diuina. Hec igitur et similia sub pena suspensionis penitus inhibemus, districte precipientes in uirtute obedientie ut diuinum officium nocturnum pariter et diurnum, quantum eis Deus dederit, studiose celebrent et deuote.
On this page