Text List

Prev

How to Cite

Next

Canon 19

1

19. Relinqui nolumus incorrectum quod quidam clerici ecclesias sic exponunt supellectilibus propriis et etiam alienis ut potius domus laice quam Dei basilice uideantur, non considerantes quod Dominus ‘ non sinebat ut uas transferretur per templum 1 Sunt et alii qui non solum ecclesias dimittunt incultas, uerum etiam uasa ministerii et uestimenta ministrorum ac pallas altaris necnon et ipsa corporalia tam immunda relinquunt quod interdum aliquibus sunt horrori. Quia uero zelus nos comedit domus Dei, 2 firmiter prohibemus ne huiuscemodi supellectilia in ecclesiis admittantur, nisi propter hostiles incursus aut incendia repentina seu alias necessitates urgentes ad eas oporteat haberi refugium; sic tamen ut necessitate cessante, res in loca pristina reportentur. Precipimus quoque ut oratoria, uasa, corporalia et uestimenta predicta munda et nitida conseruentur. Nimis enim uidetur absurdum in sacris sordes negli- gere que dedecerent etiam in profanis.

PrevBack to TopNext

On this page

Canon 19