Table of Contents
Fourth Lateran Council
Canon 16
16. Clerici officia uel commercia secularia non exerceant, maxime inhonesta. Mimis, ioculatoribus et histrionibus non intendant et tabernas 1 prorsus euitent, nisi forte causa necessitatis in itinere constituti. Ad aleas uel taxillos non ludant, nec huiusmodi ludis intersint. Coronam et tonsuram habeant congruentem et se in officiis ecclesiasticis et aliis bonis studiis exerceant diligenter. Clausa deferant desuper indumenta, nimia breuitate uel longitudine non notanda; pannis rubeis aut uiridibus, necnon manicis aut subtalaribus consutitiis seu rostratis, sellis, frenis, pectoralibus et calcaribus deauratis aut aliam superfluitatem gerentibus non utantur. Cappas manicatas ad diuinum officium intra ecclesiam nulli gerant, set nec alibi qui sunt in sacerdotio et personatibus constituti, nisi iusta causa timoris exegerit habitum transformari. Fibulas omnino non ferant neque corrigias auri uel argenti ornatum habentes, set nec annulos nisi quibus competit ex officio dignitatis. Pontifices autem in publico et ecclesia superindumentis lineis omnes utantur, nisi monachi fuerint quos oportet deferre habitum monachalem. Palliis diffibulatis non utantur in publico, set uel post collum uel ante pectus hinc inde connexis.
On this page