Table of Contents
Fourth Lateran Council
Canon 21
Omnis utriusque sexus fidelis postquam ad annos discretionis peruenerit omnia sua solus peccata confiteatur fideliter saltem semel in anno proprio sacerdoti et iniunctam sibi penitentiam studeat pro uiribus adimplere suscipiens reuerenter ad minus in pascha eucharistie sacramentum nisi forte de consilio proprii sacerdotis ob aliquam rationabilem causam ad tempus ab eius perceptione duxerit abstinendum alioquin et uiuens ab ingressu ecclesie arceatur et moriens christiana careat sepultura. Vnde hoc salutare statutum frequenter in ecclesiis publicetur ne quisquam ex ignorantie cecitate uelamen excusationis assumat. Si quis autem alieno sacerdoti uoluerit iusta de causa sua confiteri peccata, licentiam prius postulet et obtineat a proprio sacerdote cum aliter ille ipsum non possit soluere uel ligare. Sacerdos autem sit discretus et cautus, ut more periti medici superinfundat uinum et oleum uulneribus sauciati diligenter inquirens et peccatoris circumstantias et peccati per quas prudenter intelligat quale illi debeat prebere consilium et cuiusmodi remedium adhibere diuersis experimentis utendo ad sanandum egrotum. Caueat autem omnino ne uerbo uel signo aut alio quouis modo prodat aliquatenus peccatorem Sed si prudentiori consilio indiguerit illud absque ulla expressione persone caute requirat Quoniam qui peccatum in penitentiali iudicio sibi detectum presumpserit reuelare non solum a sacerdotali officio deponendum decernimus uerum etiam ad agendam penitentiam perpetuam in arctum monasterium detrudendum.
On this page