Text List

Prev

How to Cite

Next

Canon 22

1

22. Cum infirmitas corporalis nonnumquam ex peccato proueniat, dicente Domino languido quem sanauerat ‘ Vade et amplius noli peccare 1 ne deterius aliquid tibi contingat ’, 2 presenti decreto statuimus et districte precipimus medicis corporum, ut cum eos ad infirmos uocari contigerit, ipsos ante omnia moneant et inducant quod medicos aduocent animarum, ut postquam infirmo fuerit de spirituali salute prouisum, ad corporalis medicine remedium salubrius procedatur, cum causa cessante cesset effectus. 3 Hoc quidem inter alia huic causam dedit edicto, quod quidam in egritudinis lecto iacentes, cum eis a medicis suadetur ut de animarum salute disponant, in desperationis articulum incidunt, unde facilius periculum mortis incurrunt. Si quis autem medicorum huius nostre constitutionis, postquam per prelatos locorum fuerit publicata, transgressor extiterit, tamdiu ab ingressu ecclesie arceatur, donec pro transgressione huiusmodi satisfecerit competenter. Ceterum cum anima sit multo pretiosior corpore, sub interminatione anathematis prohibemus ne quis medicorum pro corporali salute aliquid egro suadeat quod in periculum anime conuertatur.

PrevBack to TopNext

On this page

Canon 22